Ex [sect. 13] superioribus apparet, veram esse opinionem Cagnoli in d. l. iure naturae. ff. de regul. iuris, asserentis, eam legem dicentem iure naturae iniquum esse, alterum alterius iactura, & iniuria locupletari, proprie locutam fuisse dum copulate loquitur, quasi sola iactura si desit iniuria iniquitatem illam non inducere, vt patet in omnibus titulis ff. & C. Instit. & in decre. de donation. & patet ex omnibus supra dictis, & ex multis quae edocebimur infra c. 72. quamuis Philippus Decius in d. l. iure naturae, contendat, & minus recte (iudice me) iniquitatem esse eo ipso, quod alter alterius iactura etiam iniuria cessante locupletetur, motus per l. nam hoc natura. ff. de cond. indeb. & per l. cum pupillus. ff. de cond. & demon. Sed ea iura parum absunt, quia per d. l. iu. natura. declarantur iuxta l. Gallus. & quae ibi late per doct. habentur. ยง. ille casus, ibi, qua si duobus capitibus legis commistis. ff. de lib. & posth. Apparet [sect. 14] etiam non sat tutam, aut non sat generalem esse responsionem Gloss. in l. nam hoc natura, supra alleg. & Gloss. in l. prima. ff. de vsucapio. cum quibus transeunt Docto. vtrobique. & Balbus de praescriptionibus part. 1. quaestion. quinta. aiunt enim quod praescriptiones ideo inique non sunt, licet praescribens cum aliena iactura locupletetur, quia sua culpa id accidit, qui passus est rem suam ab alio tamdiu detineri, id quod suspectum est, quia inde sequeretur aliud fore, si rem suam detineri ignorasset, quod patet falsum esse, vt supra ostendimus, sic intelligentes, dict. l. fin. C. de longi tempo. praescriptio.