[sect. 11] Et propter istum futurum euentum nullus intelligitur laedi. leg. fideicommisso. C. de transaction. l. si pater puellae. C. de in officio. testamen. l. 1. verb. non iniquis rationibus. C. de pact. l. si iactum retis, de action. emp. Vides ergo ius praescriptionum non solum iuribus naturae minime aduersari, sed potius iuri naturae omnino adhaerere, vt interim omittam omnes non minus iustas, quam publice, & priuatim vtilissimas causas, quibus praescriptiones fuerunt inductae, quas supra in tertio quaesito enarrauimus. Quibus, [sect. 12] dum diximus esse ob lites vitandas, adde, in litibus vel vitandis, vel minuendis verti publicam vtilitatem etiam principaliter, adeo vt etiam ex consensu partium praescriptiones non impediantur, nec etiam ex dispositione testatoris, vt plenissime enarrauimus de successio. creat. lib. 1. §. 10. num. 14. cum plurib. sequentib. & §. 7. numero 40. cum seq. quibus in locis apparet has esse communes opiniones. In summa postquam quis rem alienam, iusúe alienum praescripsit tacita ex domini voluntate, & concessione, si dominus ille admitteretur ad rem suam, nónne id esset iniquum & contra naturalem aequitatem, & iustitiam, de qua in leg. prima. ff. de pact. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. dum ait, nihil tam naturali aequitati conuenire, quam voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, voluit ille semel, nec naturalis iustitia, aut aequitas permittit poenitere, aut variare, vt dd. iuribus, & cap. primo, de pact. Ergo praescriptiones tam longe absunt ab iniquitate, quod potius naturali aequitati omnino adhaerere, & accedere, adscribique videntur. Amplia vt haec omnia procedant non solum quando sciente, & patiente domino praescriptio contingeret, sed etiam si ex ignaro, iuxta leg. fin. C. de longi temporis praescrip. Nam adhuc ipsa iustitia, & aequitas naturalis dictat, vt ille, cuius res praescripta est, conqueri non possit, quando quidem ipse quoque erat, & hodie est in pari causa, & spe lucrifaciendi. nam iuri tam naturae, quam positiuo approbatum est, emi posse iactum retis, & nautica pericula, & reliqua quae dubiorum euentuum occasione admittuntur, vt tradunt omnes doctores per multa similia in leg. prima. C. de pact. & in l. de fideicommisso. per tex. ibi. C. de transaction. & nos multis ornamus in secundo tomo harum controuersiarum, qui inscribitur controuersiarum frequentium libro tertio. capitul. 68. per totum. Limita vt non procedat quando possessor rei alienae haberet malam fidem, vel debitor haberet malam fidem, tunc enim praescriptio esset contra naturalem aequitatem, secundum communem opinionem, vt testatur Bald. de praescript. part. prima. quaestio. 5. quae limitatio parum (iudice me) apta est, quia tunc neque iure ciuili neque iure canonico procedit praescriptio, vt infra fuse agemus, & diximus de successio. creation. §. vigesimoprim. num. 179. lib. 3.