Apparet etiam ex superioribus quid respondendum sit in eo articulo, quo quæritur, [*] an cuiusque rei præscriptio ex voluntate domini contingere videatur: qua in re variæ sunt nostrorum sententiæ. Sunt enim qui negent ex domini voluntate id contingere, ita Glo. in l. 1. §. fi. & Gloss. fi. ff. de dolo. Bal. in §. si quis per triginta, ad finem. si de feudo fuerit contro. sentit Balb. de præscrip. part. 1. q. 5. num. 6. versi. addo etiam. dum ait, inuito rem suam præscribi. Sunt tamen qui existiment ex voluntate domini ficta, vel præsumpta id contingere, ita Bart. in l. fi. colu. penul. C. in quib. caus. integ. resti. non est. Ioan. Imo. in repe. cap. fi. col. 26. versi. item aduerte. de præscrip. Balb. in authen. adhæc. col. 3. C. de vsuris. Ioan. Andreæ in d. cap. possessor. col. fin. arti. vlti. de regulis iuris. lib. 6. per l. alienationis verbo. ff. de verborum signification. Est & tertia opinio Alexan. distinguentis inter pręscriptionem, quæ contra scientem & patientem currebat, vt ea sponte illius contigisse dicatur: argu. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. l. semper qui non prohibet. ff. de regulis iuris. l. qui patitur. ff. mandat. & inter præscriptionem inscio domino currentem, vt ea citra domini voluntatem contigisse videatur. Ita Alexand. in l. filiusfamilias. §. diui. colum. 7. ff. de lega. 1. quem refert, & sequi videtur Franciscus Balb. vbi suprà, num. 5. qui sibi ipsi parum constare videtur, quid dicendum: & sanè vt istarũ opinionum nulla simpliciter (iudice me) vera est, ita fortè aliqua ex parte tueri poterunt. Et enim veritas est, quòd in genere dominus rei præscriptæ non potuit non videri consensum præbuisse: nam cum legibus Reipublicæ de præscriptionibus disponentibus omnes ciues consensum præbere, & præbuisse intelligantur, vt[*] d. l. 1. in verb. communis reipublicæ sponsio. ff. de legibus. consequens fit vt si res meas præscribi contigerit, iam olim & retro tali præscriptioni consensum præbuisse videar: nam & eadem ratione qui legi pœnali ferendæ consensum expressim, aut interpretatiuè præbuit si postea deliquerit, licet nullus compos mentis puniri velit, adhuc tamen sponte sua puniri videtur, eo quòd iam olim hunc consensum præbuisse, quasi sub hac conditione si deliquisset, videretur, vt iam ostendimus per d. l. Imperatores, ibi, te huic pœnæ subdidisti. ff. de iure fisci, & d. l. fin. C. ad legem Iuliam maiesta. & si per fluminis alluuionem aliquid de fundo meo detractum, inq́ue fundum tuum translatum fuit, tu licet cum iactura mea ditior fias, non ideò minus desinis esse in bona fide, quia iam retro à tempore legis latæ, vel approbatæ huic rei singuli ciues consensum præbuisse videntur, & vnusquisque eorum in pari causa, & potentia erat lucrandi, vel amittendi, iuxta §. præterea per alluuionem. Instit. de rerum diuisio. l. adeò. §. præterea per alluuionem. ff. de acquiren. rerum domi.