Trigesimo octauo [sect. 5] aliorsum non respicit, quod & si producatur instrumentum sumptum ab originali, nec appareat de citatione partis, post longum tamen tempus ea praesumitur, vtcunque facti sit. Ita tenent Raphael Cuma. consil. 167. visis instrumentis. colum. 2. Florianus in l. 2. ff. de fide instrumen. Alexan. consil. 101. super primo dubio. colum. 3. lib. 7. Francis. Areti. consil. 37. colum. penultim. Corne. consil. 304. rem arduam. colum. 2. lib. 3. Philipp. Deci. consil. 36. colum. 1. Ias. in authent. si quis in aliquo documento. colum. 4. C. de eden. Idem Ias. in l. 2. colum. 2. C. de testam. Andre. Tiraquel. ex cuius allegatis apparet, hanc esse communem opinionem tract. praescript. ยง. 1. Gloss. 4. vers. 37. non paucis tamen repugnantibus, vt ibi per eum.