Et sic [sect. 18] ex voluntate hominis descendere dicitur acquisitio, quae per ius accrescendi contingit. l. si. Titio & Maeuio. §. Iulianus. ff. de leg. secundo. & tamen id ius accrescendi quasi quopiam alluuionis incrementum est. l. si Titio. ff. de vsufruct. & ius accrescendi dicitur quoddam aduentitium, & veluti fortuitum lucrum. l. scimus. §. repletionem. C. de inofficio. testamen. & nihilominus saltem immediate, vel in genere dicitur descendere a voluntate & ordinatione testatoris. d. §. Iulianus. sic ergo & in hoc lucro praescriptionis retro videtur interfuisse voluntas domini propter consensum olim praestitum in lege hac de re disponente, quae vt damnum, ita & lucrum, potuit afferre.