Denique & si omnia superiora cessarent [*] tamen eo ipso quòd à prin. vel à republica lex generalis de præscriptionibus disponens lata fuit, non dubium est quin ea lex obliget ex suo consensu omnes ciues, non secus quàm ex contractu quodam obligarentur, [*] quia lex nihil aliud est quàm quædam sponsio, hoc est firmissima promissio & contractus factus à ciuibus inter se. leg. prima. in verbo, communis reipublicæ sponsio. ff. de legibus. dixi plenè de succ. progressu libro primo. in præfa. ad princip. & suprà libro primo. capi. 28. numero 11. ergo vt qui sub conditione, si nauis venerit, vel sub alia quauis promisit adueniente conditione, manet ex præambulo consensu suo obligatus. §. ex conditionali. Institut. de verborum obligatio. ita & cùm lex de præscriptionibus lata & rogata fuit (rogatur enim lex, cum ipsa fit, vt in §. lex. Institu. de iure natu. c. lex. prima dist. omnes ciues ei consensum prębere dicuntur, velleq́; vnumquenque rem suam iusúe suum amittere sub hac conditione, & futuro euentu, si ea res idúe ius ab alio per tempus à lege definitum possideri legitimè contigerit, nam & ex diuerso ipse quoque lucrifaciet, si rem iúsve alienum per tale legitimum tempus à se possideri contigerit, sicq́ue omnes sunt in parispe, & causa, vel lucri faciẽdi, vel amittendi, id quod est secundum ius naturale, secundum naturam. ff. de regulis iuris. §. his ita. C. caduc. tollen.