Quadragesimo [sect. 6] ratio istorum omnium stat in vi & potestate temporis, quae tanta est vt instrumentum, quod vndequaque solenne non erat, si tamen diu quae in eo continebantur obseruata fuerunt, habetur perinde ac si vndequaque solenne foret, pleneque probat, quasi illa solennitas defectus tempore suppleatur. Ita egregie Bart. inter consi. Baldi consil. 400. super primo puncto. colum. 2. lib. 4. Felin. in cap. sicut. colum. 18. de re iudic. Andreas Tiraquell. vbi supra, versic. 24. [sect. 7] Vnde cum plura quam quadraginta requisita ad testamenti firmitatem desiderentur, vt plenissime disseruimus lib. secundo de succ. crea. per totum, quae omnia requisita vix vnquam satis ex integro obseruata inuenies. dicebam, quod si ex testamento, quod non satis ex integro habuit solennium obseruationem (dummodo principaliora non deessent) coepi haereditatem possidere, longoque tempore eum tenui, cum haeredes legitimi testatoris huius rei ignari non essent, per hoc videretur testamentum integras vires sumere, in posterumque tutus essem, quod dic vt proxime repetam.