Ex [*] superioribus apparet, veram esse opinionem Cagnoli in d. l. iure naturæ. ff. de regul. iuris, asserentis, eam legem dicentem iure naturæ iniquum esse, alterum alterius iactura, & iniuria locupletari, propriè locutam fuisse dum copulatè loquitur, quasi sola iactura si desit iniuria iniquitatem illam non inducere, vt patet in omnibus titulis ff. & C. Instit. & in decre. de donation. & patet ex omnibus suprà dictis, & ex multis quæ edocebimur infrà c. 72. quamuis Philippus Decius in d. l. iure naturæ, contendat, & minus rectè (iudice me) iniquitatem esse eo ipso, quod alter alterius iactura etiam iniuria cessante locupletetur, motus per l. nam hoc natura. ff. de cond. indeb. & per l. cum pupillus. ff. de cond. & demon. Sed ea iura parum absunt, quia per d. l. iu. natura. declarantur iuxta l. Gallus. & quæ ibi latè per doct. habentur. §. ille casus, ibi, qua si duobus capitibus legis commistis. ff. de lib. & posth. Apparet [*] etiam non sat tutam, aut non sat generalem esse responsionem Gloss. in l. nam hoc natura, suprà alleg. & Gloss. in l. prima. ff. de vsucapio. cum quibus transeunt Docto. vtrobique. & Balbus de præscriptionibus part. 1. quæstion. quinta. aiunt enim quòd præscriptiones ideò iniquę non sunt, licet præscribens cum aliena iactura locupletetur, quia sua culpa id accidit, qui passus est rem suam ab alio tamdiu detineri, id quod suspectum est, quia inde sequeretur aliud fore, si rem suam detineri ignorasset, quod patet falsum esse, vt suprà ostendimus, sic intelligentes, dict. l. fin. C. de longi tempo. præscriptio.