Apparet etiam ex superioribus quid respondendum sit in eo articulo, quo quaeritur, [sect. 16] an cuiusque rei praescriptio ex voluntate domini contingere videatur: qua in re variae sunt nostrorum sententiae. Sunt enim qui negent ex domini voluntate id contingere, ita Glo. in l. 1. §. fi. & Gloss. fi. ff. de dolo. Bal. in §. si quis per triginta, ad finem. si de feudo fuerit contro. sentit Balb. de praescrip. part. 1. q. 5. num. 6. versi. addo etiam. dum ait, inuito rem suam praescribi. Sunt tamen qui existiment ex voluntate domini ficta, vel praesumpta id contingere, ita Bart. in l. fi. colu. penul. C. in quib. caus. integ. resti. non est. Ioan. Imo. in repe. cap. fi. col. 26. versi. item aduerte. de praescrip. Balb. in authen. adhaec. col. 3. C. de vsuris. Ioan. Andreae in d. cap. possessor. col. fin. arti. vlti. de regulis iuris. lib. 6. per l. alienationis verbo. ff. de verborum signification. Est & tertia opinio Alexan. distinguentis inter praescriptionem, quae contra scientem & patientem currebat, vt ea sponte illius contigisse dicatur: argu. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. mandat. & inter praescriptionem inscio domino currentem, vt ea citra domini voluntatem contigisse videatur. Ita Alexand. in l. filiusfamilias. §. diui. colum. 7. ff. de lega. 1. quem refert, & sequi videtur Franciscus Balb. vbi supra, num. 5. qui sibi ipsi parum constare videtur, quid dicendum: & sane vt istarum opinionum nulla simpliciter (iudice me) vera est, ita forte aliqua ex parte tueri poterunt. Et enim veritas est, quod in genere dominus rei praescriptae non potuit non videri consensum praebuisse: nam cum legibus Reipublicae de praescriptionibus disponentibus omnes ciues consensum praebere, & praebuisse intelligantur, vt[sect. 17] d. l. 1. in verb. communis reipublicae sponsio. ff. de legibus. consequens fit vt si res meas praescribi contigerit, iam olim & retro tali praescriptioni consensum praebuisse videar: nam & eadem ratione qui legi poenali ferendae consensum expressim, aut interpretatiue praebuit si postea deliquerit, licet nullus compos mentis puniri velit, adhuc tamen sponte sua puniri videtur, eo quod iam olim hunc consensum praebuisse, quasi sub hac conditione si deliquisset, videretur, vt iam ostendimus per d. l. Imperatores, ibi, te huic poenae subdidisti. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad legem Iuliam maiesta. & si per fluminis alluuionem aliquid de fundo meo detractum, inque fundum tuum translatum fuit, tu licet cum iactura mea ditior fias, non ideo minus desinis esse in bona fide, quia iam retro a tempore legis latae, vel approbatae huic rei singuli ciues consensum praebuisse videntur, & vnusquisque eorum in pari causa, & potentia erat lucrandi, vel amittendi, iuxta §. praeterea per alluuionem. Instit. de rerum diuisio. l. adeo. §. praeterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domi.