Denique & si omnia superiora cessarent [sect. 9] tamen eo ipso quod a prin. vel a republica lex generalis de praescriptionibus disponens lata fuit, non dubium est quin ea lex obliget ex suo consensu omnes ciues, non secus quam ex contractu quodam obligarentur, [sect. 10] quia lex nihil aliud est quam quaedam sponsio, hoc est firmissima promissio & contractus factus a ciuibus inter se. leg. prima. in verbo, communis reipublicae sponsio. ff. de legibus. dixi plene de succ. progressu libro primo. in praefa. ad princip. & supra libro primo. capi. 28. numero 11. ergo vt qui sub conditione, si nauis venerit, vel sub alia quauis promisit adueniente conditione, manet ex praeambulo consensu suo obligatus. §. ex conditionali. Institut. de verborum obligatio. ita & cum lex de praescriptionibus lata & rogata fuit (rogatur enim lex, cum ipsa fit, vt in §. lex. Institu. de iure natu. c. lex. prima dist. omnes ciues ei consensum praebere dicuntur, velleque vnumquenque rem suam iusúe suum amittere sub hac conditione, & futuro euentu, si ea res idúe ius ab alio per tempus a lege definitum possideri legitime contigerit, nam & ex diuerso ipse quoque lucrifaciet, si rem iúsve alienum per tale legitimum tempus a se possideri contigerit, sicque omnes sunt in parispe, & causa, vel lucri faciendi, vel amittendi, id quod est secundum ius naturale, secundum naturam. ff. de regulis iuris. §. his ita. C. caduc. tollen.