QVo ad quintum, nempe [*] vtrùm præscriptio sit contra ius, vel saltem contra æquitatem naturalem, non leuis controuersia est. nam partem affirmatiuam vt contra æquitatem naturalem esse Videatur, affirmat esse communem opinionem Iurisperitorum. Ioannes Andreæ de regu. iur. capitu. possessor, post princip. versicul. ex quibus omnibus. Sed Hieronymus Cagn. in leg. iure naturæ. numero 4. ff. de regulis iur. ait, communem esse sententiam, vt non dicatur contra ius, aut æquitatem naturalẽ, sed præter ius, & æquitatem naturalem: priorem tamen partem affirmatiuam tenent Ang. & Alexan. qui alios allegat in leg. possessio quoque. §. & si possessio. ff. de acquir. possessio. pro qua etiam parte arguit Bald. in l. fin. in repet. colum. 5. C. de longi tempo. præscrip. Partem tamen negatiuam, vt non sit contra naturalem æquitatem, tenent Ioan. Andr. post Gerardum de Senis, quẽ ipse allegat, & Pet. Anchara. & Philipp. Franc. in dict. capit. possesso. vbi etiam nouissimi, & in hac sententia videtur residere Franciscus Balb. de præscrip. par. 1. q. 5. qua de re plenè per Fely. & Philippum Decium in rubr. de pręscript. & per Doctores post Gloss. ibi in cap. ius naturale. 1. distincti. quamuis ea Gloss. teneat partem affirmatiuam per Ias. in l. placuit. C. de iudic. per eundem Iaso. post alios in l. nam hoc natura. ff. de condi. indebi. per Bart. & Claudium & alios in l. ex hoc iur. ff. de iust. & iu. & quòd sit contra æquitatem naturalem firmat Bald. in l. ancillæ. colu. 2. C. de furt. & Azo in summa. C. pro empto. colum. 1. in pr.