Qua de re plenè disseruimus in tractat. de suc. crea. in præfa. & §. 1. Sed iure gen. quod hac in re à naturali declinat, dominia fuerunt distincta. d. l. ex hoc iure. istud autẽ ius gentium ex causa possunt & solent leges & principes immutare aliqua ex parte, & disponere, [*] vt dominium nostrum, nobis inscijs, vel etiam inuitis, auferatur. l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vend. tradunt Bart. Paul. Ias. & alij in d. l. ex hoc iure. Dec. in l. id quod nostrum, de regul. iur. ibi nouissimi diximus. & nos in d. §. 1. in tract. de suc. crea. ergo ex causa publicæ tranquillitatis, quæ summoperè expedit Reipub. ne rerum dominia in incerto sint, inductum fuit, vt id quod nostrum fuit, licet regulariter sine facto nostro à nobis auelli non possit, tamen possit ex causa vsucapionis, quæ propter bonum publicum inducta fuit, ne rerum dominia in incerto essent. l. 1. ff. de vsucap. nam cùm ei, cuius rei præscripta est, eius dominiũ contingeret per concessionem legis positiuæ, non enim mero iure naturæ, ita quoque dominium ab eo discedere potuit per dispositionem alterius iuris positiui. Et vt, propter gentium trāquillitatem, dominorum distinctio contra ius naturæ primæuum permissa fuit, ita quoque & propter eandem tranquillitatem ista vsucapionis acquisitio permissa est. Nec est nouum, vt quod nostrum est, nobis inuitis aut ignorantibus abscedat, nam & idem contingit in dict. §. item si verberatum, & idem contingit in terminis l. 2. & 3. §. fin. & l. naturaelm. §. examen. ff. de acquiren. rerum domin. & in l. adeo. §. feræ, cum pluribus seq. §§. ff. de acquirend. rerum domin. & in §. feræ, cum pluribus §§. sequen. vsque ad finem titu. illius Instit. de rerum diuis. Quinimò quod isto modo à nobis abscessit, nobis postea non restituitur, vt d. §. examen, & d. l. 2. & 3. ff. de acq. rer. domin. quia vt lex nobis dispensauit & permisit ex causa publicæ tranquillitatis, vt illud proprium & peculiare non in communi haberemus, ita eadem lex ex causa eiusdem publicæ tranquillitatis induxit, vt postquam diu res nostra ab alio possideretur, sua fieret, nostraq́ue esse desineret, ne post longam & quietam possessionem inquietaremur, & hæc ratio militat etiam in rebus mobilibus, & se mouentibus, & iuribus, quæ licet per legem nostram fiant, & regulariter sine facto nostro à nobis non abscedant, tamen sæpè expedit, vt sine facto nostro à nobis abscedant, inq́ue alium migrent. Ergo omnia quæ inspecto iure naturæ primæuo communia esse debebant, iure positiuo permissum est, vt cuiusque in particulari propria esse possint, optimus text. in l. fin. C. de longi temporis præscri. eodemq́ue positiuo iure datum est, vt quemadmodum propter publicam tranquillitatem admissum fuit, vt proprium nostrum aliquid esset, & in communi esse desineret, ita quoque propter publicam tranquillitatem, quod proprium meũ erat, eadem lege positiua desinit, etiam me inscio vel inuito, esse meum. paren. enim potestatem lex habuit in dando, & in adimendo. l. quidam referunt. ff. de iur. codicil. ergo si rem tuam præscripsi tibi dicenti, cur improbe impieq́ue retines, quod meum anteà erat, replicabo, cur tu quoque retinere vis, quod anteà alterius erat. legis enim authoritate, & quod anteà alterius erat, in te translatum fuit, & eiusdem legis authoritate, postquam in te translatum fuit, rursus in me migrauit. Neque ad rem pertinet, quòd inscio te migrasset, nam & in quàm pluribus alijs casibus dominium ignorantes amittimus, quod alijs lex applicuit. nec ideo magis nobis restituitur, qui se per contractum & voluntatem nostram à nobis abscessisset, sicq́ue ei, cuius res ita præscripta est, dicere possemus, eum non tam suum videri amisisse, quàm alienum reddidisse, sicq́ue nullam iniuriam tulisse, vt in simili per text. in l. filio quem. ff. de lib. & posthum. [*] Vnde hæres iussus à testatore omnia debita persoluere, non tenetur ad debitũ à testatore præscriptum. Ita Bart. in l. legaui. ff. de lib. lega. & in l. quibus diebus. §. dominus. ff. de cond. & demonstr. Bal. in l. id quod pauperibus. C. de Episcop. & Cleric. & in l. si creditori. ff. de lega. 1. & in sua disp. incip. statuto cauetur. Ioannes Imol. in capit. final. colum. 37. de præscriptio. Andre. Tiraquel. de præscript. §. 1. Gloss. 2. in fin. Debebam [*] tibi decem actione personali, ea per pręteritionem legitimi temporis bona fide præscripsi, an obligatio naturalis extincta sit, vehemẽter & sæpissimè controuersum fuit. qua in re Bar. in l. fin. ff. rem ratam haberi. tenet naturalem obligationem non extingui quidem mero iure, per §. sed naturalia. Inst. de iur. nat. l. omnes populi. ff. de iust. & iu. l. eas causas. ff. de ca. dimi. l. iura sanguinis, & quæ ibi latè per Dec. & nouiores. ff. de regu. iur. tamen eius effectus, aut ad nihilum reducitur & eneruatur. Idem Bar. in extrauag. ad repri. ver. per denũciationem, sequitur & dicit esse communem opin. Ioan. Crot. in l. nemo potest. ff. de lega. 1. num. 52. sequitur etiam & dicit cum Bart. esse cōmunem opin. Imol. in c. fin. de præscr. num. 31. vbi subdit, quòd Bald. dum in auth. adhæc. C. de vsu. num. 8. dixit in contrarium se habere communem opinionem, verum non dixit, & cum Bar. tenet Ange. in rep. l. 1. num. 61. C. de iud. & Feli. in c. ad aures. col. 2. de præsc. Balb. de præscri. in 2. part. 3. par. prin. quæst. 10. vbi cum Bar. ait esse communem opi. quamuis ipse ibi, & rursus in 1. part. prin. q. 5. & q. 6. videatur tenere contrarium, & etiam And. Tiraq. de præscr. §. 1. Gloss. 2. ad finem.