Contrariam partem, vt talem exceptionem non possit reficere, tenent Barthol. in extrauag. ad reprimendum. in verb. videbitur, prope finem. Feli. in rubr. colum. 1. de præscripio. Idem Feli. in c. 1. colum. penul. de consti. Est & tertia opinio distinguentium referre vtrùm ille cum bona fide præscriberet, vt tunc exceptio præscriptionis non possit repelli, an verò cum mala fide, vt tunc repelli fas sit. & vtrunque membrum huius distinctionis communiter receptum esse testatur Francisc. Balb. de præscriptio. par. 1. q. 5. numero 8. cum seq. vbi similiter affirmat cum mala fide non procedere præscriptionem de iure ciuili, non magis quàm de iure canonico. Ergo commodius & certius trademus regulam negatiuam, talem exceptionem præscriptionis ab arbitro reijci non posse, sed tantùm reijci posse mentitam præscriptionis allegationem, quale esset cùm constaret malam fidem interfuisse, tunc enim qui se præscripsisse diceret falsum diceret, sicq́ue arbiter eum repellens non tam præscriptionem quàm mẽtitam præscriptionis assertionem repellere diceretur.