Capvt lxv.

Capvt lxv.

IN superioribus
1
* capitib. pluribus quàm quinquaginta fundamentis, tam legum & iurium, quàm rationum ostendimus, eum qui longo tempore rem aliquam possideret sciente & patiente domino, si alleget iustam causam aut titulum possidendi habuisse, se eum titulum vel causam à iure præsumi citra aliud probationis onus, quinimmò etiam ab authoritate Doctorum id ostendimus receptũ receptum esse, quamuis innumeri ferè sint qui contrariam partem tuentur, vt non solùm ex superioribus, sed etiam ex modò dicendis apparebit. Et animaduertẽdũ animaduertendum est,
2
* quod ex diuturna possessione vel quasi possessione interdũ interdum inducitur sola tituli p̃sumptio præsumptio , quæ admittit probationẽ probationem in contrariũ contrarium . Interdum verò inducitur ipsummet ius & substantia, ita vt non admittatur, nec si admitteretur, prodesset probatio in contrarium. Interdum verò neutrum istorum contingit. Interdum & quartò ex tempore ius extinguitur. Primùm contingit quando rem tuā tuam te sciente & patiente lōgo longo tẽpore tempore possedi. nam si postea eam à me petieris, & dixero præscripsisse me, quod a ab aliquo tertio habui iustam possidendi causam vel titulum, is titulus allegatus præsumitur, quamuis in contrarinm contrarium admittatur probatio, ita procedunt omnia ferè fundamenta capitis superioris. Idem est in quasi possessione annuorum redituum, vt in terminis d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. Secundus casus
3
* vt ex possessione vel quasi possessione diuturna inducatur verum ius & substantia, ita vt probatio in contrarium nec admittatur, nec ex facto admissa prosit, contingit in possessione vel quasi tẽporis temporis cuius initij memoria non est, vt in terminis l. 1. §. ductus aquæ. ff. de aqua quot. & æsti. & in l. 1. & leg. 2. ff. de aqua plu. arcen. Tertius casus quando istorũ istorum neutrũ neutrum cōtingit contingit , euenit in eo qui per decẽnium decennium tantùm inter absentes rem alienam possideret corporaliter, vel in eo qui quasi mandato & nomine meo me ignorante aliquid egisset, & similia, vt superiore capite plenè exposuimus. Vltimum
4
* vt ex tempore ius extinguatur, cotingit contingit in iure alicui delato vel acquisito, quo nondum ipse vti cœpit, quale est in terminis. §. fin. Instit. de iniuri. & est in legato nondum agnito, vel in hæreditate nondum adita, vel in iure offerendi, vt in terminis l. in | in bello. §. si quis seruum. ff. de capti. l. licet, cum Gloss. C. de iure delib. in princi. Institut. de perpe. & temp. actio. l. fin. C. de dolo, & in actione redhibitoria, & legis Aquiliæ, & quā tò quantò minoris, & in reliquis, de quibus per totum titulum Institut. de act. & per Gloss. & omnes in princip. & §. 1. Institut. de perpet. & temp. actionibus. In omnibus enim his speciebus & similibus actio competens ipso iure extinguitur per transcursum temporis, nec ex parte vllius hanc ad rem desideratur possessio, titulus, bona fides aut aliquid aliud, quia istud est ius quoddam, quod defertur à lege sub hac conditione resolutiua, vt si is rem iúsve suum infra tempus lege definitum persequatur, benè erit, sin minus, perinde sit ac si à lege id sibi concessum nunquam fuisset. non aliter atque vita animantibus concessa est sub conditione resolutiua, quæ tempore ipso extinguitur, nisi homo per suam diligentiam efficiat, vt æternam vitam assequatur, & similia, egregius text. in l. quibus diebus. §. quidam Titio. ff. de condit. & demonstrat. ibi, nam quod ademptum est, nec datum quidem intelligitur, sic ergo & in his speciebus, cùm post tempus lege definitum id ius semel oblatum adimatur, nec datum quidem intelligitur.
Ex
5
* superioribus colligitur in terminis d. l. cum de in rem, quòd & si annuum quid longo tempore mihi præstitisti, tamen si id posteà persequar motus ex solo cursu temporis, nil agam, quia iustam causam præcessisse allegare debeo, vt est communis opinio Bart. colum. 2. & 3. & aliorum in d. l. cum de in rem. Balbus de præscrip. in 1. par. 3. partis prin. q. 10. per omnes in l. si certis annis. C. de pact. quod infrà latius.
Colligitur
6
* quid respondendum sit interminis l. si quis diuturno, in princip. ff. si seru. vend. vbi te sciente & patiente tignum immissum in domum vel in parietem tuum habui longo tempore, & per hoc ius seruitutis acquiro & præscribo, si id nec vi, nec clàm, nec precario factum fuit. Sicq́ue ibi hoc plus est quàm in dict. l. cum de in rem,
7
* quia in illa factum positiuè seruitutem patientisexigitur, an in ista requiritur factum positiuè soluentis & decies geminatum & vniforme, vt diximus in loco suprà allegato. Sed cur diuersum, communis opinio est, quia in l. cum de in rem, agitur de grauiore præiudicio, quā quam in dict. l. si quis diuturno. vtrobique tamen vt legitimus titulus allegatur necesse est, sic q́ue si in terminis dict. l. si quis diuturno. præ scribere contendens non allegaret legitimum titulum, succumberet. Idem si eum allegaret allegatumq́ue ex diuturna illa quasi possessione probaret præsumptiuè, si tamen aduersarius probasset contrarium. Istæ sunt communes opiniones, quas tenent Barto. Floria nus & Paulus Castrens. in l. seruitutes, magna. post Glos. mag. ibi prope finẽ finem . ff. deseruit. Glo. & ibi Barthol. colum. 3. in d. l. cum de in rem, & est communis opinio Legistarum, secundum Paulum Castrensem in d. l. seruitutes. colum. fi. sequitur, & ait esse communem opinonem Francis. Balb. de præscriptio. in l. part. 3. part. princip. q. 10. num. 7. Bartho. in. qui in aliena. §. 1. & ibi Alex. col. fi. ff. de acq. hære. Alberi. in l. 2. C. de serui. Ang. in §. æquè. colum. 5. Insti. de actio. Alexand. in l. si certis annis. colum. penu. C. de pact. affirmans hanc esse communem opinionem, & ita in practica seruari Cæpolla de serui. vrba. præd. cap. 19. incip. octauò principaliter. Felin. in capi. de quarta. colum. 13. de præscrip. vbi plures allegans hanc partem affirmat esse communem, & alij non pauci relati per Andream Tiraquellum de præscriptio. §. 1. Glos. 4. versi. 38. ibi. sed & multi hoc intelligunt procedere vbi agitur de modico præiudicio.
Quid dicendum? & sanè allegatio tituli, de qua in d. l. cum in rem, non est trahenda ad terminos dict. leg. si quis diuturno, cùm illuc agatur de graui præiudicio, hic de modico, illuc esset sola quasi possessio eademq́ue improprijssima, hic sit possessio vel quasi aliquantulum proprior, illuc esse illa quasi possessio discontinua, hic continua, sicq́ue meritò in dict. l. si quis diuturno, de tituli allegatione verbum nullum, verius ergo est eam generaliter intelligi debere prout generaliter loquitur, quòd ex solo cursu temporis diuturni cum scientia & patientia illius inducitur tacita quędam quædam concessio illius seruitutis, quia agitur de modico præiudicio. Simile in dict. l. si ego. §. primo. ibi, per traditionem aut patientiam fortè. ff. de public. in rem actio. vbi in huiusmodi seruitutibus ea scientia & patientia tantum operatur quantum expressa concessio & traditio, facit §. per traditionem. Institution. de rerum diui. facit §. fina. Institution. de iniur. vbi etiam breuius tempus sufficit. facit l. alienationis. verbum, ibi, vix est enim vt non videatur alienare, &c. ff. de verbo. significa. faciunt omnia quinquaginta ferè argumenta iurium, rationum & authoritatum, de quibus in præcedente capite, quæ omnia si rectè enumeres, inuenies fortè hanc nostram partem receptiorem esse, quæ dubio procul verior est, tene ergo hæc contra hanc communem opinionem cum illa quam receptiorem puto, Primùm quòd in terminis dict. l. si quis diuturno, ad præscribendam seruitutem sufficit diuturna quasi possessio cum scientia & patientia domini sine vllo titulo tituli interuentu. Deinde quòd talis tituli allegario allegatio necessaria non est. Tertiò quod etiam si ab aduersario titulum nunquàm interfuisse probatum esset, adhuc præscribens obtineret. Postremò quòd etiam si is confessus esset, si nullum | titulum alium habuisse præter domini tolerantiam, adhuc obtineret.
Colligitur
8
* minimè verum esse eam communem opinionem, quam tenent Barthol. & communiter Doct. in d. l. cum de in rem, colum. 3. Barthol. & Doct. in l. 1. §. fin. colum. penultim. ff. de aqua pluui. arcen. Idem Barthol. in quæst. sua, incip. mulier habens amplũ amplum patrimonium. Barthol. & Doct. in l. seruitutes. Francis. Balb. vbi suprà, q. 10. num. 7. versic. aut verò & tertio casu, dum contendunt quòd in his quæ sunt magni præiudicij, quale est cum agitur de præsumendo titulo translatiuo pleni dominij, tunc ex diuturna possessione etiam cum domini scientia & patientia non præ sumitur titulus allegatus,
9
* & ita intelligunt l. nullo. C. de rei vendication. l. Celsus. ff. de vsucapion. cum simili. & ad d. l. cum de in rem. respondent quod procedit quando interfuerunt non solùm patientia illius contra quem præscribitur, sed etiam ipsius plures actus positiui.
Vnde subinferunt, quòd etiam si ageretur non de præscribendo plenario dominio, sed de præscibendo præscribendo vsufructu (qui pars dominij esse intelligitur. l. 4. ff. de vsufruct. l. qui vsumfructum. vbi plenè per Bart. & Ias. ff. de verbo. obligation. adhuc ex diuturna possessione cum patientia etiam domini non præsumeretur ti. allegatus, quasi, & hoc casu videatur agi de magno præiudicio, nec interuenerint actus positiui eius contra quem præscribitur, vt interfuerunt in terminis d. l. cum de in rem.
Ita tenent Paul. Castrensis in d. l. serui. col. fi. & Franciscus Balbus, vbi suprà, nu. 7. versi. ex quo infertur. & Bart. in d. l. seruitutes, circa medium, & idem Bart. in d. l. 1. §. fi. ff. de aqua pluu. arcen. & in d. q. in c. 1. mulier habens. colum. fi. & Cæpolla & Paul. Castren. vbi suprà. & Paulus Castren. in d. l. si filiusfamiliàs, vbi hanc dicit communem opinionem de petit. hæred. & alij non pauci relati per Baldum, vbi suprà.
Quid dicendum? ego sanè non abnego, nec ignoro quin sit egregia differentia inter nostrum casum & d. l. cum de in rem, in qua interfuerunt plures actus positiui illius contra quem præscribitur, qui non interfuerunt, sed tantùm etiam scientia, & patientia in speciebus nostris, adhuc tamen pro parte nostra sunt longè plures & vrgẽtiores vrgentiores rationes, quas plures quàm quinquaginta in capitibus superioribus retulimus, quæ dilucidè ostendunt hanc partem veriorem esse, vt & si agatur de præsumendo titulo translatiuo vsusfructus vel etiā etiam pleni dominij, is allegatus præsumatur ex diutina possessione cum scientia, & patientia domini, & fortè est ita receptior opinio, vt ex dictis suprà cap. præce. apparebat.
Denique veritas est
10
* quòd omnium præ scriptionum fundamentum & radix consistit in causa possidendi tolerabili vel iusta, vt in l. fin. ff. pro suo. Ergo si habeo possidendi iustam causam vel tolerabilem, præscribere possum, nec alius titulus exigitur etiam regulariter, vt d. l. fi. cum mille similibus, quas allegabimus infrà cap. 77. num. 10. cum seq. id quod procedit in tribus speciebus. Primum quando agitur de præscribendo dominio. Deinde quā do quando agitur de præscribenda seruitute. Postremò quando agitur de præscribendis actionibus, de primo probatur lege & ratione, nam si fundum tuum possidere cœpi te sciente & patiente, illumq́ue arare, colere, & fructus inde percipere, perceptosq́ue ad meam vtilitatem conuertere cœpi, in hocq́ue perseueraui per longum tempus, magis est vt tempore lege definito illum præscribam & acquiram, licet nullus titulus ad transferendum dominium idoneus interueniat, ita probat l. alienationis. ff. de verb. sign. ibi, vix est enim vt non videatur alienare. vbi planè probatur eum qui patitur, rem suam tempore per legem definito possideri ab alio per hoc eam rem concedere, & alienare ei videri. Ad idem nam vt naturaliter ius suum per tradionem, transferet per traditionem, ibi, nihil iam naturali æquitati. Instit. de rerum diui. ita & per patientiam quę quæ naturali & corporali traditioni exęquatur exæquatur , vt in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem, aut per patientiam fortè. ff. de publ. in rem acti. Nec dubium est, quin si sum in corporali rei tuæ detentione accedente concessione tua, eius rei dominium absque alia traditione statim acquiram. l. qua ratione. §. interdũ interdum . ff. de acquir. rer. domin. §. interdum. Instit. de rerum diui. ergo si tuum fundum te non ignorante vel mox sciente ingressus, eum & colere & fructus inde colligere, inq́ue meam vtilitatem conuertere & cœpi, & per longum tempus perseueraui, post tale longum tempus lex interpretatur huic naturali rei detentioni, concessionem tuam accessisse, sicq́ue dominium me acquisiuisse, & cùm hæc ratio sit expressa in d. l. alienationis, dubium non est, quin ratio ipsa sit verè lex, & decisio habeatur loco exempli, quod non arctat regulam (sic q́ue nostra propositio generalis erit, vt est illa ratio) ita tenet Gloss. in auth. de hæredi. ab intest. §. fin. in verb. ordine. Gloss. in cle. 1. de electione. in verbo, eligatur. Bal. in l. maximum vitium, per text. ibi. C. de lib. præt. Idem Bald. leg. fin. per tex. ibi. ff. de hæred. inst. Alexand. num. 5. Pet. Philip. Corne. num. 15. Iaso. num. 6. Curt. iun. num. 9. per text. ibi. C. de impub. in l. humanitatis. ijdem Philippus Dec. Curt. iun. & Francisc. Purpur. num. 23. in leg. fin. per tex. ibi. C. de pact. Idem Bald. in l. his solis, per text. ibi. C. de reuoc. don. Paul. Castren. & Ias. in l. quamuis. C. de fideic. Andr. Tiraquell. de causa cessan. par. 1. numero 135. Georg. Nat. in capitu. quamuis pactum. numero 32. de pact. libro sexto. Iason in leg. de quibus. numero 14. ff. de legib.
Ad idem est text. si generaliter accipiatur, nec restringatur ad ea quæ sunt leuioris præ iudicij, in d. l. si quis diuturno, in prin. ff. si ser. vendi. Ad idem quoque videtur esse text. non tam in specie quàm in simili, in d. l. cum de in rem. Ad idem in simili, præsertim in sui ratione, in d. §. fin. Institu. de iniuri. & denique omnia iura & rationes quas retulimus in præcedentibus capitibus, quas non expedit repetere, præsertim cùm, vt plenè disseruimus, d. c. 77. num. 10. ad præscriptionem non tam titulus quàm sola iusta causa possidẽdi possidendi exigatur, vel etiam tolerabilis sufficiat. d. l. fi. ff. pro suo. & vt qui rem mobilem alienam contrectat, si putauit dominum permissurum, desinit furtum committere, vt notant Gl. & communiter Docto. Instit. de obli. quæ ex mal. §. 1. quasi licet regulariter dominus vetare & nolle præ sumatur. l. vetare. ff. de furt. tamen interdum secus sit ratione fortè cognationis, amicitiæ, vicinitatis, necessitatis, aut similia, ita & in specie nostra potuerunt concurrere causæ iustæ vel saltem tolerabiles, quibus motus rem alienam propria authoritate possidere cœpissem, dum id dominũ dominum permissurum existimassem. Et euentus sequens (hoc est scientia & patientia domini diuturna) non potest non videri hanc causam iustificare per dd. ll. & denique hæc pars probatur & iustificatur per mille leges & rationes, de quibus in superioribus capit quas non expedit repetere, ita olim tenebam, sed ad hanc opinionem, vt infrà dicemꝰ dicemus , adijcienda est necessaria declaratio & temperamentum.
In secundo casu, cum agitur de præscribenda seruitute, est res expeditior, quæ palam probatur in d. l. si quis diuturno, in princip. cum ijs, quæ dicta sunt per totum præcedens & præ sens caput. Idemq́ue in præscriptione vsufructus, nam si id admittimus, cum agitur de plenario dominio præscribendo, ergo multò magis cum agitur de præscriptione vsufructus qui est pars dominij. l. 4. ff. de vsufruc. elegans tex. in l. qui vsumfructum. vbi Bar. & Iason. ff. de verb. obli. quæ intelligenda sunt sciente & patiente domino. Tertio casu quando agitur de præscribendis actionibus siue illæ personales sint, siue reales, siue mixtæ, (iuxta §. omnium. & ibi plenè per Angelum Aret. Ias. Ludo. Gomez. & Benincasium in pri. Inst. de actio) tunc similiter eadem ratione nullus titulus requiritur, sed tantùm iusta causa aut tolerabilis, quæ sufficiat ad remouendam malæ fidei suspicionem, & ita procedit l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præscri. 30. annorum, & in prin. Instit. de perpe. & temp. actio. ergo si tibi huius rei non ignaro centum actione perpetua debebam, & per annos 30. supersedisti ea petere, par est vt præscripsisse videar, cùm vix sit vt concedere aut mihi remittere non videaris, sicq́ue militat ratio. d. l. alienationis, ibi, vix est enim, &c. quæ ratio cùm sit genera lis & in ea lege expressa, lex generalis verè est, sicq́ue comprehendit nostrum casum, eum q́ue definit non secus quàm illum qui ibi erat expressus. Ad idem dict. l. si quis diuturno, in princ. in ratione sui, & d. l. si ego. §. 1. similiter. in ratione sui. & d. §. fin. Inst. de iniur. similiter in ratione sui. d. l. si filiusfamiliàs. C. de peti. hæred. leg. qui in aliena, in princip. versi. sed si non adierit. ff. de acquir. hæred. l. qui in prouincia. §. 1. ff. de ritu nup. c. illud, de præsump. l. Procula. ff. de proba. cum similibus.
Confirmantur omnia superiora, quia id dicimur scire quod vehem enter opinamur. leg. cum quidem. §. quod dicitur. 1. & 2. cum vtrobique not. ff. de acq. hære. dummodo adsit iusta causa vel occasio opinandi, vt ibi, nec dubium est, quin iustam causam vel occasionem id opinandi habeat, qui per longum tempus rem possedit vt suam sciente & patiente domino, vt diximus suprà cap. superiore circa principium.
Quæ
11
* omnia moderanda sunt vt procedant data scientia & patientia domini, nam si ignarus esset non posset videri animum iuris sui negligendi aut alteri concedendi habuisse. l. mater decedens. ff. de inoffic. testam.
12
* & consequenter possessor, nisi aliunde haberet iustam causam possidendi, nunquam eam rem videretur iustè possedisse aut præscripsisse, vnde siue rem tuam inscio te possiderem, scienter eam præscribere nunquàm possem si confiteret ipse, vel constaret me aliunde titulum vel iustam possidendi causam non habuisse, idem si titulum haberem, si tamen eum non allegaui, ita intelligo his tribus casibus procedere leg. nullo. C. de rei vend. l. Celsus. ff. de vsucap. leg. fin. ff. pro suo. leg. non solùm. ff. de vsucap. §. quod vulgo. & leg. quod vulgo. ff. pro empt. leg. vnica. C. de vsucapio. trans. l. diutina. C. de long. temp. præscri. & in prin. Instit. de vsucap. quòd si titulum me habuisse ab aliquo tertio allegassem, an is ex diutina possessione præsumatur, & hoc casu quo dominus ignorauit rem iusúe suum ab alio possideri magis est non præsumi nisi probetur, vt dictis legibus. quamuis si ipse sciret rem iusúe suum possideri, tunc præscriptio procederet, non tam ex vi tituli aliũ alium de habiti (etiam si allegatus esset) quàm ex vi ipsius possessionis eo ipso iustificatę iustificatæ & legitimatæ quòd dominus sciebat & patiebatur, sicq́ue concedere videbatur, vt sic sciente & patiente domino ad iustificandam possessionem non sit necessaria vllus titulus vel causa possidendi aliunde profecta, cùm ex sola sua scientia & patientia & tacita concessione satis ac satis iustificetur, sed tunc demum iusta causa vel titulus tolerabilis possidẽdi possidendi desideretur, cùm ipse dominus huius rei ignarus est. Id quod etiam in præscriptione seruitutum respondendum est, vt dict. l. si quis diuturno. dict. l. si ego. §. 1. etiam si loquamur in vsufructu | per easdem leges & rationes. Idemq́ue & in actionibus, nam si sciebam, me tibi ignaro centum debere (ex contractu fortè inito cum seruo, aut filio, aut ꝓcuratore procuratore tuo, aut ex causa hæreditaria, quia defuncto, cui successisti, debebam) tunc improprijssima hæc possessio, qua debitor ipsum debitũ debitum possidere dicitur, iuxa Gloss. l. regulariter. ff. de pet. hær. nec iustificabitur, quasi ex tacita concessione tua cùm id ignores, nec quasi ex titulo vel causa aliunde habito, cùm aliunde habitus non sit, vel habitum esse non probetur, ergo ex diuturna possessione præscriptio non contingit contra rem suam possideri ignorantem, quòd variè intelligitur. Primùm, quando revera non interfuit titulus aut causa iusta vel tolerabilis possidendi. Deinde quando & si fortè interfuit, tamen non allegatur. Tertiò etiam si & interfuerit & allegetur, si non fuerit probatus, & ita procedunt, si generaliter intelligantur text. in l. nullo. C. de rei vendi. & in l. Celsus. & in l. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucap. & in l. quod vulgo. ff. pro empt. & in l. final. ff. pro suo, & in princ. Insti. de vsucap. & in l. vni. de vsucap. cum alijs, quæ congessimus in cap. 77. num. 10. Sicq́ue in quibus casibus contra absentem & ignorantem currit præscriptio, in illis necesse est, vt titulus & interueniat & allegetur & probetur. Sed quando currit contra præsentem & scientem, tunc nec tituli interuentus, nec probatio, nec etiam allegatio requiritur, quia sola scientia & patientia domini vim habet concessionis & alienationis post lapsum temporis lege definiti, vt dictum est, quod variè intelligitur: primùm cùm agitur de plenario dominio præscribendo: deinde cùm agitur de præscribendo vsufructu: tertiò cùm agitur de præscribenda alia quauis seruitute: postremò cùm agitur de actionibus præ scribendis, vt similiter dictum est. quintò etiā etiam si agatur de obligatione aliqua in futurũ futurum acquirenda, vt in terminis dict. l. cum de in rem. sicq́ue non solùm si agatur de præscribenda liberatione aduersus obligationem, sed etiam si agatur de præscribenda vel acquirenda obligatione contra libértatem. Contra
13
* hoc tamen fortiter facit, quòd & si rei tuæ te sciente & patiente possessionem ingressus sim, eam q́ue tenere incipiam, non ideo tu protinus desinis possidere, nec ego possum inchoare præ scriptionem, nam aut vi eam cœpi, & vitiosa possessio est, sicq́ue cessat præscriptio. d. l. si quis diuturno. aut clàm (hoc est, te ignaro ab initio) &
14
* similiter vitiosa est, eritq́ue semper, quia tale vitium initio contractum perdurat. l. cum hæres. ff. de diuer. & temp. præs. l. vitia. C. de acquir. poss. aut nec vi nec clàm, sed te sciente, vidente & tolerante, & tunc aut constat me eo nomine eam possessionem occupasse, quasi ad libitum tuum eam dimissurus, & tunc precaria videretur, cessaretq́; cessaretque præ scrip. d. l. si quis diuturno, & per totum. ff. de precario. Aut & secundò eo nomine eam occupaui, quòd testarer me tibi eam non restituturum, & tunc si te esse dominium agnoscebam, vim faciebā faciebam , vitio sa possessio esset, cessaret præscriptio, quòd si alterius tertij esse dicebam, similiter vitiosa possessio esset. l. quærebatur. l. fin. C. vnde vi. quòd si nullus esse dicebam, sed pro derelicto habitam, vel nullus vnquam fuisse, sicq́ue occupantis esse debere, similiter cessaret præscriptio, quia statim eius dominium nactus essem, per totum titulum. ff. pro derelicto. l. 1. 2. & 3. & 4. ff. de acquir. rer. domin. Aut & tertiò cùm occupo eam possessionem, nec declaro me tibi volenti eam dimissurum, nec declaro contrarium, & tunc non videor acquirere possessionem, nec tu animum possidendi deponere videris, ergo cùm tu possideas, & ego non, non potero inchoare præscriptionem, sed quia post longum tempus eam possessionem neglexisse aut pro derelicto habuisse videris, vt est cōmunis communis opinio, vt diximus. Ideo euenit, vt tunc ego eam acquiram non quasi præscriptam, sed quasi pro derelicto habitam, sicq́ue etiam tunc cessat præscriptio, nisi dixeris quòd simul atque ea possessio, & abs te deserta, & mihi quæsita videtur, ex tunc in posterum legitimus possessor videbor, sicq́ue sine alio vllo titulo vsucapere potero proprietatem, ita tamen vt præscriptio proprietatis à tempore possessionis iam quasi desertæ acquisitæ q́ue inchoari videatur, & non anteà,
15
* vt sic quasi duæ acquisitiones sint, non simul, sed successiuè & gradatim contingentes, Prima possessionis, quæ ex certo temporis lapsu contigisse videtur, postquam acquisitam incipit aut inchoatur præscriptio, quæ omnia probantur in l. 3. ff. de vsucap. & in l. si id quod. ff. pro derelict. vbi mulier rem à non domino (quem tamen dominum esse putabat) pro derelicto habitam cœpit, eamq́ue postea marito donauit, quam is maritus potuit præscribere, & præ scripsit, & tamen in effectu non habeat titulum, quia quod attinet ad præscriptiones titulus improbatus pro nullo est. l. secunda. §. si à pupillo. ff. pro empto. C. eodem. l. fina. §. sin autem. C. com. deleg. quinimmò vix est, vt maritus ille haberet bonam fidem, quia aut eam rem vxoris esse credebat, & tunc sciebat sibi donari non potuisse, per totum titulum. ff. & C. & in decret. de donatio. inter virum. Aut credebat esse alterius, & longè minus. cap. fin. de præscript. ergo nullo casu domini cogitatione possidebat, sed adhuc dicitur habere bonam fidem eo ipso, quòd possidebat vel se possidere falsò credebat dominæ voluntate, & hanc rationem reddit tex. dict. l. si id quod. ibi, quasi volente & concedente domina, etiam si eam possessionem reuocabilem, & quasi quodammodo precariam esse is maritus putabat, quia credebat aut credere debebat liberum vxori esse, quoties sibi libitum esset, | eam possessionem reuocare, & cùm illa ratio, quasi volente & concedente domina, sit in illa lege expressa pro lege, verè, & non interpretatiuè debetur, cumq́ue sit generalis, comprehendit omnes omninò casus, in quibus ipsa militare reperitur. Ex quibus multa non minus vtilia, quàm noua colliguntur.
16
* quid. n. si postquam rei quam tuam esse putabam possessionem occupaui sine vllo vitio, sed te sciente, & patiente, & vidente (vt in exemplis, de quibus suprà) eam retinui per tempus, quo lex disponit possessionem pro derelicto habitam, aut desertam videri. Aut quid & secundò si rem à te conduxi, & post finitam conductionem expressim dixi tibi, me in posterum eam cōductam conductam nolle habere, & nihilominus me in eius possessione permanere siniuisti per tempus, quo lex vult possessionem desertam videri. Aut quid & tertiò si rem mihi ad certum tempus commodasti, quo finito expressim dixi tibi cōmodati commodati nomine, eam me amplius nolle habere, & nihilominus per tempus à lege definitum ad possessionis desertionem tolerasti me in eius possessione permanere. Aut quid & quartò si ad tempus indefinitum eam rem mihi concesseras precario, & postea expressim dixi tibi, me eam possessionem vt precariam amplius nolle habere, & nihilominus tolerasti me in eius possessione permanere per tempus ad possessionis tacitam desertionem à lege definitum (vt enim precarium differat à commodato, docet Barto. in l. 2. in princ. ff. si cer. petat.) Aut quid & quintò si custodiæ & depositi causa eam dederas, & postea tibi expressim dixi, me in posterum eam rem vt depositam nolle tenere, & tu tolerasti eam me possidere per tempus à lege definitum ad præsumendam tacitam possessionis desertionem. Aut quid & sextò si in ea re ad tempus habebam vsumfructum, quo finito expressim dixi tibi, eam me vsusfructus nomine amplius nolle habere, & nihilominus tolerasti eam me possidere per tempus à lege definitũ definitum , ad præ sumendam tacitam possessionis desertionem. Aut quid & septimò si cùm vsus causa eam prius tenerem, idem contingit. Aut quid & octauò si cùm eam nomine superficiei ad tempus tenerem, idem contingit. Aut quid & nonò si cùm census annui præstandi causa eam tenerẽ tenerem redempto illo censu, eam non reddidi, & ille tolerauit me eam retinere. Aut quid & decimò si pignoris, aut hypothecæ nomine eam tenebam, & debito soluto idem contingit. In omnibus enim his speciebus & similibus constat me permanere in illius rei possessione sine vllo titulo habili ad transferendum dominium. sed tamen in omnibus his speciebus constat me habere possessionem vitio carentem, vel saltem rei detentationem corporalem vitio carentem, & consequenter posse me præscribere eam, quia quasi volente & concedente domino (hoc est, eo, quem dominum esse putabam) sum in ea possessione vel detentatione, id quod sufficere ad præscribendum ostendimus per d. l. si id quod, cum simil. supr. allegatis. quod tamen cōtingit contingit non vno ictu, sed per medium alterius requisitionis, nam per tempus lege definitum ad præsumendam tacitam possessionis desertionem, eam possessionem quasi à priore possessore abscedentem, ad meq́ue transuolantem nactus videor, & ex tunc videor iustus possessor ad inchoandam proprietatis præscriptionem.
17
* Nec vos decipiat d. l. si id quod. ff. pro derelict. vbi maritus ille simul ac sibi ab vxore res tradita fuit, statim inchoauit ꝓprietatis proprietatis præscriptionem, nam illud ideo ibi contingit, quia statim constabat ipsam vxorem voluisse desinere possidere, possessionemq́ue in maritum transferre, vt ibi. & l. 1. §. si vir. ff. de acquir. poss. Cæterùm in decem speciebus suprà relatis non constabat, nec præsumebatur, quòd prior possessor idemq́ue dominus verus, vel putatiuus, vellet statim desinere possidere, eamq́ue possessionem in me transferre, sed is animus possessionis deserendæ demum post tempus lege definitum præsumitur. In omnibus ergo his decem speciebus & similibus constat sine vllo titulo habili ad transferendum dominium contingere præscriptionem, quamuis cōtrarium contrarium totus mundus existimauerit. Deinde constat sine ea bona fide, quòd possessor domini cogitatione possideat contingere præscriptionem. quinimmò etiam si persuasum habeat, alium esse rei illius dominium, quamuis totus mundus huc vsque contrarium existimauerit, quæ omnia nullus vnquam sic fortè percepit, aut proximè accessit. His omnibus minimè aduersatur
18
* l. neque fructuarium. C. de vsufruct. vbi fructuarius contra dominum quandiu possidet tanquam fructuarius præscribere non potest, sed postquam ex alia causa possidere cœpit, benè præscribere incipit, vt ibi expressum est, sicq́ue primum responsum illius textus non obest nobis, quia ponimus inchoari præscriptionem post finitam primam causam, quæ alterum in dominum recognoscebat: secundũ secundum autem responsum nostras sententias egregiè probat, quatenus post finitam primam possidendi causam significat eum posse præscribere.
Hactenus
19
* quando ea res aliena erat, hoc est, non prioris possessoris, à quo ego causam habui, sed alterius, contra quem præscripsi, nam in his terminis loquitur d. l. si id quod. & locuti nos sumus. quid autem si ea res ipsiusmet primi possessoris erat, à quo ego causam possidendi præsumptam habui, an postquam nactus sum possessionem per tempus lege definitum ad præsumendam eius tacitam desertionem, an (in quam) ex tũc tunc possim proprietatis præscriptionem inchoare contra ipsummet, mouet quæstionem quòd ad præ scribẽdum præscribendum requiritur iusta possidendi causa, | quæ hic non videtur adesse, cum quasi precario in decem speciebus, suprà memoratis ab ipsomet, contra quem præscribere paro, videar possidere, vt suprà diximus, adhuc tamẽ tamen magis est, vt præscriptio possit cōtingere contingere præ cedente tamen possessionis mutatione, nam si ille per tempus lege definitum ad præsumendam tacitam possessionis desertionem me possidere eam rem tolerauit, perq́ue hoc possessio ab eo abscesserit, & ad me transuolauerit, iam non precario (vt antea) sed meo iure possidere videor, sicq́ue nil impedimento est, quin proprietatis præscriptionem possim inchoare. quinimò contra ipsummet longè iustius, quàm contra alterum tertium currit præscriptio, cùm absentis ignorantiæ esset indulgendum (argument. eorum, quæ tradunt Bartol. & alij in l. final. C. de longi temporis præscription. contendunt succurri restitutione ei, cuius ignorantis res præscripta est, de cuius veritate alibi agemus) quæ ratio cessat in sciente & patiente: argu. l. cuius per errorem. ff. de reg. iur. d. l. alienationis verbum. ff. de verborum signif. ibi, vix est enim, & d. l. si quis diuturno, in princip. & d. §. fin. Instit. de iniur. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. & d. l. si id quod. ff. pro derel. ibi, quasi volente & concedente, & mea possessio, quæ prius illegitima erat (hoc est, detentatio tantùm erat) ipso temporis tractu fuit legitimata, vel (vt rectius loquar) transformata, & de nuda detentatione in veram possessionem transformata, quod nota, quia nullus vnquam fortè ita cogitauit.
Loading...