QVo ad quintum, nempe [sect. 1] vtrum praescriptio sit contra ius, vel saltem contra aequitatem naturalem, non leuis controuersia est. nam partem affirmatiuam vt contra aequitatem naturalem esse Videatur, affirmat esse communem opinionem Iurisperitorum. Ioannes Andreae de regu. iur. capitu. possessor, post princip. versicul. ex quibus omnibus. Sed Hieronymus Cagn. in leg. iure naturae. numero 4. ff. de regulis iur. ait, communem esse sententiam, vt non dicatur contra ius, aut aequitatem naturalem, sed praeter ius, & aequitatem naturalem: priorem tamen partem affirmatiuam tenent Ang. & Alexan. qui alios allegat in leg. possessio quoque. ยง. & si possessio. ff. de acquir. possessio. pro qua etiam parte arguit Bald. in l. fin. in repet. colum. 5. C. de longi tempo. praescrip. Partem tamen negatiuam, vt non sit contra naturalem aequitatem, tenent Ioan. Andr. post Gerardum de Senis, quem ipse allegat, & Pet. Anchara. & Philipp. Franc. in dict. capit. possesso. vbi etiam nouissimi, & in hac sententia videtur residere Franciscus Balb. de praescrip. par. 1. q. 5. qua de re plene per Fely. & Philippum Decium in rubr. de praescript. & per Doctores post Gloss. ibi in cap. ius naturale. 1. distincti. quamuis ea Gloss. teneat partem affirmatiuam per Ias. in l. placuit. C. de iudic. per eundem Iaso. post alios in l. nam hoc natura. ff. de condi. indebi. per Bart. & Claudium & alios in l. ex hoc iur. ff. de iust. & iu. & quod sit contra aequitatem naturalem firmat Bald. in l. ancillae. colu. 2. C. de furt. & Azo in summa. C. pro empto. colum. 1. in pr.