Quid dicendum [*] & sanè ipsa veritas est non esse contra ius aut æquitatem naturalem, quinimmò omni iuri & æquitati arridet, tantum abest vt aduersari videatur. nam quamuis iure naturæ iniquum sit alterum alterius iactura & iniuria locupletem fieri. l. iure naturæ. suprà allega. l. nam hoc. ff. de condit. in debit. cap. locupletari. de regu. iuris. lib. 6. & iuris præceptum sit, Alterum non lædere. l. iustitia. 2. resp. ff. de iustit. & iure. §. iuris præcepta. Inst. eodem titulo. & iuris diuini & naturalis præceptum est, vt Quod tibi non vis, alteri nō facias, vt per Cagnolum, vbi suprà, ad finem. Tamen hæc omnia moderantur, & cessant ex voluntate & concessione ipsius domini: quia tunc ex diuerso nihil tam naturali æquitati conuenit, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, ita ait tex. in §. per traditionem. Inst. de rerum diuisione. l. nemo. ff. de pactis. l. prima de sacro. ecclesi. l. traditio. ff. de acquirend. rerum dominio. l. traditionibus. C. de pactis: nec refert ea voluntas expressa, an tantùm tacita sit l. certũ. ff. si certum petatur. l. cum ex filio, vbi multa per Iaso. in principio. ff. de vulga. l. prima, vbi per Iason. C. qui admitti gloss. not. vbi per omnes in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iur. calum. [*] Nec dubium est quin ex legis interpretatione qui rem suam per tempus à lege definitum ab alio possideri patitur, is alienasse eam videatur vel pro derelicto eam habendo, vel eam possessori cōcedendo. l. alienationis verbum. ff. de verb. significatio. ibi, vix est enim vt non videatur alienare, &c. iuncta l. prima & 2. ff. pro derelict. Nec ad rem pertinet [*] quòd fortè domini animus diuersus fuit. nam & similiter qui expressis verbis se rem suam mihi cōcedere ait, fortè diuersum animum habuit, argumentum l. diuus. ff. de milita. testamento. §. planè. Institutione eodem titu. l. an inutilis. ff. de accepti latio. l. non solùm. ff. de acti. & obligation. l. non figura, eodem titul. leg. hæredes mei. §. cum ita. ff. ad Treb. voluntas enim hominis soli Deo certa esse potest, & præterea nemini. [*] Nam & ipsa verba indicia tantùm non etiam certitudo sunt nostræ voluntatis. l. Labeo. ff. de supel. lega. id quod eleganter Cicero definiuit in oratione pro Cecinna, Verba, inquit, reperta sunt quæ indicarent, non quæ impedirent nostram voluntatem, propter verbum Indicarent, vnde nec etiam scriptura intelligitur nostram voluntatem certò declarare, sed tantùm indicare, verosimiliter d. l. non figura. vnde eleganter idem Cicero, vbi suprà, ait, Scriptum sequi, calumniatoris est, boni verò iudicis, voluntatem scriptoris defendere. Cùm ergo qui rem suam præscribi patitur, eius alienationi consentire videatur, succedit regula, Quòd damnum quod quis sua culpa patitur, sibi & non alij debet imputare. c. damnum, de regulis iuris lib. 6. Nec dubium est, quin id quod nostrum est, licet sine facto nostro à nobis auelli nequeat. l. id quod nostrum. ff. de regulis iuris. tamen appellatione facti etiam non[*] factum continetur, secundum Philippum Decium ibi per §. si vxor. Inst. de nupti. ibi, melius facerent si se abstinerent. l. in facto. ff. de conditition. & demon. facit l. cum de in rem verso. ff. de vsuris, & quæ plenè habentur per Gloss.& omnes in l. si certis annis. C. de pactis. l. si quis diuturno. ff. si ser. vendi. ergo ex facto ipsius dominium rei suæ abs se recessit interpretatiuè. Id quod sufficit: quia, vtiam ostendimus, humana cognitio, quò ad hominum volũtates, secundum interpretationem tantùm, non secundum certam scientiam procedit. Quinimmò (quod plus est) etiam is qui[*] dereliquit rerum suarum amissioni & pœnæ consentire videtur, vt ff. de iure fisci. leg. Imperatores, ibi. te huic pœnæ subdidisti. leg. finali. C. ad legem Iuliam maiest. ibi, quodammodo sua mente punitur, tradit Angelus in §. furtorum. Institutione de obligatione ex malefici. Iason in l. prima. §. sublata tam in prima quàm in secunda lectura. ff. ad Trebell. an Florianus in leg. inde Neratius. §. finali. ff. ad legem Aquiliam, dixi plenè de success. crea. lib. primo. §. 10. ad finem. num. 665. Fit enim ea legis interpretatio, vt is præsumatur maluisse rerum suarum dominio carere, quàm à maleficio abstinere, vt dictis legibus, quantò ergo iustius in specie nostra interpretatur lex, vt qui rem suam per tantum tempus patitur ab alio possideri, maluerit aut maluisse videatur rei suæ dominio carere quā eam accipere, sine eo quod liberalitatem in possessorem exercere velit, iuxta titulos ff. C. & Institutione, & in decret. de dona. siue quod eam rem pro derel. habere voluerit, id quod licet, vt leg. prima. & 2. ff. pro dereli. [*] cum & res nostras possimus prodigere aut eis abuti. l. sed & si leg. §. consuluit. ff. de pet. hæred. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis, in verbo prodigit. ff. si quid in fraudem patro. leg. quia autem. §. 1. & etiam in princip. ff. quæ in fraudem creditorum. in re enim sua quilibet est moderator & arbiter etiam abutendo, vt dictis legibus. & leg. in re mandata. C. mand. l. non vsque. ff. si à parente quis fuer. man.