Tenendo [*] nostram principalem opinionem vt præscriptio non sit contra æquitatem naturalem, tunc ad tex. in auth. vt ecclesia Romana. §. habeat itaq́ue, ibi, nec iniquis hominibus impium remaneat præsidium, nempe præscriptionis respo. nihil obess. nam ait, tunc demum impiam esse pręscriptionem, cum iniquis hominibus & sic malam fidem habentibus contigit, non sic ergo si bonam fidem haberent, tunc enim non impium sed pijssimum, & Reipublicæ vtilissimum præsidium diceretur, prout est, præscriptiones sæpissimè contingunt cum mala fide, quamuis ea probari nequeat, quia ex animo pendet. l. pe. C. de euict. & quia bona fides præsumitur, licet fortè adsit mala. l. merito. ff. pro socio. plenè per Andream Tiraquel. de præscrip. §. 1. Glo. 2. in princip.