Contrariam partem, vt talem exceptionem non possit reficere, tenent Barthol. in extrauag. ad reprimendum. in verb. videbitur, prope finem. Feli. in rubr. colum. 1. de praescriptio. Idem Feli. in c. 1. colum. penul. de consti. Est & tertia opinio distinguentium referre vtrum ille cum bona fide praescriberet, vt tunc exceptio praescriptionis non possit repelli, an vero cum mala fide, vt tunc repelli fas sit. & vtrunque membrum huius distinctionis communiter receptum esse testatur Francisc. Balb. de praescriptio. par. 1. q. 5. numero 8. cum seq. vbi similiter affirmat cum mala fide non procedere praescriptionem de iure ciuili, non magis quam de iure canonico. Ergo commodius & certius trademus regulam negatiuam, talem exceptionem praescriptionis ab arbitro reijci non posse, sed tantum reijci posse mentitam praescriptionis allegationem, quale esset cum constaret malam fidem interfuisse, tunc enim qui se praescripsisse diceret falsum diceret, sicque arbiter eum repellens non tam praescriptionem quam mentitam praescriptionis assertionem repellere diceretur.