Apparet [*] etiam eadem ratione parum tutam esse opinionem Glo. quam sequitur Bal. ibi. colum. 7. & C. de seruis fugitiuis, & Balb. vbi suprà, & Speculator de feudis. §. quoniam. versicul. quæritur tamen contra. & Gloss. in l. prima. ff. famil. erciscund. aiunt enim quòd præscriptio sapit naturam pacti contra eum cuius res præscribitur eo, quòd rem suam pati consensit, argumen. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. manda. quod suspectum ideò est, quod sic cessaret pręscriptio, & illud tacitum pactum quando domino ignorante res præscripta esset, quod est falsum. Longè ergo rectius dixissent, sapere naturam pacti generalis, quod inter conciues initum videtur, quo tempore lex lata fuit, quodq́ue extendit sese etiam ad ignorantes, & procedit etiam quò ad eos qui tempore illius legis latæ nondum nati erant, quia populus idem esse intelligitur. l. proponebatur. ff. de iudi. & legibus reipublicæ quisque ciuium consensum præbere intelligitur, licet retro abhinc annos mille factæ essent, vt diximus in locis, ad quæ suprà retuli me.