Qua de re plene disseruimus in tractat. de suc. crea. in praefa. & §. 1. Sed iure gen. quod hac in re a naturali declinat, dominia fuerunt distincta. d. l. ex hoc iure. istud autem ius gentium ex causa possunt & solent leges & principes immutare aliqua ex parte, & disponere, [sect. 2] vt dominium nostrum, nobis inscijs, vel etiam inuitis, auferatur. l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vend. tradunt Bart. Paul. Ias. & alij in d. l. ex hoc iure. Dec. in l. id quod nostrum, de regul. iur. ibi nouissimi diximus. & nos in d. §. 1. in tract. de suc. crea. ergo ex causa publicae tranquillitatis, quae summopere expedit Reipub. ne rerum dominia in incerto sint, inductum fuit, vt id quod nostrum fuit, licet regulariter sine facto nostro a nobis auelli non possit, tamen possit ex causa vsucapionis, quae propter bonum publicum inducta fuit, ne rerum dominia in incerto essent. l. 1. ff. de vsucap. nam cum ei, cuius rei praescripta est, eius dominium contingeret per concessionem legis positiuae, non enim mero iure naturae, ita quoque dominium ab eo discedere potuit per dispositionem alterius iuris positiui. Et vt, propter gentium tranquillitatem, dominorum distinctio contra ius naturae primaeuum permissa fuit, ita quoque & propter eandem tranquillitatem ista vsucapionis acquisitio permissa est. Nec est nouum, vt quod nostrum est, nobis inuitis aut ignorantibus abscedat, nam & idem contingit in dict. §. item si verberatum, & idem contingit in terminis l. 2. & 3. §. fin. & l. naturalem. §. examen. ff. de acquiren. rerum domin. & in l. adeo. §. ferae, cum pluribus seq. §§. ff. de acquirend. rerum domin. & in §. ferae, cum pluribus §§. sequen. vsque ad finem titu. illius Instit. de rerum diuis. Quinimo quod isto modo a nobis abscessit, nobis postea non restituitur, vt d. §. examen, & d. l. 2. & 3. ff. de acq. rer. domin. quia vt lex nobis dispensauit & permisit ex causa publicae tranquillitatis, vt illud proprium & peculiare non in communi haberemus, ita eadem lex ex causa eiusdem publicae tranquillitatis induxit, vt postquam diu res nostra ab alio possideretur, sua fieret, nostraque esse desineret, ne post longam & quietam possessionem inquietaremur, & haec ratio militat etiam in rebus mobilibus, & se mouentibus, & iuribus, quae licet per legem nostram fiant, & regulariter sine facto nostro a nobis non abscedant, tamen saepe expedit, vt sine facto nostro a nobis abscedant, inque alium migrent. Ergo omnia quae inspecto iure naturae primaeuo communia esse debebant, iure positiuo permissum est, vt cuiusque in particulari propria esse possint, optimus text. in l. fin. C. de longi temporis praescri. eodemque positiuo iure datum est, vt quemadmodum propter publicam tranquillitatem admissum fuit, vt proprium nostrum aliquid esset, & in communi esse desineret, ita quoque propter publicam tranquillitatem, quod proprium meum erat, eadem lege positiua desinit, etiam me inscio vel inuito, esse meum. paren. enim potestatem lex habuit in dando, & in adimendo. l. quidam referunt. ff. de iur. codicil. ergo si rem tuam praescripsi tibi dicenti, cur improbe impieque retines, quod meum antea erat, replicabo, cur tu quoque retinere vis, quod antea alterius erat. legis enim authoritate, & quod antea alterius erat, in te translatum fuit, & eiusdem legis authoritate, postquam in te translatum fuit, rursus in me migrauit. Neque ad rem pertinet, quod inscio te migrasset, nam & in quam pluribus alijs casibus dominium ignorantes amittimus, quod alijs lex applicuit. nec ideo magis nobis restituitur, qui se per contractum & voluntatem nostram a nobis abscessisset, sicque ei, cuius res ita praescripta est, dicere possemus, eum non tam suum videri amisisse, quam alienum reddidisse, sicque nullam iniuriam tulisse, vt in simili per text. in l. filio quem. ff. de lib. & posthum. [sect. 3] Vnde haeres iussus a testatore omnia debita persoluere, non tenetur ad debitum a testatore praescriptum. Ita Bart. in l. legaui. ff. de lib. lega. & in l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cond. & demonstr. Bal. in l. id quod pauperibus. C. de Episcop. & Cleric. & in l. si creditori. ff. de lega. 1. & in sua disp. incip. statuto cauetur. Ioannes Imol. in capit. final. colum. 37. de praescriptio. Andre. Tiraquel. de praescript. §. 1. Gloss. 2. in fin. Debebam [sect. 4] tibi decem actione personali, ea per praeteritionem legitimi temporis bona fide praescripsi, an obligatio naturalis extincta sit, vehementer & saepissime controuersum fuit. qua in re Bar. in l. fin. ff. rem ratam haberi. tenet naturalem obligationem non extingui quidem mero iure, per §. sed naturalia. Inst. de iur. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. l. eas causas. ff. de ca. dimi. l. iura sanguinis, & quae ibi late per Dec. & nouiores. ff. de regu. iur. tamen eius effectus, aut ad nihilum reducitur & eneruatur. Idem Bar. in extrauag. ad repri. ver. per denunciationem, sequitur & dicit esse communem opin. Ioan. Crot. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. num. 52. sequitur etiam & dicit cum Bart. esse communem opin. Imol. in c. fin. de praescr. num. 31. vbi subdit, quod Bald. dum in auth. adhaec. C. de vsu. num. 8. dixit in contrarium se habere communem opinionem, verum non dixit, & cum Bar. tenet Ange. in rep. l. 1. num. 61. C. de iud. & Feli. in c. ad aures. col. 2. de praesc. Balb. de praescri. in 2. part. 3. par. prin. quaest. 10. vbi cum Bar. ait esse communem opi. quamuis ipse ibi, & rursus in 1. part. prin. q. 5. & q. 6. videatur tenere contrarium, & etiam And. Tiraq. de praescr. §. 1. Gloss. 2. ad finem.