[*] Et propter istum futurum euentum nullus intelligitur lædi. leg. fideicommisso. C. de transaction. l. si pater puellæ. C. de in officio. testamen. l. 1. verb. non iniquis rationibus. C. de pact. l. si iactum retis, de action. emp. Vides ergo ius præscriptionum non solùm iuribus naturæ minimè aduersari, sed potius iuri naturæ omnino adhærere, vt interim omittam omnes non minus iustas, quàm publicè, & priuatim vtilissimas causas, quibus præscriptiones fuerunt inductæ, quas suprà in tertio quæsito enarrauimus. Quibus, [*] dum diximus esse ob lites vitandas, adde, in litibus vel vitandis, vel minuendis verti publicā vtilitatem etiam principaliter, adeò vt etiam ex consensu partium præscriptiones non impediantur, nec etiam ex dispositione testatoris, vt plenissimè enarrauimus de successio. creat. lib. 1. §. 10. num. 14. cum plurib. sequentib. & §. 7. numero 40. cum seq. quibus in locis apparet has esse communes opiniones. In summa postquam quis rem alienam, iusúe alienum præscripsit tacita ex domini voluntate, & concessione, si dominus ille admitteretur ad rem suam, nónne id esset iniquum & cōtra naturalem æquitatem, & iustitiam, de qua in leg. prima. ff. de pact. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. dum ait, nihil tam naturali æquitati conuenire, quàm voluntatem domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse, voluit ille semel, nec naturalis iustitia, aut æquitas permittit pœnitere, aut variare, vt dd. iuribus, & cap. primo, de pact. Ergo præscriptiones tam longè absunt ab iniquitate, quòd potius naturali æquitati omnino adhærere, & accedere, adscribiq́ue videntur. Amplia vt hæc omnia procedant non solùm quando sciente, & patiente domino præscriptio contingeret, sed etiam si ex ignaro, iuxta leg. fin. C. de longi temporis præscrip. Nam adhuc ipsa iustitia, & æquitas naturalis dictat, vt ille, cuius res præscripta est, conqueri non possit, quando quidem ipse quoque erat, & hodie est in pari causa, & spe lucrifaciendi. nam iuri tam naturæ, quàm positiuo approbatum est, emi posse iactum retis, & nautica pericula, & reliqua quæ dubiorum euentuum occasione admittuntur, vt tradunt omnes doctores per multa similia in leg. prima. C. de pact. & in l. de fideicommisso. per tex. ibi. C. de transaction. & nos multis ornamus in secundo tomo harum controuersiarum, qui inscribitur controuersiarum frequentium libro tertio. capitul. 68. per totum. Limita vt non procedat quando possessor rei alienæ haberet malam fidem, vel debitor haberet malam fidem, tunc enim præscriptio esset contra naturalem æquitatem, secundum communem opinionem, vt testatur Bald. de præscript. part. prima. quæstio. 5. quæ limitatio parum (iudice me) apta est, quia tunc neque iure ciuili neque iure canonico procedit præscriptio, vt infrà fusè agemus, & diximus de successio. creation. §. vigesimoprim. num. 179. lib. 3.