Quid dicendum [sect. 2] & sane ipsa veritas est non esse contra ius aut aequitatem naturalem, quinimmo omni iuri & aequitati arridet, tantum abest vt aduersari videatur. nam quamuis iure naturae iniquum sit alterum alterius iactura & iniuria locupletem fieri. l. iure naturae. supra allega. l. nam hoc. ff. de condit. in debit. cap. locupletari. de regu. iuris. lib. 6. & iuris praeceptum sit, Alterum non laedere. l. iustitia. 2. resp. ff. de iustit. & iure. §. iuris praecepta. Inst. eodem titulo. & iuris diuini & naturalis praeceptum est, vt Quod tibi non vis, alteri non facias, vt per Cagnolum, vbi supra, ad finem. Tamen haec omnia moderantur, & cessant ex voluntate & concessione ipsius domini: quia tunc ex diuerso nihil tam naturali aequitati conuenit, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, ita ait tex. in §. per traditionem. Inst. de rerum diuisione. l. nemo. ff. de pactis. l. prima de sacro. ecclesi. l. traditio. ff. de acquirend. rerum dominio. l. traditionibus. C. de pactis: nec refert ea voluntas expressa, an tantum tacita sit l. certum. ff. si certum petatur. l. cum ex filio, vbi multa per Iaso. in principio. ff. de vulga. l. prima, vbi per Iason. C. qui admitti gloss. not. vbi per omnes in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iur. calum. [sect. 3] Nec dubium est quin ex legis interpretatione qui rem suam per tempus a lege definitum ab alio possideri patitur, is alienasse eam videatur vel pro derelicto eam habendo, vel eam possessori concedendo. l. alienationis verbum. ff. de verb. significatio. ibi, vix est enim vt non videatur alienare, &c. iuncta l. prima & 2. ff. pro derelict. Nec ad rem pertinet [sect. 4] quod forte domini animus diuersus fuit. nam & similiter qui expressis verbis se rem suam mihi concedere ait, forte diuersum animum habuit, argumentum l. diuus. ff. de milita. testamento. §. plane. Institutione eodem titu. l. an inutilis. ff. de accepti latio. l. non solum. ff. de acti. & obligation. l. non figura, eodem titul. leg. haeredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. voluntas enim hominis soli Deo certa esse potest, & praeterea nemini. [sect. 5] Nam & ipsa verba indicia tantum non etiam certitudo sunt nostrae voluntatis. l. Labeo. ff. de supel. lega. id quod eleganter Cicero definiuit in oratione pro Cecinna, Verba, inquit, reperta sunt quae indicarent, non quae impedirent nostram voluntatem, propter verbum Indicarent, vnde nec etiam scriptura intelligitur nostram voluntatem certo declarare, sed tantum indicare, verosimiliter d. l. non figura. vnde eleganter idem Cicero, vbi supra, ait, Scriptum sequi, calumniatoris est, boni vero iudicis, voluntatem scriptoris defendere. Cum ergo qui rem suam praescribi patitur, eius alienationi consentire videatur, succedit regula, Quod damnum quod quis sua culpa patitur, sibi & non alij debet imputare. c. damnum, de regulis iuris lib. 6. Nec dubium est, quin id quod nostrum est, licet sine facto nostro a nobis auelli nequeat. l. id quod nostrum. ff. de regulis iuris. tamen appellatione facti etiam non[sect. 6] factum continetur, secundum Philippum Decium ibi per §. si vxor. Inst. de nupti. ibi, melius facerent si se abstinerent. l. in facto. ff. de conditition. & demon. facit l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & quae plene habentur per Gloss.& omnes in l. si certis annis. C. de pactis. l. si quis diuturno. ff. si ser. vendi. ergo ex facto ipsius dominium rei suae abs se recessit interpretatiue. Id quod sufficit: quia, vtiam ostendimus, humana cognitio, quo ad hominum voluntates, secundum interpretationem tantum, non secundum certam scientiam procedit. Quinimmo (quod plus est) etiam is qui[sect. 7] dereliquit rerum suarum amissioni & poenae consentire videtur, vt ff. de iure fisci. leg. Imperatores, ibi. te huic poenae subdidisti. leg. finali. C. ad legem Iuliam maiest. ibi, quodammodo sua mente punitur, tradit Angelus in §. furtorum. Institutione de obligatione ex malefici. Iason in l. prima. §. sublata tam in prima quam in secunda lectura. ff. ad Trebell. an Florianus in leg. inde Neratius. §. finali. ff. ad legem Aquiliam, dixi plene de success. crea. lib. primo. §. 10. ad finem. num. 665. Fit enim ea legis interpretatio, vt is praesumatur maluisse rerum suarum dominio carere, quam a maleficio abstinere, vt dictis legibus, quanto ergo iustius in specie nostra interpretatur lex, vt qui rem suam per tantum tempus patitur ab alio possideri, maluerit aut maluisse videatur rei suae dominio carere quam eam accipere, sine eo quod liberalitatem in possessorem exercere velit, iuxta titulos ff. C. & Institutione, & in decret. de dona. siue quod eam rem pro derel. habere voluerit, id quod licet, vt leg. prima. & 2. ff. pro dereli. [sect. 8] cum & res nostras possimus prodigere aut eis abuti. l. sed & si leg. §. consuluit. ff. de pet. haered. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis, in verbo prodigit. ff. si quid in fraudem patro. leg. quia autem. §. 1. & etiam in princip. ff. quae in fraudem creditorum. in re enim sua quilibet est moderator & arbiter etiam abutendo, vt dictis legibus. & leg. in re mandata. C. mand. l. non vsque. ff. si a parente quis fuer. man.