Capvt lxiii.

Capvt lxiii.

TRigesimo qvarto
1
* superioribus arridet, nam & si acta iudicij sint quid facti, tamẽ tamen si appareat sententia, reliqua verò acta totius processus non appareant, adhuc tamen ex temporis diuturnitate interuenisse pręsumuntur præsumuntur , & ritè interuenisse, vt est vera communis opinio, quam tenent ita Innocentius & alij in cap. bonæ, 1. per text. ibi, de electione, & in c. in præsentia. de renun. & in c. cum inter, de re iudic. Deci. consil. 36. exemplum instrumenti. Alex. consil. 17. viso instrumento. col. penult. lib. 4. Idem Alexand. consil. 30. ponderatis. colum. 3. lib. 5. Corne. consi. 304. rem arduam. lib. 3. colum. 2. per Andream Tiraq. de præscript. §. 1. Gloss. 4. versic. 32.
Trigesimoquintò
2
* his quoque concinit, nam & si sententiæ executio sit meri facti, tamen ex temporis diuturnitate ritè & cum interuentu omnium solennium, quæ in facto consistunt, facta præsumitur. Ita Petr. Anchar. consil. 39. visa petitione. Deci. consil. 385. iuridicam esse, colum. 1. Andr. Tiraquel. vbi suprà, versic. 33. & Philipp. Deci. consil. 419: viso. colum. 1.
Trigesimosexto
3
* superioribus consonat, nam & si authoritas superioris sit quid facti, tamen si reperitur instrumentum de alienatione rei Ecclesiasticæ, in quo nulla sit mentio de authoritate superioris, tamen post longum tempus ea præsumitur. Ita Petr. Anchar. consil. 136. ex consilijs excellentium. Angel. in l. quod nolit. §. 1. ff. de ædili. edict. Barb. in l. sciendum. colum. 16. ff. de verborum obliga. Andreas Tiraq. vbi suprà. versic. 35. Felin. in c. Alb. de testib. plenè per Fernandum Loazes, qui alios allegat in consil. pro Marchione de Velez, pagi. ,,,,
Trigesimoseptimò
4
* huc quoque adspirare videtur, nam & si solennia, quæ in alienatione rei ecclesiasticæ interuenire debent, sint quid facti, tamen licet de eorum solennium vel aliquorum interuentu, in instrumento mentio facta non sit, adhuc tamen ex diuturnitate temporis interuentus eorum præsumitur. Ita Anton. Butr. in c. cura, de iure patronatus. colum. 2. Franc. Aret. consil. 36. casus talis est. col. 2. Andre. Tiraq. vbi suprà, versicul. 36. Fernandus Loazes, qui quàmplures allegat, vbi suprà, pag. 51. Felin. in c. sicut. colum. 19. de re iudic. Philipp. Decius in l. 1. col. 4. C. qui admitti. & d. consi. 36. exemplum. colum. penul. & consil. 152. in causa. col. 2. Alex. consil. 79. circa primum, lib. 1.
Trigesimo octauò
5
* aliorsum non respicit, quòd & si producatur instrumentũ instrumentum sumptum ab originali, nec appareat de citatione partis, post longum tamen tempus ea præsumitur, vtcunque facti sit. Ita tenent Raphael Cuma. consil. 167. visis instrumentis. colum. 2. Florianus in l. 2. ff. de fide instrumen. Alexan. consil. 101. super primo dubio. colum. 3. lib. 7. Francis. Areti. consil. 37. colum. penultim. Corne. consil. 304. rem arduam. colum. 2. lib. 3. Philipp. Deci. consil. 36. colum. 1. Ias. in authent. si quis in aliquo documento. colum. 4. C. de eden. Idem Ias. in l. 2. colum. 2. C. de testam. Andre. Tiraquel. ex cuius allegatis apparet, hanc esse communem opinionem tract. præscript. §. 1. Gloss. 4. vers. 37. non paucis tamen repugnantibus, vt ibi per eum.
Trigesimononò his & illud cōsequens consequens est. nam & si consensus, vt constat, sit res facti, tamen si monacha reperitur migrasse de vno monasterio ad aliud, in posterioreq́; posterioreque diu commorasse, præsumitur id factum de voluntate prioris monasterij, sicq́ue posteriori acquiret, non etiam priori. ita Barthol. Sozinus consil. 83. placet mihi, in princip. & in alijs consilijs relatis per Andream Tiraq. qui idem sequitur, vbi suprà. vers. 41.
Quadragesimò
6
* ratio istorum omnium stat in vi & potestate temporis, quæ tanta est vt instrumentum, quod vndequaque solenne non erat, si tamen diu quæ in eo continebantur obseruata fuerunt, habetur perinde ac si vndequaque solenne foret, plenè q́; plenèque probat, quasi illa solennitas defectus tempore suppleatur. Ita egregiè Bart. inter consi. Baldi consil. 400. super primo puncto. colum. 2. lib. 4. Felin. in cap. sicut. colum. 18. de re iudic. Andreas Tiraquell. vbi suprà, versic. 24.
7
* Vnde cùm plura quàm quadraginta requisita ad tastamẽti testamenti firmitatem desiderentur, vt plenissimè disseruimus lib. secundo de succ. crea. per totum, quæ omnia requisita vix vnquam satis ex integro obseruata inuenies. dicebam, quòd si ex testamento, quod non satis ex integro habuit solennium obseruationẽ obseruationem (dummodò principaliora non deessent) cœpi hæreditatem possidere, longoq́ue tempore eum tenui, cùm hæredes legitimi testatoris huius rei ignari non essent, per hoc videretur testamentum integras vires sumere, in poste| rumque tutus essem, quod dic vt proximè repetam.
Quadragesimoprimò
8
* est & alia ratio superioris quasi contigua, quod tempus dicitur esse pater veritatis, vt plenè disserit Andre. Tiraq. vbi suprà cap. 25.
Quadragesimosecundò
9
* est & alia ratio proxima superiori, quod longa populi memoria pro veritate est. Ita Bald. consil. 84. res prohibitæ, lib. 1. Tiraquell. vbi suprà, versi. 26. qui refert Ouidium sic modulantem Metamor. lib. 1.
Quis hoc credat nisi sit pro teste vetustas.
Et vox populi vox Dei est, dixi suprà cap. 11. num. 34.
Quadragesimotertiò
10
* est & alia ratio, nam generale est, vt ex temporis diuturnitate leuior probatio sufficiat, vt per Bart. in l. si quidem. C. solut. matrim. & in l. de minore. §. tormenta. quæst. 2. de quæstio. Idem Bartol. in l. continuus. §. cum ita. ff. de verborum obligation. Ioann. Imolen. in capitulo, cùm causam. colum. 1. de probation. Andre. Tiraquel. vbi suprà, versicu. 29. per rationem, quam signauimus suprà ad princip. huius capitis, nempè, quia tempus rerum obliuionem inducit, sic etsi
11
* testamentũ testamentum sole at vacillare contradictione vnius testis testamentarij, tamen fallit, postquam quis sciente, & patiente hæ rede legitimo longo tempore possedit hæreditatem, secundum eundem ibi, versi. 38. post Fulgosium, quem allegat consilio 79. columna tertia.
Quadragesimoquartò
12
* tantaq́ue est vis temporis, vt si per decennium quis liberè, ecclesiæ, vel piæ causæ, quid soluerit, ex hoc inducta censetur consuetudo, vt in posterum tantundem soluere teneatur, secundum eundem Andream Tiraquellum, vbi suprà, versicu. 42. per capit. veniens. 1. de testibus, vbi idem tenet Panormitan. nota. 3. & Felinus not. 4. Panormitanus & Felinus in capitu. ad Apostolicam, de simonia. Panormitan. consil. 6. colum. 3. lib. 2. quæ conclusio vera non est, si non allegetur vel probetur idoneus tit. iuxta l. cùm de in rem. ff. de vsur. cum ibi not. per Barto. & Florian. & per l. obligationum ferè. §. placet. ff. de actio. & obligation. tempus enim sui natura nihil generat, sed potius omnia consumit. §. placet, iuncta l. sicut. l. omnes. C. de præscription. triginta annorum, in princip. Institut. de perpe. & temp. actio. & d. cap. veniens. nihil probat, & Ecclesia ab huiusmodi tyrannide abstinentior esse debet quàm reliqui, capitu. primo. §. primo. de alienation. feud. in princip. in auth. de monachis. Andreas Tiraquell. de priuileg. piæ ca. priui. 100.
Quadragesimoquintò
13
* & tanta est vis temporis, vt verba enunciatiua, quæ regulariter non probant post temporis diuturnitatem, cùm alijs adminiculis probationem inducant, vt videtur voluisse Bald. Albericus, Salicetus, Paulus Castrens. in l. cum quis. C. de iure. deliber. & ibi Alexand. & Ias. Panormit. consilio 54. casus talis est. colum. 2. lib. primo. Andreas Tiraquell. vbi suprà. versicu. 28. Florianus in l. in finalibus. ff. finium regundorum. Decius consil. 13. an appellatione, & alij multi per eum ibi relat.
Quadragesimosextò, isthæc omnia augentur, nam & si iuris sui remissio vel abiectio nun quam præsumatur, fallit tamen ex tempore etiam vnius interdum anni. §. fin. Instit. de iniur.
Quadragesimoseptimò, facit egregius tex. in l. si ego. §. primo. ff. de publiciana in rem action. ibi, per traditionem fortè, aut per patientiam, vbi longi temporis scientia, & patientia tantum operantur, quantum alienatio & traditio, & tamen traditio constat esse quid facti etiam extrinseci.
Quadragesimooctauò facit l. alienationis verbum. ff. de verborum significat. ibi, vix est enim, vt non videatur alienare, &c. vbi qui ab alio diu rem suam possideri patitur, vix est, vt non videatur titulum possidenti prębere præbere , hoc est, eam concedere. l. si quod ibi, quasi volente & concedente domina. ff. pro dereli.
Item facit l. si quis diutino, in princip. ff. si serui. vendi. quæ in scientia & patientia domini nititur, nec desiderat alium titulum, vt seruitutis præscriptio contingat, quasi ipsa scientia & patientia inducant titulum, hoc est, concessionem illius seruitutis, & ista quatuor iura posterius allegata probant conclusionem nostram à fortiori, nam multò minus est ex diuturna possessione præsumere titulum allegatum, quàm eum inducere, hoc est, inducere concessionem, etenim quando tituli præsumptio duntaxat inducitur, admittitur allegatio in contrarium, at non sic quando ex solo tempore ipsemet titulus inducitur, sicq́ue hoc longè grauioris præiudicij est, quàm illud.
Quadragesimononò
14
* si cum scientia, & patientia, diuturnitas temporis fluxerit, talis diuturna scientia atque patientia, idem, quod expressus consensus, authoritas, seu licentia operatur, etiam in casibus, in quibus à lege vel statuto Principis, Episcopi, capitul. parentum, vel propinquorum, seu alterius consensus, seu authoritas, vel licentia, ad aliquem actum expediendum requiritur, vt probat textus in dicta l. secunda. C. de his, qui spontè publica munera subeunt, libro decimo. & in l. ne in arbitris. C. de arbitris. & in dicta l. si filius, vbi hoc notant Baldus & Doctores. C. de petitione hæreditat. & in l. penultim. C. communi diuidundo. & in l. final. C. arbitrium tutelæ, & in l. quidam. ff. de euictio. & in dicta l. secunda. §. voluntate, | vbi hoc notant communiter Docto. præcipuè Alexan. qui hanc dixit esse communem opinionem. ff. solut. matrim. & in d. l. qui in aliena, in princip. ff. de acq. hær. & in l. si quis fortè. §. cæterùm. ff. de pœnis, & in cap. 1. §. prætereà, vbi hoc notant do. Afflictus, & alij, in 2. colum. 3. titu. quibus modis feudum amittatur. & in cap. 1. §. fin. vbi hoc etiam notat Gloss. si de inuestitu. feudi inter dominum & vasallũ vasallum lis oriatur, & in d. cap. ea nascitur, de his, quæ fiunt à prælato sine consensu capituli, & in c. peruenit, & ibi Gloss. de emptione & vend. & in cap. peruenit, de censibus, & cap. accedentibus, & in cap. finali, de priuil. & notant Doctores in l. si certis annis. C. de pactis, &. in l. prima. C. qui admitti. Gloss. Barto. & Doctores in l. cum de in rem verso. ff. de vsucapion. & in l. prima. §. finali. ff. de aqua pluuia. arcenda. Idem Barto. in disputatione sua, incip. mulier habens amplum patrimonium, & in l. quæ potis. & ibi latissimè Alexand. & Iason, qui hanc dixerunt magis communem esse opinionem. ff. soluto matrimonio. Hostien. & Ioannes Andreæ in capitul. illud, de præscription. Panormitan. & Doctores in capitulo, cæterùm, & ibi. Philippus Decius post alios in quarta colum. de iudicijs. Oldra. in consilio 183. incip. factum tale est, vacante Ecclesia, in 4. colum. Bald. in libro statutorum, in verbo, filios. Cardinal. in capit. requisisti, de testament. Alexand. in consil. 78. colum. 3. volum. 1. & in consilio 8. volum tertio. & in consil. 111. incip. viso & diligenter considerato. colum. penult. volum. 4. & in consilio 133. incip. clementissimi. colum. 5. eodem volum. & in consil. 39. incip. ponderatis his, colum. 1. & 2. volum. 5. Francisc. de Aret. in consil. 36. casus talis est. Aym. Crauet. consil. 148. nobilis Antonia. colum. final. Hierony. Gratus resp. 9. facti speciem, & in resp. 94. in causa excellentissimi. colum. final. Stephan. Bertrand. consil. 1. lib. 1. colum. 10. Ludou. Gozad. consil. 73. circa dubia. colum. 4. Carolus Ruinus consil. 69. circa processum. colum. 4. lib. 1. Fernandus Loazes Archiepisc. Tarra. consil. pro Marchione de Velez, pag. 260. Ias. cons. 56. circa primum, lib. primo. Idem Ias. consil. 25. quæstio vertitur. lib. tertio, & consilio 89. ad consultationem. colum. fin. lib. 1. Vnde planè colligitur (id quod hi omnes taciti tenere videntur) quod si fundum tuum te sciente & patiente longo tempore possedi, eum præscripsisse videbor, etiam si tituli aliunde; ne adsit interuentus, neque probatio, neque etiam allegatio, sed sola illa tacita concessio, quæ post longum tempus colligitur, id quod probat text. in l. alienationis verbum, ibi vix est enim, vt non videatur alienare. ff. de verborum significat. Ad idem l. si ego. §. 1. ibi. per traditionem, aut per patientiam fortè. ff. de pub. in rem act. vbi quod attinet ad concessionem tantum operatur patientia quantum traditio. iuncto §. per traditionem. Institu. de rerum diuis. Ad idem §. fin. Instit. de iniur. vbi per taciturnitatem vnius anni actio iniuriarum remissio videtur. Ad idem dictum capit. illud. de præsumpt. Ad idem l. si quid diuturno, in princ. ff. si ser. ven. Ad idem Gloss. communiter approbatam in l. penult. C. com. diuid. vbi diuisio præsumitur ex longi temporis scientia, & patientia. Hæc conclusio variè intelligitur, Primùm cùm agitur de dominio plenario præscribendo, vt dict. l. alienationes, Deinde cùm agitur de præscribendo vsufructu, idq́ue facilius: argum. dict. l. Tertiò cùm agitur de præscribenda seruitute: arg. d. l. & in spem, per d. l. si quis diuturno. Quartò cùm agitur de præscribenda actione personali liberatoriè seu ad liberationem debitoris, & ita procedit text. in l. sicut, & in l. omnes, & l. cum notissimi. C. de præscript. triginta annorum, & text. in l. 1. C. si aduersus creditorem. Postremò etiam si agatur de præscribenda actione personali ad nouam obligationem acquirendam, vt in terminis l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. Quæ omnia obtinent, quando is, contra quem præscribi cōtentio contentio est, rem suam iúsve suum possideri sciebat, & patiebatur, nam si ignorabat non aliter longi temporis præscriptio procedet, quàm si titulus interueniat & allegetur, & probetur. l. nullo. C. de rei vend. & dicam plenius in cap. sequen. itaque data scientia & patientia domini non est necessarius titulus aliunde proueniens ad possessionem præscribentis iustificandam, nam satis superq́ue iustificatur per solam domini scientiam & patientiam. Verùm domino ignorante, tunc demum titulus aliunde requiritur ad iustificādam iustificandam talem possessionem, vt ei sic iustificatæ legale vsucapionis lucrum meritò possit accedere, facit text. egregius in l. si id quod pro derelicto ibi, quasi volente, & concedente domina, vbi ad iustificandam possessionem sufficit, quò ad præscribendum voluntas domini, nec alius tit. exigitur, iunge dicta infrà cap. seq. num. 3. cum seq.
Loading...