Apparet [sect. 15] etiam eadem ratione parum tutam esse opinionem Glo. quam sequitur Bal. ibi. colum. 7. & C. de seruis fugitiuis, & Balb. vbi supra, & Speculator de feudis. ยง. quoniam. versicul. quaeritur tamen contra. & Gloss. in l. prima. ff. famil. erciscund. aiunt enim quod praescriptio sapit naturam pacti contra eum cuius res praescribitur eo, quod rem suam pati consensit, argumen. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. manda. quod suspectum ideo est, quod sic cessaret praescriptio, & illud tacitum pactum quando domino ignorante res praescripta esset, quod est falsum. Longe ergo rectius dixissent, sapere naturam pacti generalis, quod inter conciues initum videtur, quo tempore lex lata fuit, quodque extendit sese etiam ad ignorantes, & procedit etiam quo ad eos qui tempore illius legis latae nondum nati erant, quia populus idem esse intelligitur. l. proponebatur. ff. de iudi. & legibus reipublicae quisque ciuium consensum praebere intelligitur, licet retro abhinc annos mille factae essent, vt diximus in locis, ad quae supra retuli me.