Quadragesimò [*] ratio istorum omnium stat in vi & potestate temporis, quæ tanta est vt instrumentum, quod vndequaque solenne non erat, si tamen diu quæ in eo continebantur obseruata fuerunt, habetur perinde ac si vndequaque solenne foret, plenèq́; probat, quasi illa solennitas defectus tempore suppleatur. Ita egregiè Bart. inter consi. Baldi consil. 400. super primo puncto. colum. 2. lib. 4. Felin. in cap. sicut. colum. 18. de re iudic. Andreas Tiraquell. vbi suprà, versic. 24. [*] Vnde cùm plura quàm quadraginta requisita ad tastamẽti firmitatem desiderentur, vt plenissimè disseruimus lib. secundo de succ. crea. per totum, quæ omnia requisita vix vnquam satis ex integro obseruata inuenies. dicebam, quòd si ex testamento, quod non satis ex integro habuit solennium obseruationẽ (dummodò principaliora non deessent) cœpi hæreditatem possidere, longoq́ue tempore eum tenui, cùm hæredes legitimi testatoris huius rei ignari non essent, per hoc videretur testamentum integras vires sumere, in posterumque tutus essem, quod dic vt proximè repetam.