COlligitvr veram esse[sect. 1] opinionem Gloss. quae communiter appro. in d. l. penult. C. commun. diui. quae ait, quod si fratres haereditatem patris sui diu separatim possederunt, praesumitur inter eos facta diuisio, & eam communiter appro. saepe dicunt Franciscus Balbus de praescript. in prima part. 3. part. prin. quaest. 10. num. 39. & Andreas Tiraq. de praescript. §. 1. Gloss. 4. ver. 14. & rursus versic. 39. id quod latius supra repetijmus, quia multi tenent contrarium. Sed glossae opinione retenta, ea limitatur communiter, vt procedat eo casu, quod inter eos fratres si ab intest. successerunt, partes possessae diu essent aequales, vel si ex testamento possedissent, essent partes possessae commensuratae portionibus haereditarijs. Ita tenent Baldus & Paulus Castren. in d. l. penult. Franc. Balb. vbi supra, num. 44. post Alexand. quem allegat consil. 25. attentis. colum. 4. lib. 5. Felin. in c. sicut. colum. 14. de re iudi. qui alios allegat huius sententiae fautores, quam limitationem ait esse veram & communem Balb. vbi supra, nu. 45. eamque sequitur Andr. Tiraq. vbi supra, versi. 14. in fin. & rursus versic. 39. Alexand. tamen consi. 92. viso & discusso. lib. 2. tenet illam Gl. generaliter procedere, neque hanc limitationem veram esse. idem vult Salicetus in dict. l. penult. & Anton. Butrius in cap. peruenit, de censibus, & Aret. in §. fin. Institut. de soci. sed haec limitatio vera non est, quia nititur alia limitatione, nempe, quod ea Gloss. procedat quando agitur de modico praeiudicio, non sic si ageretur de magno. id quod verum non esse continuo edocebimur, & supra attigimus. Dicta Gloss. 2. limitatur, vt procedat solum quando ageretur de leui praeiudicio, non sic si de magno ageretur, tunc enim ex diuturnitate temporis etiam scientia & patientia concurrente non induceretur consensus. Ita tenet Barto. in l. cum de in rem vers. colum. 3. ff. de vsuris. generaliter intelligens ex diuturna scientia & patientia in his, quae grauis sunt praeiudicij, minime induci concessionem, sequuntur ita intelligentes text. in l. nullo. C. de rei vendi. cum simil. Raphael Fulgosius in l. 1. colum. penultim. & Ias. colum. 5. C. qui admitti. Idem Barto. in quaest. sua, incip. mulier habens amplum patrimonium. Idem Bart. in l. 1. colum. penult. ff. de aqua pluu. arcen. Paulus Castren. in l. si filiusfamilias. C. de petit. haered. Alexand. in l. qui in aliena, in prin. ff. de acq. haere. Idem Alex. in l. sciendum. col. 4. ff. de verb. oblig. Panor. in c. fin. col. 3. de causa possessio. & pro pri. Alex. consil. 20. viso processu. colum. fin. lib. 4. & consil. 5. viso & diligenter. colum. penult. eod. lib. And. Tiraq. de praescrip. §. 1. Glo. 4. versi. 39. Bar. Socin. consil. 254. col. 2. lib. 2. Philip. Deci. consil. 444. Idem Dec. in c. 1. col. 6. de fide instru. Franc. Balb. de praescrip. in 1. part. 3. partis princi. quaest. 10. nu. 7. versicu. ex quo infertur, & iterum num. 44. versic. nunc limita. [sect. 2] & hi omnes fere intelligunt similiter quod d. l. si filiusfamilias. C. de peti. haere. procedit, quia de modico praeiudicio agebatur, locum minime habitura, si magno de praeiudicio ageretur. [sect. 3] Iidemque fere omnes intelligunt eodem modo text. in d. l. qui in aliena. vers. sed si non adierit. vt ibi ageretur de modico praeiudicio, eumque textum locum minime habiturum, si magno vel mediocri de praeiudicio ageretur. [sect. 4] & in eundum sensum acceperunt ijdem omnes text. in dict. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. vt & ibi, modico de praeiudicio ageretur. illo textu locum non habituro, si magno de praeiudicio aut forte de mediocri ageretur. [sect. 5] vnde sit consequens ex mente ipsorum, quod si in terminis dictae l. si filiusfamilias, ea haereditas multis oneribus esset implicita, tunc ex diuturna illa possessione non praesumeretur patris consensus, & quod in terminis dictae l. qui in aliena, si onerosa multo esset illa haereditas, ex diuturna patris possessione non praesumeretur filij consensus in ea adeunda, & quod in terminis d. l. si quis diuturno, seruitus illa praedialis esset nimis noxia praedio seruienti, ex illa diuturna scientia & patientia non praesumeretur consensus domini praedij seruientis, nec seruitus illa praescripta videretur. Quarto inde consequens quoque fieret, vt si esset magna inaequalitas inter portiones, quas fratres diu separatimque ex haereditate patris intestati possederunt, non praesumeretur diuisio. idemque si testator paterfamilias decessisset, & magna esset inaequalitas, habita ratione portionum testamento relictarum. Quinto consequens fieret, vt si quis diu rei meae vsumfructum quasi possedit me sciente, & patiente eum non praescriberet, quod multi supra relati in specie tenuerunt, quae omnia minime vera esse, supra ostendimus per plura, quam quinquaginta fundamenta legum, & rationum, quas congessimus supra capitu. superioribus, quas non expedit repetere, & quia admissis opinionibus Doctorum misere violantur, & restringuntur generalitates dictarum legum, nempe dict. l. si filiusfamilias, quae non distinguit, vtrum haereditas sit onerata an opulenta, & dict. l. qui in aliena. quae similiter non distinguit, vtrum onerata an opulenta esset haereditas, & dict. l. si quis diuturno, quae similiter non distinguit, vtrum noxia nimis an leuiter tantum esset ea seruitus, de qua praescribenda ibi agebatur. & Gloss. dict. l. pen. quae similiter non distinguit, vtrum modica an non modica esset portionum possessarum disparitas, [sect. 6] & addo egregium textum in simili, iuncta sua Gloss. singulari, & ibi communiter app. in l. si mater. C. de inoffic. testa. vbi mater filios suos haeredes scripserat, & deinde in puerperio alterius filij decesserat, ita quod non habuit spacium mutandi testamenti, & ne illius filij sic praeteriti occasione id testamentum rescinderetur, Imperator introduxit eum filium pro instituto habendum, disputat Gloss. (quam ibi communiter appro. diximus) an ea lex legísve beneficium procedat, etiam si filij fuissent ibi inaequaliter instituti, & ait ita esse. sic ergo & in specie dict. Gloss. dict. l. penultim. inaequalitas portionum possessarum nihil istorum mutare debet non magis, quam in terminis dictae l. si mater. Adstringitur hoc fundamentum, nam beneficia facilius perire solent, quam quae competunt iuxta rigorem iuris communis. l. eius militis. §. militia missus. ff. de mil. testa. vnde si ex inaequalitate portionum non desinit locum habere beneficium. d. l. si mater, multo minus ex tali inaequalitate portionum possessarum locum habere desinet praesumptio, de qua in Gl. d. l. pen. quae descendit ex mero iuris rigore. Adde Andr. Tiraquell. vbi supra, versic. 39. ibi sunt & qui hoc limitant post Paul. Castren. & Fulgo. quos alleg. & plures alios in ver. sed & multi. Tenendo nostras sententias, quae revera & aequiores sunt, & legum nostrarum (ne misere violentur & restringantur) tutrices, tunc ad l. nullo. C. de rei vend. (in qua iacet vnicum contrarium existimantium fundamentum) facilis est, & perspicua solutio, & sensus verus, nihil enim commune habet rerum substantia, aut essentia cum ipsarum rerum probatione. l. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. ibi, non ius deficit, sed probatio. l. obligationum substantia, in princip. iuncto §. fi. ff. de actio. & obligatio. & leges soli possessioni temporis legitimi concedunt lucrum per praescriptionem proueniens. l. 3. ff. de vsucapion. dixi plene §. 77. nume. 10. ab hac regula lucrum tali possessioni deferente excipitur ille casus, quo ea possessio iniusta, & intolerabilis esset. l. fin. ff. pro suo. l. non solum. §. quod vulgo. l. Celsus. ff. de vsucap. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. final. C. pro dona. l. si vir. ff. eodem. l. si id quod, ibi quasi volente & concedente domina. ff. pro dereli. in princip. Institut. de vsucapion. l. vnica. C. de transact. vsucap. l. diutina. C. de longi temporis praescription. iustam autem causam possidendi (quod attinet ad praescribendum) habere intelligitur, qui possidet de voluntate domini. dict. l. si id quod. d. l. si vxor, etiam si causa, & occasio dominicae concessionis esset a lege improbata, vt dd. ll. iuncto titulo. ff. & C. & in decre. de dona. inter virum & vxor. ergo in specie nostra, qui non solum sciente, sed etiam longo tempore patiente domino possedit, non dubium est, quin possideat ex domini voluntate, & consequenter iustam, quinimo longe iustiorem possidendi causam habere videtur, quandoquidem huic possessioni non dedit originem occasio a lege improbata, id quod contingit in terminis dict. l. si vir, & dict. l. si id quod. Praeterea si titulus habitus a non domino praebet iustam causam possidendi, etiam si is dominus esset absens, & ignorans, iuxta l. fin. C. de longi temporis praescription. iunctis legibus supra allegatis, quanto iustius praebebit causam praescribendi titulus habitus ab ipsomet domino, vt argument. per totum. C. de reb. alien. non alien. Nec dubium est, quin ex iustissima legis interpretatione ab ipsomet domino titulus (hoc est, iusta possidendi causa) datus intelligitur eo ipso, quod rem suam a me possideri diu concessit, dict. l. si id quod. dict. l. si vir. cum mille iuribus, & rationibus superiore cap. allegatis. Ergo non abnegamus, quin ad praescribendum sit necessarius titulus (hoc est, iusta causa possidendi) vt dicitur in dict. l. nullo. sed in omnibus speciebus supra relatis affirmamus interfuisse non solum iustam, sed etiam longe iustiorem possidendi causam, quam in terminis dict. l. nullo. & consequenter contingeret praescriptio longe facilius & iustius, quam in terminis d. l. nullo, aut dict. l. final. C. de longi temporis praescriptio. quia titulus, qui a dict. l. nullo, cum simili, desideratur, in vsucapionibus vel praescriptionibus nihil aliud est, quam iusta causa possidendi, vt proclamant sic declarantes quamplures leges, d. l. non solum. §. quod vulgo. d. l. quod vulg. d. l. fi. ff. pro suo. dict. l. si id quod. dict. l. si vir vxori. l. 2. & l. penult. ff. pro legato, cum simil. quas allegaui infra cap. 67. num. 10. cum sequen.