Simile [sect. 19] in l. si voluntate. C. de rescindenda venditio. vbi & si vnusquisque contrahentium non amittere, sed lucrari studeat & conetur, tamen toti rei consensum praebuisse non minus videtur is qui amisit, quam alter qui suam conditionem meliorem fecit, vt ibi: quia huic futuro euentui sese commisisse videtur. sic ergo, & in specie nostra is, cuius res praescripta est, legi de praescriptionibus loquenti praebuisse consensum videtur, nec eum iuuabit dicere se solum lucrari, non etiam amittere velle, seque alienas res praescribere, non autem suas praescriptione amittere voluisse, argum. l. si voluntate. C. de rescinden. vendi. simile est in l. fideicommisso. C. de transaction. & in l. 1. C. de pactis. Simile in l. si pater puellae. C. de in officioso testament. & multa similia congessimus secundo tomo harum controuersiarum. lib. 3. cap. 68. & infra c. 72. Stat ergo quod is, cuius res praescripta est, praescriptioni tali consensum olim praebuisse visus est, etiam si ignoret eam praescribi. nam & in exemplo de alluuione, & de iure accrescendi, & de lege lata idem contingit. Idemque in fera, cuius dominium habebam, & aufugit, inque alterius potestatem recidit, nam mea esse desinit. §. ferae. Institu. de rerum diui. l. adeo. §. ferae. ff. de acqui. rerum domi. quo casu ignorantia vel scientia mea non inspicitur, vt ibi. In specie vero consensum praebuisse videtur quando id sciebat, non sic si ignorabat, secundum opinionem Alexa. supra relatam per iura iam allegata, iuncta l. mater decedens. ff. de inoffic. testamen. & secundum hanc distinctio. varietates superiores & possunt & debent conciliari, iunge alia fundamenta ex c. sequen.