Quæ
* omnia moderanda sunt vt procedant data scientia & patientia domini, nam
si ignarus esset non posset videri animum iuris sui negligendi aut alteri concedendi habuisse. l. mater decedens. ff. de inoffic. testam.
* & consequenter possessor, nisi aliunde haberet iustam causam possidendi, nunquam
eam rem videretur iustè possedisse aut præscripsisse, vnde siue rem tuam inscio te possiderem, scienter eam præscribere nunquàm possem si confiteret ipse, vel constaret me aliunde
titulum vel iustam possidendi causam non
habuisse, idem si titulum haberem, si tamen eum non allegaui, ita intelligo his tribus
casibus procedere leg. nullo. C. de rei vend. l.
Celsus. ff. de vsucap. leg. fin. ff. pro suo. leg. non
solùm. ff. de vsucap. §. quod vulgo. & leg. quod
vulgo. ff. pro empt. leg. vnica. C. de vsucapio.
trans. l. diutina. C. de long. temp. præscri. & in
prin. Instit. de vsucap. quòd si titulum me habuisse ab aliquo tertio allegassem, an is ex diutina possessione præsumatur, & hoc casu quo
dominus ignorauit rem iusúe suum ab alio
possideri magis est non præsumi nisi probetur, vt dictis legibus. quamuis si ipse sciret rem
iusúe suum possideri, tunc præscriptio procederet, non tam ex vi tituli
aliũalium de habiti (etiam si allegatus esset) quàm ex vi ipsius possessionis eo ipso
iustificatęiustificatæ & legitimatæ quòd
dominus sciebat & patiebatur, sicq́ue concedere videbatur, vt sic sciente & patiente domino ad iustificandam possessionem non sit
necessaria vllus titulus vel causa possidendi
aliunde profecta, cùm ex sola sua scientia &
patientia & tacita concessione satis ac satis
iustificetur, sed tunc demum iusta causa vel
titulus tolerabilis
possidẽdipossidendi desideretur, cùm
ipse dominus huius rei ignarus est. Id quod
etiam in præscriptione seruitutum respondendum est, vt dict. l. si quis diuturno. dict. l.
si ego. §. 1. etiam si loquamur in vsufructu
|
per easdem leges & rationes. Idemq́ue & in
actionibus, nam si sciebam, me tibi ignaro
centum debere (ex contractu fortè inito cum
seruo, aut filio, aut
ꝓcuratoreprocuratore tuo, aut ex causa hæreditaria, quia defuncto, cui successisti,
debebam) tunc improprijssima hæc possessio,
qua debitor ipsum
debitũdebitum possidere dicitur,
iuxa Gloss. l. regulariter. ff. de pet. hær. nec iustificabitur, quasi ex tacita concessione tua
cùm id ignores, nec quasi ex titulo vel causa
aliunde habito, cùm aliunde habitus non sit,
vel habitum esse non probetur, ergo ex diuturna possessione præscriptio non contingit
contra rem suam possideri ignorantem, quòd
variè intelligitur. Primùm, quando revera
nōnon
interfuit titulus aut causa iusta vel tolerabilis
possidendi. Deinde quando & si fortè interfuit, tamen non allegatur. Tertiò etiam si &
interfuerit & allegetur, si non fuerit probatus,
& ita procedunt, si generaliter intelligantur
text. in l. nullo. C. de rei vendi. & in l. Celsus.
& in l. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucap.
& in l. quod vulgo. ff. pro empt. & in l. final. ff.
pro suo, & in princ. Insti. de vsucap. & in l. vni.
de vsucap. cum alijs, quæ congessimus in cap.
77. num. 10. Sicq́ue in quibus casibus contra
absentem & ignorantem currit præscriptio, in
illis necesse est, vt titulus & interueniat & allegetur & probetur. Sed quando currit contra
præsentem & scientem, tunc nec tituli interuentus, nec probatio, nec etiam allegatio requiritur, quia sola scientia & patientia domini vim habet concessionis & alienationis post
lapsum temporis lege definiti, vt dictum est,
quod variè intelligitur: primùm cùm agitur
de plenario dominio præscribendo: deinde
cùm agitur de præscribendo vsufructu: tertiò
cùm agitur de præscribenda alia quauis seruitute: postremò cùm agitur de actionibus præscribendis, vt similiter dictum est. quintò
etiāetiam
si agatur de obligatione aliqua in
futurũfuturum acquirenda, vt in terminis dict. l. cum de in rem.
sicq́ue non solùm si agatur de præscribenda liberatione aduersus obligationem, sed etiam
si agatur de præscribenda vel acquirenda obligatione contra libértatem. Contra
* hoc tamen fortiter facit, quòd & si rei tuæ te sciente
& patiente possessionem ingressus sim, eamq́ue tenere incipiam,
nōnon ideo tu protinus desinis possidere, nec ego possum inchoare præscriptionem, nam aut vi eam cœpi, & vitiosa
possessio est, sicq́ue cessat præscriptio. d. l. si
quis diuturno. aut clàm (hoc est, te ignaro ab
initio) &
* similiter vitiosa est, eritq́ue semper, quia tale vitium initio contractum perdurat. l. cum hæres. ff. de diuer. & temp. præs.
l. vitia. C. de acquir. poss. aut nec vi nec clàm,
sed te sciente, vidente & tolerante, & tunc aut
constat me eo nomine eam possessionem occupasse, quasi ad libitum tuum eam dimissurus, & tunc precaria videretur,
cessaretq́;cessaretque præscrip. d. l. si quis diuturno, & per totum. ff. de precario. Aut & secundò eo nomine eam occupaui, quòd testarer me tibi eam non restituturum, & tunc si te esse dominium agnoscebam, vim
faciebāfaciebam, vitio sa possessio esset, cessaret præscriptio, quòd si alterius tertij esse dicebam, similiter vitiosa possessio esset. l. quærebatur. l. fin. C. vnde vi. quòd si nullus esse dicebam, sed pro derelicto habitam, vel nullus
vnquam fuisse, sicq́ue occupantis esse debere,
similiter cessaret præscriptio, quia statim eius
dominium nactus essem, per totum titulum.
ff. pro derelicto. l. 1. 2. & 3. & 4. ff. de acquir. rer.
domin. Aut & tertiò cùm occupo eam possessionem, nec declaro me tibi volenti eam dimissurum, nec declaro contrarium, & tunc
non videor acquirere possessionem, nec tu
animum possidendi deponere videris, ergo
cùm tu possideas, & ego non, non potero inchoare præscriptionem, sed quia post longum
tempus eam possessionem neglexisse aut pro
derelicto habuisse videris, vt est
cōmuniscommunis opinio, vt diximus. Ideo euenit, vt tunc ego eam
acquiram non quasi præscriptam, sed quasi
pro derelicto habitam, sicq́ue etiam tunc cessat præscriptio, nisi dixeris quòd simul atque
ea possessio, & abs te deserta, & mihi quæsita videtur, ex tunc in posterum legitimus
possessor videbor, sicq́ue sine alio vllo titulo
vsucapere potero proprietatem, ita tamen vt
præscriptio proprietatis à tempore possessionis iam quasi desertæ acquisitæq́ue inchoari
videatur, & non anteà,
* vt sic quasi duæ acquisitiones sint, non simul, sed successiuè &
gradatim contingentes, Prima possessionis,
quæ ex certo temporis lapsu contigisse videtur, postquam acquisitam incipit aut inchoatur præscriptio, quæ omnia probantur in l. 3.
ff. de vsucap. & in l. si id quod. ff. pro derelict.
vbi mulier rem à non domino (quem tamen
dominum esse putabat) pro derelicto habitam cœpit, eamq́ue postea marito donauit,
quam is maritus potuit præscribere, & præscripsit, & tamen in effectu non habeat titulum, quia quod attinet ad præscriptiones titulus improbatus pro nullo est. l. secunda. §. si
à pupillo. ff. pro empto. C. eodem. l. fina. §. sin
autem. C. com. deleg. quinimmò vix est, vt
maritus ille haberet bonam fidem, quia aut
eam rem vxoris esse credebat, & tunc sciebat
sibi donari non potuisse, per totum titulum.
ff. & C. & in decret. de donatio. inter virum.
Aut credebat esse alterius, & longè minus. cap.
fin. de præscript. ergo nullo casu domini cogitatione possidebat, sed adhuc dicitur habere
bonam fidem eo ipso, quòd possidebat vel se
possidere falsò credebat dominæ voluntate,
& hanc rationem reddit tex. dict. l. si id quod.
ibi, quasi volente & concedente domina, etiam si eam possessionem reuocabilem, & quasi
quodammodo precariam esse is maritus putabat, quia credebat aut credere debebat liberum vxori esse, quoties sibi libitum esset,
|
eam possessionem reuocare, & cùm illa ratio,
quasi volente & concedente domina, sit in illa lege expressa pro lege, verè, & non interpretatiuè debetur, cumq́ue sit generalis, comprehendit omnes omninò casus, in quibus ipsa
militare reperitur. Ex quibus multa non minus vtilia, quàm noua colliguntur.
* quid. n.
si postquam rei quam tuam esse putabam possessionem occupaui sine vllo vitio, sed te sciente, & patiente, & vidente (vt in exemplis,
de quibus suprà) eam retinui per tempus, quo
lex disponit possessionem pro derelicto habitam, aut desertam videri. Aut quid & secundò
si rem à te conduxi, & post finitam conductionem expressim dixi tibi, me in posterum
eam
cōductamconductam nolle habere, & nihilominus
me in eius possessione permanere siniuisti per
tempus, quo lex vult possessionem desertam
videri. Aut quid & tertiò si rem mihi ad certum tempus commodasti, quo finito expressim dixi tibi
cōmodaticommodati nomine, eam me amplius nolle habere, & nihilominus per tempus
à lege definitum ad possessionis desertionem
tolerasti me in eius possessione permanere.
Aut quid & quartò si ad tempus indefinitum
eam rem mihi concesseras precario, & postea
expressim dixi tibi, me eam possessionem vt
precariam amplius nolle habere, & nihilominus tolerasti me in eius possessione permanere per tempus ad possessionis tacitam desertionem à lege definitum (vt enim precarium
differat à commodato, docet Barto. in l. 2. in
princ. ff. si cer. petat.) Aut quid & quintò si custodiæ & depositi causa eam dederas, & postea
tibi expressim dixi, me in posterum eam rem
vt depositam nolle tenere, & tu tolerasti eam
me possidere per tempus à lege definitum ad
præsumendam tacitam possessionis desertionem. Aut quid & sextò si in ea re ad tempus
habebam vsumfructum, quo finito expressim
dixi tibi,
eāeam me vsusfructus nomine amplius
nolle habere, & nihilominus tolerasti eam me
possidere per tempus à lege
definitũdefinitum, ad præsumendam tacitam possessionis desertionem.
Aut quid & septimò si cùm vsus causa eam
prius tenerem, idem contingit. Aut quid &
octauò si cùm eam nomine superficiei ad tempus tenerem, idem contingit. Aut quid & nonò si cùm census annui præstandi causa eam
tenerẽtenerem redempto illo censu, eam non reddidi,
& ille tolerauit me eam retinere. Aut quid &
decimò si pignoris, aut hypothecæ nomine
eam tenebam, & debito soluto idem contingit. In omnibus enim his speciebus & similibus constat me permanere in illius rei possessione sine vllo titulo habili ad transferendum
dominium. sed tamen in omnibus his speciebus constat me habere possessionem vitio carentem, vel saltem rei detentationem corporalem vitio carentem, & consequenter posse
me præscribere eam, quia quasi volente & concedente domino (hoc est, eo, quem dominum esse putabam) sum in ea possessione vel detentatione, id quod sufficere ad præscribendum
ostendimus per d. l. si id quod, cum simil. supr.
allegatis. quod tamen
cōtingitcontingit non vno ictu,
sed per medium alterius requisitionis, nam
per tempus lege definitum ad præsumendam
tacitam possessionis desertionem, eam possessionem quasi à priore possessore abscedentem, ad meq́ue transuolantem nactus videor,
& ex tunc videor iustus possessor ad inchoandam proprietatis præscriptionem.
* Nec vos
decipiat d. l. si id quod. ff. pro derelict. vbi maritus ille simul ac sibi ab vxore res tradita fuit,
statim inchoauit
ꝓprietatisproprietatis præscriptionem,
nam illud ideo ibi contingit, quia statim constabat ipsam vxorem voluisse desinere possidere, possessionemq́ue in maritum transferre,
vt ibi. & l. 1. §. si vir. ff. de acquir. poss. Cæterùm
in decem speciebus suprà relatis non constabat, nec præsumebatur, quòd prior possessor
idemq́ue dominus verus, vel putatiuus, vellet
statim desinere possidere, eamq́ue possessionem in me transferre, sed is animus possessionis deserendæ demum post tempus lege definitum præsumitur. In omnibus ergo his decem speciebus & similibus constat sine vllo titulo habili ad transferendum dominium contingere præscriptionem, quamuis
cōtrariumcontrarium
totus mundus existimauerit. Deinde constat
sine ea bona fide, quòd possessor domini cogitatione possideat contingere præscriptionem. quinimmò etiam si persuasum habeat,
alium esse rei illius dominium, quamuis totus mundus huc vsque contrarium existimauerit, quæ omnia nullus vnquam sic fortè
percepit, aut proximè accessit. His omnibus
minimè aduersatur
* l. neque fructuarium.
C. de vsufruct. vbi fructuarius contra dominum quandiu possidet tanquam fructuarius
præscribere non potest, sed postquam ex alia
causa possidere cœpit, benè præscribere incipit, vt ibi expressum est, sicq́ue primum responsum illius textus non obest nobis, quia
ponimus inchoari præscriptionem post finitam primam causam, quæ alterum in dominum recognoscebat:
secundũsecundum autem responsum nostras sententias egregiè probat, quatenus post finitam primam possidendi causam
significat eum posse præscribere.