Colligitur [*] minimè verum esse eam communem opinionem, quam tenent Barthol. & communiter Doct. in d. l. cum de in rem, colum. 3. Barthol. & Doct. in l. 1. §. fin. colum. penultim. ff. de aqua pluui. arcen. Idem Barthol. in quæst. sua, incip. mulier habens amplũ patrimonium. Barthol. & Doct. in l. seruitutes. Francis. Balb. vbi suprà, q. 10. num. 7. versic. aut verò & tertio casu, dum contendunt quòd in his quæ sunt magni præiudicij, quale est cum agitur de præsumendo titulo translatiuo pleni dominij, tunc ex diuturna possessione etiam cum domini scientia & patientia non præsumitur titulus allegatus, [*] & ita intelligunt l. nullo. C. de rei vendication. l. Celsus. ff. de vsucapion. cum simili. & ad d. l. cum de in rem. respondent quod procedit quando interfuerunt non solùm patientia illius contra quem præscribitur, sed etiam ipsius plures actus positiui.