Capvt lxvii.

Capvt lxvii.

SEntentia
1
* præbet iustam causam scribendi. Ita Bartol. & ibi plenè per Alexand. & Ias. in l. Pomponius, per text. ibi. ff. de acquir. posses. & per Francisc. Balb. de præscript. in 1. parte 3. partis prin. q. 11. id quod procedit etiam si sententia esset nulla vel fortè iniusta, dummodò is, cuius fauore lata fuit, non propterea esset in mala fide. Ita Gloss. in c. si sacerdotes. 16. quæst. 3. in Gloss. magn. & per Balb. vbi suprà, & quod notatur in c. de quarta, de præscript. Hæc opinio, quæ (non paucis tamen repugnantibus) receptior est, probatur ratione aperta, nam ad præscriptiones non titulus positiuè, sed tantùm iusta causa possidendi desideratur. Ita planè probat l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucapi. l. fin. ff. pro suo. l. 2. & 3. ff. pro legato. l. pro legato. & l. fina. eod. tit. dixi plenè infrà cap. 77. nume. 10. probatur apertè in l. 3. ff. de vsucap. vbi in definitione vsucapionis, ex qua vsucapionis vera cognitio capienda & petenda est, non dicitur ad vsucapiẽdum vsucapiendum titulum, sed tantùm possessionem tẽporis temporis lege definiti desiderari. Id quod alijs postea legibus moderatum & declaratum inuenitur, vt ea possessio iusta sit, vt proximè diximus. Iustam autem possessionem accipere debemus, siue illa magnoperè iusta sit, siue sit tolerabilis, licet non ita iusta & inuicibilis inuincibilis fuerit. d. l. fin. ff. pro suo, & diximus in d. nume. 10. sed qui ex sententia possidet, nullus abnegabit, quin non solùm tolerabilem, sed etiam iustam & laudabilem causam possidendi habuerit, præsertim cùm res iudicata pro veritate habeatur, vt in l. res iudicata. ff. de regul. iur. ergo hunc habere iustam causam præscribendi pręscripturumq́; præscripturumque rectè posse in comperto erit.
Confirmantur isthæc. Nam titulus
2
* transactionis, quæ exæquatur sententiæ. l. non minorem. C. de transact. l. 1. & 2. ff. eodem titul. similiter sufficit ad præscribendum, quando ex eo titulo vel causa possessio traditur (puta quia cum in iudicio fundũ fundum abs te, qui eum possidebas, peterem, eum ex causa transactionis tradidisti, tunc enim eum, si alienus erat, præ scribere possem.) Ita tenent per text. ibi Salicetus, Alexand. Ias. colum. fin. & alij communiter in l. si pro fundo. C. de transact. Balbus de præscript. part. 3. princ. quæst. 5. quin eum text. hanc ad rem singularem dicit, est clarior text. in l. ex causa transactionis. C. de vsucap. pro emptore. tenet Alexand. consilio 24. ponderatis his. colum. final. lib. 5. Philippus Corneus consil. 16. viso primo themate. lib. secundo. Gloss. & Bart. in d. l. si pro fundo, est communis opinio, secundum Balbum, vbi suprà, qui omnes per dict. l. si pro fundo, communiter tenent contrarium, eo casu, quo ex causa transactionis possessio eius rei, de cuius præ scriptione agitur, non esset tradita, sed tantùm retenta. quæ communis opinio non satis tuta est, quia nec ad transferendum dominium, nec ad transferendam vsucapiendi conditionem traditio rei, de qua præscribenda agitur, necessaria est, vt in l. qua ratione. §. interdum. ff. de acquirend. rerum domi. §. qua ratione. Institut. de rerum diuisio. iuncta l. clauibus. ff. de contr. empti. actus enim gestus à domino, qui sufficit ad transferendum dominium, is si fiat à non domino, transfert (cæteris habilibus) vsucapiendi conditionem. d. l. clauibus. ergo vt si rem tuam possidebam, vel ea apud me erat quouis modo, eamq́ue mihi vendidisti aut donasti, aut dotis nomine dedisti (& similia) dominium acquiro per d. §. interdum, & d. l. qua ratione. §. interdum. ita si apud me res erat, quam à me in iudicio vendicabas, destitisti à lite aliquo accepto, iuxta l. 2. l. transactio. C. de transact. vix est, vt ius tuum in me traduxisse non videaris, vel saltem omisisse, & quasi pro derelicto habuisse. sicq́ue vt si dominus in me talem rem transferre vellet, statim dominium eius quæ rerem, vel si dominus talem rem pro derelicto vellet habere, statim eius dominium quæ | rerem, per dictos §§. interdum, iuncta l. 1. & 2. si id quod. ff. pro dereli. ita si non dominus isthæc faciat, vt vsucapiendi conditionem acquiram par est, ita tamen vt tempore huius transactionis cœpisse videantur, quod obtineret, si ego putarem dominum esse eum, qui litem actu mouerat, vel mouere minabatur, vtro que enim casu transactio valeret. l. 2. C. de transaction. nisi obijcias, quòd tunc essem in mala fide de eo ipso, quòd rem non restitui sine lite. sicq́ue non videretur possessio per talem trāsactionem transactionem iustificata: siue enim putarem illum non esse illius rei dominum, tunc eius desistentia, aut etiam expressa concessio non iuuaret, siue dominum putarem, ex bona fide erat rem restituere, sicq́ue semper cessat præscriptio. Sed tamen quia inter ista duo extrema est medium, aut esse potest, ideo puto debilem esse casum, quo procedat præscriptio ex tali transactione. Quid enim si te litem inferente, & illaturum minante, cœpi dubitare, vtrùm dominus esses, nec ne, si enim in hæreditate patris mei eam rem, quam ipse mala fide possidebat, inueni, sicq́ue iustam & bonam fidem habeo. cap. is qui in ius, de regu. iur. lib. 6. l. qui in ius. ff. eodem tit. sed obest mihi mala fides authoris mei, iuxta plenè notata per Gloss. & Doctor. per text. ibi in authent. nisi tricennale. C. de bonis matern. & in l. vitia. C. de acquirend. possess. authen. malæ fidei. C. de præscription. longi temp. tunc si te litem inferente, vel inferre minante, cœpi non minus vehementer, quàm iustè dubitare, dominus esses nec ne, deditibi aliquid transactionis causa, vt à lite discederes. certè non video, quomodo non videretur denuo iustificata possessio mea non quidem in hunc sensum, vt prosit mihi præterita possessio, sed vt ex tunc à tempore transactionis præscriptionis spacium currere incipiat, facit l. cum hæ res. l. an vitium. ff. de diuer. & temporis præs.
Denique si verum est, simpliciter sententiam præbere iustam præscribẽdi præscribendi causam, hoc est, siue res ex vi sentẽtiæ sententiæ condemnatoriæ mihi agenti tradatur, siue apud me ex vi sentẽtiæ sententiæ absolutoriæ relinquatur, vt sup. attigimus, idẽ idem quoque fore in transactione par est. d. l. non minore, & d. l. 2. ff. & C. de transactio. & quia vtroque casu, vt patet, par ratio est, præsertim cùm nullus possit, dum præscribit, habere bonā bonam fidẽ fidem quietam, sed subdubiam, vt plenè agemus infrà cap. 77. & cap. 72. Sed tam in sententia, quàm in tractatione desineret præscribere, qui esset in mala fide, verùm id non ex tituli defectu tunc contingeret, sed propter illam malam fidem.
Denique in transactione etiam si putârim eum, qui vendicabat rem à me, vel si vendicaturum minabatur esse dominum, & cum eo transegi, adhuc non sum, sed fui in mala fide, quæ per concessionem illius purgatur, sicq́ue ex tunc incipio habere eam possessionem sine vllo vitio, id quod sufficit ad præscript. licet alius titulus non adsit, vt dd. ll. & suprà plenè egimus in tribus cap. præced.
Titulus
3
* conditionalis non prodest, aut non sufficit ad præscriptionem, siquidem erat conditio suspensiua, sed si erat resolutiua sufficit. ita Bald. de præscript. in 1. parte 3. partis princip. quæst. 12. per l. 2. §. si sub conditione. ff. pro empt. l. 2. & l. 4. ff. de in diem addictione. l. si alienam. ff. de donat. causa mortis.
4
* Sicq́ue infert Balbus procedere præscriptionem ex titulo reuocabili,
5
* & qui dicantur tituli sufficientes ad præscriptionem est Gloss. melior de iure, secundum Balbum, vbi suprà, in cap. dudum. 2. de electione, in verb. intitulatam. tex. cum Gloss. in l. 3. §. genera. ff. de acquiren. posses. & potest quis rem suā suam , cuius dominium habebat reuocabile, præscribere, per l. in libello. §. si quis seruum. ff. de capti. secundum Balbum, vbi suprà, Gloss. in l. in accession. ff. de diuers. & temp.
6
* Ex titulo autem simulato non contingit præscriptio. l. fina. ff. pro donato.
7
* & plures tituli ad pręscriptionem præscriptionem concurrere & possunt & prosunt, secundum eundem Gloss. Bart. & communiter Docto. in l. 3. §. ex plurimis. ff. de acquirend. possess. estq́ue communis opinio, secundum Balbum, vbi suprà, & Alexand. in dicto §. ex plurimis. col. 5. Ergo si alienam rem tibi mortis causa donaui dominium reuocabiliter quæ fuisse non videris, & si eam tradiderim, sed tantùm possessionem & vsucapiendi conditionem. dict. l. si alienam. tamen post tempus pręscriptionibus præscriptionibus definitum eius quoque dominium quæsiuisti, qui iustam possidendi causam habebas, licet causa vel titulus ille esset reuocabilis, vnde fit, vt nec verus dominus petere queat, quia iure suo frustratus est, nec ipsi donatori repetere liceat, quia alienum peteret, & sic turpiter, cùm id statim restituturus esset, d. l. si alienam. d. l. si extraneus. ff. de donat. inter virum & vxorem. & ita intelligo l. si id quod. ff. pro dereli. & l. si vir vxori. ff. pro donato. Dum autem suprà post Accursium & Balb. diximus, procedere posse præscriptionem ex titulo reuocabili, hoc est, quod habens dominium reuocabile, eam rem potest præscribere, per d. §. si quis seruum, habet locum contra eum, qui non erat impeditus agere, vt ibi. nam si seruũ seruum alienum ab hostibus redemi, dominus potest oblato precio seruum recuperare, vt ibi. Sicq́; Sicque ex sua negligentia merito excluditur tempore. Cæterùm contra impeditum tempus non curreret, vnde si rem sub conditione legatam hæres pendente conditione alienauit, sicq́ue dominium reuocabile acquisiuit ille, qui ab eo acceperat, iuxta l. seruo legato. §. 1. ff. de leg. 1. l. fin. §. sed quia, cum §. sequent. C. commu. deleg. tamen quia legatarius pendente conditione agere non potest, contra eum non currit præscriptio, nisi à tempore conditionis expletæ. d. l. fin. §. sin autem sub conditione. l. | contra maiores. C. de inoffic. testa. vbi dixi l. qui hæredi. §. si pars. ff. de cond. & demonst. per rationem l. 1. §. fin. C. de annali except. & dixi plenè de success. progress. sub titulo de fideicommissis, ex quibus locis quæ hic desunt, petenda sunt.
Loading...