Capvt lxxii.

Capvt lxxii.

POssidebam seruum alienum bona fide, cuius verum dominum ego non ignorabam, is seruus ex causa noxali mihi traditus fuit, an cùm habeam scientiam rei alienæ, eum possem vsucapere quæsitum est, ac vehementer controuersum, mouet quæstionem
1
* quòd licet indubitatum esset vsucapi posse inspecto iure ciuili. l. generaliter. ff. de noxalib. act. tamen iure canonico generaliter definitum est mala fide vsucapi nihil posse. c. vigilanti, &c. fin. de præscri. quod ius & in foro seculari seruandum esse ait summus pontifex, in d. c. fin. sicq́ue communis opinio esse videtur quòd missus in possessionem ex causa tam noxali quàm damni infecti non possit præscribere eam rem, quam sciebat esse alienam, non illius contra quem decretum iudicis fuit interpositum. Ita tenent Paul. in l. prætoris, in prin. ff. de dam. in fec. idq́ue sequitur, & ait meritissimè defensum esse episcopus dissertissimus ciuitatis Rod. in c. possessor, de regu. iur. par. 2. §. 9. numero octauo. Roma. in leg. si per errorem. ff. de vusuc. Alexan. in leg. si finita. §. si de vectigalib. numero vndecimo. ff. de damno infec. Imo. in cap. fin. de præscriptio. colum. 19. in rep. Idem in leg. sequitur. §. viam. numero 26. de vsucap. Paul. in d. §. si de vectigalibus. Paul. in l. iustè possidet. ff. de vectigalibus. Paul. in l. iustè possidet. ff. de acq. possess. Barthol. in leg. Pomponius. §. si iussu, eodem titulo. sentit Angel. in leg. prima. C. de iudi. num. 63.
Contrariam partem vt missus in possessionem ex causa siue noxali siue damni infecti possit rem præscribere, licet sciat, eam rem esse non illius cōtra contra quem decretum fuit interpositum, sed alterius, tenent Gloss. in c. possessor, de reg. iuris in 6. Gloss. in cap. si diligenti, & ibi Antonius num. 12. de præscription. Bald. in l. 2. ff. si ex noxali causa agatur. Idem Baldus in auth. ei qui iurat. colum. penul. & ibi Salicetus q. 9. C. de bonis auth. iudi. posse. Spec. in tit. de secundo decreto. §. iuxta. num. 8. Abb. num. 28. in d. c. si diligenti, & ibi Anto. num. 12. Bald. in l. generaliter. ff. de noxal. act. in prima lectu. & iterum in lect. 2. estq́ue communis opinio, secundum Alex. in dicto §. si de vectigalibus. num. 11.
Quid dicendum? & quidem videtur hæc posterior opinio in noxali causa longè verior quàm contraria, per text. apertum in d. l. generaliter, & in eo tantùm quæstio erit, an is text. iure cano. correctus intelligatur, quod minimè dicendum est, non enim sequitur, habet quis scientiā scientiam rei alienæ, ergo non potest pręscribere præscribere ,
2
* quinimò sæpe præscribere potest, nec in mala fide esse videtur, quod primùm apparet in l. si id quod. 2. resp. ff. pro derelicto. vbi vxor viro donauit rem suam, sicq́; sicque eum dominum non fecit, vt per tot. ff. & C. de dona. inter virum, & vxor. virq́ue deinde eam rem mihi scienti vendidit, qui pręscribere præscribere possum, vt tex. asit, licet non ignorarem, eam rem vxoris esse, neque ab ea sed ab eius marito causam habere, Ratio est, vt ibi expressim Iureconsultus ait, quia quasi volente, & concedente domina, is maritus vendidisse videtur. Nec ad rem pertinet quod Gloss. ibi ait, rem alienam donasse vxorem. nam illud est diuinare, & præterea est contra præscriptionem leg. merito. in prin. ff. pro soc. & per tot. C. de reb. alien. non alien. & quod intolerabilius est, aduersatur palam illi textui in verbo, domina. Secundò est tex. in l. si vir. ff. pro dona. Tertiò leg. 1. §. si vir. ff. de acqui. possess. vbi vir vxori donauit, nec ideò desijt trāsuolare transuolare possessio in vxorem donatariam, quàm iustè possidere intelligendum est. Quartò est tex. in c. 1. de præscri. & in c. placuit. suprà allega. vbi etiam iure cano. ecclesia contra ecclesiam potest etiam breui tempore præscribere locum, iusq́ue quod sciebat esse alienum. Quintò
3
* dominia non sunt de iure naturali primæuo, sed tantùm de iure gent. quod induxit dominorum distinctionem, & separationem, antea enim omnia erant in communi. leg. ex hoc iure. ff. de iust. & iu. §. ius autem gentium. Institutio. de iur. nat. plenè per Barthol. Paul. Ias. & alios in dict. l. ex hoc iure. diximus in tract. de success. creat. in præfatio. & in §. primo. huic autem iuri genti. lex ciuilis, & derogare potest, & quotidiè derogat. iuxta Glo. communiter apppro. ibi in leg. ius ciuile est. ff. de iust. & iu. & licet id quod nostrum est si non facto nostro à nobis auelli non debeat. leg. id quod nostrum. ff. de regu. iur. tamen illud regulare, verùm ex causa à nobis aufertur, etiam inuitis, vel ignorantibus, vt in leg. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendi. l. Lucius. ff. de euic. Glo. & Barthol. in leg. Antiochensium. ff. de priu. creat. Barthol. Paul. Iason & alij in dict. l. ex hoc iure. vt ergo ibi aufertur nobis inuitis rei nostræ dominium ex legis ciuilis dispositione & permissione, nec se intromittit ius canoni. ad hoc vt ablatum domino reddatur, cur non idem erit & in specie nostra, vbi iustissima causa est, vt res nostra nobis auferatur, ne mihi immerenti damnum seruus tuus impunè inferat, vel si intulerit, nobis resarciatur, ibi re tua adempta, & in me ad emendationem damni translata. Nam & similiter quid si furtum mihi facere manifestum, quid si non manifestum, quid denique si vi rem abripuisses, nónne | præter ipsius rei subtractæ, aut vi ablatæ restitutionem etiam tuũ tuum amitteres, & in me transferetur, scilicet pœna vel dupli vel quadrupli. §. furtorum. §. conceptum, cum seq. §. fin. Inst. de obli. quæ ex delicto, in prin. Institut. de vi bon. rap. §. quadrupli. & §. dupli. Instit. de act. nónne te inuito his casibus rerum tuarum dominium habeo, te, inquam, inuito iure tam ciui. quàm cano. in tui pœnam, & punitionem ergo similiter, cum seruus tuus damnum mihi, rebúsve meis dedit, tu damnum sentiens, seruusq́ue ille tuus mihi tradetur, nisi dā num dannum emendaueris, nec refertur abs te an ab alio possideretur quo tempore damnum dedisset, quinimmò inspecta legis interpretatione non videtur id damnum domino serui contigisse sine facto suo,
4
* nam appellatione facti etiam non factum continetur. Instit. de nup. §. si qua vxor, in fin. dum ait rectius se facturos si abstinuerint. Glo. & Doct. in l. 3. in pri. ff. de verb. oblig. Alex. in §. si id quod. l. vbi autem non apparet. ff. de verb. obl. Decius in l. id quod nostrum. ff. de regul. iur. dominus ergo qui damnum vel noxam à seruo suo datam non emendat, quasi fecisse videtur, quò magis serui sui dominio priuetur. Quid denique si seruus meus iusto bello captus aufugerit, adq́ue suos reuersus fuerit inscio me vel inuito? nónne eius dominium perdo? Quid similiter si feram cœpimus, eiusq́ue dominium quæsiuimus, eaq́ue custodiam nostram euaserit, inq́ue naturalem suam laxitatem se receperit, nobis inuitis, aut ignorantibus, nónne in his casibus & similibus id statim nostrum esse desinit? l. 3. ff. de acq. re. dom. cum Il. sequen. l. naturalem. §. examen. leg. nihil, in princip. ff. de capti. §. item ea quæ ex hostibus. Institu. de re. di. Quid prætetea præterea si seruus meus proditionem detegit, nónne inscio me & inuito libertate præmij loco donatur, & meus esse desinit. l. 2. 3. & 4. per tot. C. quib. ex cau. serui. pro præmio liber. accip. Nam etsi patria potestas res inæstimabilis sit. l. filiusfam. §. secundum vulgarem. ff. de leg. 1. nónne pater ob duritiem filium emancipare cogitur? l. diuus. ff. si à parente quis fuerit manu. id quod accidit in omnibus etiam delictis, in quibus pœ na bonorum imponitur, ergo cùm res nostra nobis aufertur, & in alium transfertur, interdum fit ob demeritum nostrum, interdũ interdum ob meritum illius in quem trāsfertur transfertur , interdum ob vtrunque, interdum & quartò ob meritum & fauorem ipsius rei. ob demeritum nostrum, vt in d. l. diuus. ob meritũ meritum eius in quem transfertur, & ob eius fauorem, vt in d. l. item si verberatum, cum similibus. ob demeritum nostrum, & meritum illius in quem transfertur, vel ob eius fauorem, vt in pœna dupli, quadrupli, & similibus, suprà allegatis, & facit per totum C. & ff. quibus vt indigni. ob meritũ meritum & fauorem ipsius rei, vt in exemplo. C. quibus ex causis serui. pro præmio libertatem accipi. Cùm ergo res nostra nobis à lege adimatur interdum culpa nostra, interdum sine ea, sed solùm ob fauorem ipsius rei, vel eius in quem transfertur, isq́ue eam possideat, eaq́ue potiatur, non ignorans alienam fuisse, & à domino inuito vel inscio ablata, inq́ue eum translata. Quid mirum, aut nouum est, si idem faciat lex ex causa noxali? & qua ratione potuit lex dominium statim tibi ablatum in me transferre, eadem ratione, & longè facilius, aut iustius poterit efficere, vt id dominium transeat post lōgam longam possessionem, & præscriptionem: Nam & prælatus, qui non potest res ecclesiæ alienare, poterit per negligentiam, & interuentum longi temporis ecclesiæ nocere, vt eius res præscribantur. c. veniens, de præscrip. vbi per Doct. & Decium in d. l. id quod. ff. de regu. iur. facit tex. in c. illud. & cap. de quarta. de præscript. ergo vtroque casu, ex parte legis par potentia est, in auferẽdo auferendo à nobis dominio rerum nostrarum ex casu, nam & eius authoritate nostrum tuemur, aliter enim non deesset alter fortior vel calidior, qui vi, armis, aut caliditate, vel dolo, reb. nostris potiretur, itaque authoritate legis rerum nostrarum dominium nobis inuitis, & ignorantibus ex causa potest, & sæpissime solet auferri, quod accidit etiam per modum pręscriptionis præscriptionis non secus, quàm per alios modos, siue is qui rem acquirit alienum sciat se possidere, siue ignoret, cum adest causa non iniusta concedendi, vt etiam sciens quis alienum, & possidere, & præscribere possit, qualis profectò adest in causa noxali, quādoquidem quandoquidem esset per iniquũ iniquum , vt seruus tuus mihi immerenti, aut rebus meis damnum iniuria daret, idq́ue impunitũ impunitum maneret, si ergo is seruus mihi iussu iudicis traditus fuerit, nec dominus, aut qui eum possidebat, illum defenderit, satis videntur maluisse seruum abijcere, inq́ue me transferre, quàm damni æstimationem præstare: argum. l. si finita. §. non autem statim. ff. de damno infect. vbi per Doctores in simili per Ias. in l. 1. col. fin. C. de seruis fugit. per eundem in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. de acq. poss. Gloss. in l. si de eo, ibi Paul. & Alexan. §. 1. eod. titu. Quod obtinet, si ponimus ex causa noxali conuentum à me fuisse ipsum dominum serui illius, qui damnum dedit. idem si ponimus conuentum à me fuisse alium, qui bona fide eum seruum possidebat, & cum iussu iudicis mihi is seruus pro noxa traderetur illud quidem notum fuisse vero domino, at si ponimus dominum huius rei ignarum, iniquum videtur, eum re sua ignorantem priuari, meq́ue eam lucrifacere, cùm alienam scirem, nam tunc & ille innocens, & inculpatus damno afficeretur, & ego impius sciensq́ue mala fide alienum lucrifacerem, sed adhuc idẽ idem esse debet tam iure ciuili, per d. l. generaliter. ff. de noxal. quàm iure canonico. nam res mea siue pereat, id ad detrimentum meum non al| terius spectare debet, siue casu fortuito, siue aliter. l. quæ fortuitis. C. de pig. act. siue etiam damnũ damnum alteri dedat, id similiter ad detrimentum domini illius rei, quæ damnum dedit, spectare debet vsque ad valorem ipsius rei, vt per totum Inst. & C. & ff. de noxa. & in titu. si quadrup. pauperiem. ergo seruus tuus si mihi damnum dedit, iussuq́ue iudicis traditus mihi fuit, neque abs te, aut ab alio defendatur, æquum est vt meus fiat in emendationem damni, quod mihi dedit, neque tam videor hoc casu turpe, aut impium lucrum cum iactura aliena captasse, quàm iustam damni illati resarcionem, aut emendationem, ac satisfactionem recepisse, neque vltro ad rem alienam accessisse, aut adspirasse videor, sed coactus necessitate quod amiseram recuperandi, & faciens actum necessitate coactus est piè subueniendus. l. si fideius. §. si necessaria. ff. qui sat. coga. vbi plenè per Ias. Diuersa causa est illius qui à non domino sciens emit rem alienam, is quidem nec vlla necessitate coactus, sed sponte, vltro, & impiè ad rem accessit alienam, neque vllum damnum ante ab re illa sibi, rebúsve suis illatum fuerat, quod resarcire curaretur, sicq́ue scientia rei alienæ in isto casu meritò inducit malam fidem, & impedit præscriptionem, non sic in casu illo, vbi scientia rei alienæ, nec est cur inducat malam fidẽ fidem , aut præscriptionem impediat, sicq́ue cessat decisio, ratio, & mens, ac sensus. d. c. fin. & d. c. vigilanti, de præscrip. Nam & in terminis l. si voluntate. C. de resc. ven. constat quam quisque contrahentium suam cōditionem conditionem meliorem facere studeat, quàm eius quo cum contrahit, & adhuc ius canonicum se non intromittit.
Præterea in §. item ea quæ ab hostibus, & in §. cum ex aliena. Institut. de rer. diui. & in alijs quàm pluribus causis constat nobis auferri posse, & solere inuitis, & ignorantibus rei nostræ dominium, neque possidendi impedimento esse, quod sciret illud nostrum fuisse, & citra factum nostrum à nobis fortè ignorantibus, aut inuitis abscessisse, quod plenè diximus in illa q. an actiones, & alia iura semel præscripta restituerent domino ex capite ignorantiæ. Denique si iustè possidet qui authore prætore possidet, facitq́ue fructus suos, & inde consequitur reliquas vtilitates, quæ à l. bonæ fidei, & iustis possessoribus condonatæ fuerunt, quale est, quòd faciet fructus suos, & reliqua id genus. leg. iustè possidet. ff. de acquir. poss. cur non idem erit in acquisitione quoque proprietatis, cùm tam mala fides, & scientia rei alienæ esset in fructuũ fructuum acquisitione quā quam in acquisitione ꝓprietatis proprietatis , & eadẽ eadem æquitatis ratio militaret, eademq́ue ratio peccati vitandi adesset in deneganda fructuũ fructuum acquisitione ei, qui sciret alienũ alienum se possidere, quæ militat in ipsius ꝓprietatis proprietatis acquisitione, verũ verum vtrunq; vtrunque lex positiua iustissimè admisit ex causa præcedẽ præceden . quæ non arguit vllam huius possessoris turpi tudinem, licet sciens alienum possideat. sicq́; sicque nec in peccato esse iure quis dixerit, & consequitur, cessat ratio non modò potissima, sed etiam vnica, quam nititur ius canonicum, quæ q́ue expressa est in d. c. vigilanti. & in d. c. fin. de præscrip. vt disseruimus in loco suprà cita.
In summa quis negabit quin iustè is missus in possessionem ex causa noxali illam possideat? nisi iniurius vel lis vtilis ius suum deserat, & abijciatur, contra text. cum Glo. in leg. et vim. ff. de iust. & iure, vbi omnes, sed vt exordium capiat præscriptio nihil aliud desideratur nisi quòd initium possidendi non sit iniustum. l. cum hæres. ff. de diuersi. & temp. Et licet iure canonico desideretur, vt etiam postea ante impletam præscriptionem non superueniat mala fides. d. c. fin. tamen hic ponimus pro constanti non superuenisse sed progressum possidendi tam iustum esse, quàm initium, ergo, &c.
5
* ergo rectissimè & opportunè dictum fuit ab Angelo in leg. 1. numero 63. C. de iudi. non esse bonam consequentiā consequentiam , habeo scientiam rei alienæ, ergo videor habere malam fidem, & præscribere vetor, quòd si diceres, cur improbe non curasti, vt citaretur verus dominus illius serui qui tibi noxam dedit, fortè enim si resciret, damnum resarciret, seruumq́ue suum recuperaret, respondeam improbum, aut malæ fidei non posse videri eum, qui illius serui bonæ fidei possessorem interpellatum voluit, non etiam verum dominum, quia lex eum ad hoc obligauit, non vltra, & iustissimum sufficiensq́ue esse præsumitur, quod lege cautum fuit, vt plenè per Tiraquel. de vitioq́ue retra. in præfatione. num. 75. si enim ad tot ambages, & laboriosas diligentias me lex obligaret, fortè essent quàm plures, qui maluissentius suum missum facere, & abijcere, quàm tot labores subire, totq́ue molestias ferre, arg. l. quia poterat. ff. ad Treb. sicq́ue cessat illa ratio, quòd res inter alios acta, &c. vt per totum. C. res inter alios acta. nam hic legi positiuæ sat fuisse visum fuit, quod res ageretur inter me, qui damnum passus fuit, & possessorem iustum illius serui damnum dantis nec exegit, præterea, vt etiam notum fieret vero domino. Hæc autem omnia iura & rationes ex æquo militant in eo, qui missus fuit in possessionem ex causa damni infecti. sicq́; sicque erit idem ius, vt in sui generalitate probant plures leges. leg. prætoris, in prin. leg. his l. si finita. 5. si de vectigalibus. ff. de dam. infec. elegans text. in d. l. si finita. §. non autem statim
6
* vbi dominus rem suam quasi pro derelicto habuisse videtur, cum cauere noluit, aut non curauit, sicq́ue quasi res suæ dominium ei concessisse qui in possessionem missus fuit, licet per quanti temporis cursum dominus rem suam pro derelicto habuisse videatur, non tam lege definitum, quàm iudicis arbitrio relictum videatur, vt est cōmunis communis opi| nio, quam tenent Gloss. & communiter Doctores ibi, estq́ue communis opinio, secundum Iaso. qui eam sequitur in leg. prima. coIumna fina. C. de seruis fug. Idem in leg. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquir. possess. numero 4. Glo. Paulus & Alexand. in leg. si de eo. §. 1. eod. tit. pro nobis bonus text. in l. locorum. & in l. qui agros. C. de omni agro deserto. lib. 11.
In summa cum quis à lege punitur, nihil opus est consensu ipsius puniti, siue ob culpam, vt in principio. & ferè per totum Institutio. de obliga. ex quasi delicto puniatur, siue etiam puniatur ob dolum, vt in furto & similibus, vt probatur in leg. prima & secunda. ff. de legibus. leg. 1. ff. de iustit. & iur. diximus plenè in tract. de success. crea. §. 30. ad fin. Cùm ergo in terminis dict. l. generaliter. ff. de noxalibus act. & in toto illo titu. & C. & Institu. eod. titul. dominus puniatur per culpam serui, vel si non punitur, saltem damnum sentiat, quid opus est domini consensu? certè nihil, nam & similiter aliquando filius punitur ob culpam patris. leg. quisque, per totam. C. ad leg. Iul. ma. licet regulariter contra per totum. C. ne filius pro patre, per totum, ne vxor pro marito, & leg. si quis in suo. §. legis, vbi Docto. C. de inofficio. test. & in quibus casib. lex dum te punire vellet, tuum tibi adimere voluit, & in me transferre, neque tibi prodest ignorasse, vel consensum non præstitisse, neque mihi obest scientia rei alienæ, quia nouum non est vt lex, dum vnum punire, alterum verò præmio afficere vellet, res suas punito auferat, & in illum transferat ex toto vel ex parte, quale est in eo qui fecit manifestum tacitum fideicommissum, & similia.
Et id mihi videtur probari in cap. 1. de præ scriptio. & in cap. placuit. decimosex. quæst. 3. & in dict. l. locorum, & in dict. l. qui agros. C. de omni agro deserto, lib. 11. vbi episcopus si est negligens circa fidei catholicę catholicæ doctrinam disserendam, & alter episcopus fortè vicinus operam dedit huic rei, tunc breui tempore quasi præscriptione ius episcopi negligentis transit in alterum diligentem. Et agricola qui agrum reipublicæ non colebat, quasi præscriptione à iure, quod ibi habebat, submouetur biennio, idq́ue ius transfertur in alterum agricolam, vicinum fortè, qui illum agrum excolebat, & curabat, & cùm ista iuris ademptio & translatio contingat non tam ex causa præscriptionis, quàm ex causa punitionis, minimè opus est consensu puniti, vt dixi in loco suprà citato, minimè q́ue nocet, quòd is in quem transfertur ea res præmij loco sciat olim fuisse alienam, & is quidem videtur ad dicta iura longè verior sensus, & intellectus, quàm eorum, qui aiunt illud contingere quasi ex tacito consensu vel illius episcopi damnum passi, vel illius agricolæ damnum passi.
Nam
7
* & si indubitatũ indubitatum fuisset dictum epi scopum, illúmve agricolam, suam diœcesim, agrúmve suum deserere noluisse, quia fortè id ita protestati fuerunt, adhuc tamen ea præscriptio, vel ea ademptio & translatio locum haberet, vt patet apertè ex generalitate, mente & sensu illorum iurium. Vnde quod Doctores communiter sentiunt, vt testatur disertissimus Couarru. vbi suprà §. 11. num. octauo. versicul. hanc verò præscriptionem, nempe in d. cap. fin. speciale esse fauore fidei catholicæ, vt ibi cum mala fide, vel cum scientia rei alienæ præscriptio procedat, sanè longè suspectum est, quòd regulare potius sit, vbi non tam de præscriptione, quàm de punitione agitur, & ea iuris tam ademptio quàm translatio magis per punitionis, quàm per præscriptionis interuentum, contigisse videtur. Sicq́ue videbis vt intelligendum sit quod scribit Barthol. in dict. l. qui agros, & Iason Institutio. de acti. numero 72. §. omnium. Quinimmò tam longè abest, vt acquisitioni quæ fit in terminis d. capit. prim. de præscriptio. obsit scientia iuris alieni, quòd potius prodest, & iuuat, nam cum illa acquisitio, quæ à lege inducitur per modum ademptionis, & translationis, ac punitionis, quia adimitur episcopo negligenti, & transfertur in alterum Episcopum gnauum, pium ac strenuum, fiat in præmium vnius & pœnam alterius, expedit reipublicæ manifestam esse huiusmodi rem, quò magis alij metu pœnarum, alij præmiorum exhortatione boni fiant, argu. l. 1. ff. de iust. & iur. Præterea cùm talis iuris translatio fiat à lege quasi in in præmium diligentiæ illius, sciẽtia scientia hac in re non nocet, sed iuuat, argu. l. 2. ff. de condit. & demon. Ex quibus
8
* non minus vtiliter quàm nouè videtur inferri ac colligi valere leges ciuiles definientes iurium ac debitorum præ scriptiones etiam à scientibus, & sic cum scientia iuris alieni valere, argum. leg. omnes, & leg. sicut in rem. C. de præscriptio. triginta annorum.
9
* iuncto dict. cap. fin. de præscriptio. nam si sola culpa domini illius rei iurisúe, de cuius præscriptione agitur, præbet possessori vel quasi possessori illius rei etiam scienti iustam causam præscribendi, iuxta d. capit. 1. dict. l. locorum, dict. l. qui agros. & in culpa ignauiæ est ille, qui rem suā suam vel ius suum per longissimum tempus negligit, inq́ue punitionem huius culpæ à lege fit illius rei iurisúe translatio in possessorem vel quasi, ergo illius acquisitio iusta & legitima videbitur, nec est cur malam fidem habere dicatur, non magis quàm in omnibus speciebus suprà relatis, in quibus diximus dominium rei inuito aut ignaro domino in alterum transferri. Quid dicendum? & sanè longè distat, vtrùm culpa domini illius rei vel iuris, de cuius præscriptione agitur, esset punibilis, an verò impunita: priore casu non est nouum aut iniquum vt ille re sua priuetur, quæ in alterum transferatur etiam scientem, nec per hoc in | mala fide esse videtur, meritoq́ue illius peccantis hoc sit, cæterùm quòd rem meam neglexerim vel culpa non est, vel saltem punibilis non est, inspecta legis censura, quia mihi tantùm rebusúe meis nocui, & præterea nemini, nec dubium est quin res meas possim prodigere, eisq́; eisque vti & abuti. l. sed & si lege. §. consuluit. ff. de pet. hæred. ibi, dum re sua se abuti putant. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in fraudem patro. leg. in re mandata. C. manda. Meritò ergo licet culpa commissa circa rem meam sine vllo omnino alicuius nocumento aut læsione non efficiat, quò magis res mea à sciente præscribatur, vt d. c. fin. tamen commissa circa ius meum aut circa rem meam eum ecclesiæ vel reipublicæ læsione efficit, vt etiam à sciente id ius meum acquiri aut præscribi possit, quasi isto casu iustior sit legis punitio quàm superiore casu foret, ita procedit d. c. 1. d. l. qui agros. dict. l. locorum. estq́ue non minus noua quàm vera & vtilis istorum iurium concordia inspecta iuris canonici interpretatione, Nam de iure ciuili ex alio fortè capite etiam in terminis dict. l. sicut. & dict. l. omnes. procederet præscriptio, nempe quòd lex ciuilis post tantam creditoris negligentiam & taciturnitatem præsumat debiti remissionem tacitamq́ue concessionem, quam interdum etiam per vnius tantùm anni taciturnitatem præsumit,
10
* vt §. fin. Institutio. de iniur. quo casu nullus vnquam dubitauit quin legitima esset acquisitio & præscriptio ex parte iniuriantis, vtcunque ius iniuriam passi minimè ignoraret, nec per hoc malam fidem videretur habere. Et licet regulariter suum ius iactare aut remittete remittente nullus præsumatur. leg. cum de indebito. ff. de probation. Fallit tamẽ tamen ratione tem poris prætereuntis, interdum breuioris, vt d. §. fin. interdum longioris, vt dict. l. sicut, & d. l. omnes. & cum illius creditoris qui per triginta annos tacuit, animus soli Deo notus sit, & præterea nemini. tam iusta est præsumptio legis ciuilis suspicantis creditorem ius suum remisisse aut pro derelicto habuisse vel neglexisse, quàm præsumptio legis canonicæ aliud interpretantis, sicq́ue istarum legum iuriumúe neutrum poterit alterum iustè incusare, nam vnusquisque abundat in sensu suo, variæ q́; vari æque sunt opiniones legumlatorum & aliorum. leg. quia poterat. ff. ad Trebellian. Bald. in leg. omnium, & in leg. de quibus. columna 10. ff. de legibus, fusè per Andream Tiraquell. de vtroque retra. in præfat. numero 75. Fallit quando creditor erat ignarus, nam tunc non poterit videri ius suum remisisse. l. mater decedens. ff. de inoffic. testamen. sicq́ue hoc casu videretur standum esse iuri canonico, vt. d. ca. fin. nisi & hoc casu velis stare generalitati iuris ciuilis. & dict. l. sicut. dict. l. omnes, easq́ue hoc colore defendere ac tueri, quòd post tam longissimum tempus denegetur creditori litis ingressus & probandi facultas propter su spicionem falsitatis & machinationis, quæ facilè veteribus in rebus fieri solet, & quia is qui post tantum tempus conuenitur, fortè iam persoluerat, licet post tantum tempus probare solutionem nequeat, & hoc plus placet (quod tamen dic vt plenius infrà c. incipi. actio personalis) quod tamen procederet solum in foro contentioso ciuili, non sic in foro conscientiæ, is enim recidit in illud præceptum iuris naturalis & diuini quod suadet, Ne alteri facias quod tibi non vis, & suspicio falsitatis cessat quò ad hunc qui huius rei notitiam certam habet. Alia plura fundamẽta fundamenta ad iustificationem eorum omnium quæ hoc capite continentur, collige ex c. præcedenti quod incipit, quò ad sextum.
Loading...