Contrariam sententiam, vt nec tollatur obligatio naturalis, nec eius effectus, tenet & dicit communiter teneri Bald. in d. auth. adhaec. C. de vsuris. num. 8. quod & defendunt nonnulli scribentium relati per Balb. vbi supra. Mouentur, quia nihil tam iure naturae, naturalique aequitati conuenit, quam conuentio, pactorumque obseruatio, fideique praestitae inuiolata exhibitio. l. 1. ff. de constit. pecu. l. 1. ff. de pac. l. non minorem. C. de trans. c. 1. de pac. Sed lex ciuilis ciuilia quidem iura perimere aut mutare potuit, naturalia vero non vtique. §. sed naturalia. Institu. de iure naturali. l. eas causas. ff. de cap. dim. l. iura sanguinis. ff. de regulis iuris. ergo qui conuenit mecum vt decem daret post annos triginta, etiam si forte praescripsit debitum, quia erat in bona fide per obliuionem vel aliam rationem. l. sicut, & l. omnes. C. de praescrip. triginta annorum. tamen a sola obligatione ciuili, & coactione, quam leges illae perimere potuerunt, liberatus videbitur non quidem ab obligatione naturali, quam leges illae perimere nequibant. manet ergo integra naturalis obligatio, quae legibus ciuilibus subdita non est. Verum huic argumento facile satisfaciemus, nam vt lex ciuilis potuit ciuilia iura perimere, ciuilemque actionem vel obligationem, ita quoque potuit obligationem naturalem enudare, & expilare ab illis effectibus & iuribus, quos illi obligationi accommodauit, quosque a lege naturali sortita non fuit, sed tantum a lege positiua, nam quod obligatio naturalis pariat exceptionem. §. praeterea. Institut. de excep. l. iurisgentium. §. quinimo. §. si paciscar. ff. de pact. quod ipsa possit nouari. l. 1. ff. de nouati. §. praeterea. Insti. quibus mod. tollitur obligatio, quod obligationi naturali possit accedere fideiussor. §. 1. Institut. de fideiuss. quod ipsa vtilis sit & oriatur, cum alteri stipulamur, Gloss. communiter approbata per Barto. Alexand. Ias. & alios ibi in l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verborum oblig. isthaec omnia & alia multa similia, effectus sicut quibus obligatio naturalis a lege quidem ciuili positiua, non item a lege naturali, condonata fuit, hosque effectus lex positiua ei adimere potuit. c. omnis res, de reg. iur. l. nihil tam naturale. ff. de regul. iuris. l. fina. ff. de acceptil. ergo rectissime & scitissime dixerunt Barto. & alij supra memorati per praescriptionem eneruari obligationem naturalem, enudari, expilarique ab omnibus suis effectibus, quia eos effectus intelligebant huic obligationi, legem ciuilem non naturalem condonasse, & accommodasse, quae intelligenda sunt, quo ad forum contentiosum, tam ciuile quam canonicum. [sect. 5] In foro vero quod aiunt, animae vel conscientiae dubitari posset, an adhuc ille, qui praescripsit, teneatur, & per denunciationem euangelicam exigatur, & quidem, si ea obligatio non descendebat ex contractu per eum inuito, sed forte haereditaria erat, ipseque ex contractu defuncti conueniebatur, seque exceptione praescriptionis tegebat, & tuebatur, expeditum est liberum esse etiam in foro poenitentiali, quia quod haeredes teneantur ad soluenda debita defunctorum pro portionibus haereditarijs repraesentantes, quo ad illas portiones, personas ipsorum defunctorum. l. 1. C. de haer. act. l. pro haereditarijs. ead. l. 1. C. si cert. pet. l. 1. §. si haeredes. ff. ad Trebel. id sane ex lege ciuili, non etiam naturali descendit, ex dispositioneque legis ciuilis, quae huius obligationis, & actionis praescriptionem induxit, cessabit. Quod si ex proprio contractu is conueniretur, ad cuius inuiolatam obseruationem iure naturae tenetur, tunc magis dubium, sed adhuc idem defendi potest. Nam leges fiunt & factae regulariter praesumuntur, propter bonum publicum. c. erit autem lex. 4. distinct. l. 1. & 2. ff. de legib. plene per And. Tiraq. de vtroque retract. in praefat. num. 75. quod maxime verum est in hac praescriptione. l. 1. ff. de vsucap. not. in l. ius ciuile. ff. de iust. & iur. expedit enim Reipublicae, etiam principaliter, ne lites excitentur, vtque excitatae breui finiantur, vt tradunt communiter Doctores in l. nemo potest. ff. de lega. 1. per Bart. Alexand. & alios in simili, in l. Seius & Augerius. ff. ad legem Falcid. vbi huic rei negant priuatorum conuentione posse derogari. Nec dubium est, quin si post annos triginta liceret debitum petere, lites plures excitarentur, aliae vero longioris essent vitae, quam par est, quod malum a Republica exulare conducibile & pium est, huicque tam vtili legis traditione, tamque ad publicam tranquillitatem spectanti, priuatos homines acquiescere sanctissimum est. cap. 2. de maior. & obed. per Bart. & alios in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. in simil. Ergo praetextu peccati vitandi non debet admitti huius legis positiuae transgressio, quae maxime pertinuit ad Reip. tranquillitatem, litesque vitandas & alia quam plurima mala, quae inde oriuntur, & multorum peccatorum calumniarumque occasio esset contrarium admittere. id autem recipit distinctionem, vt infra dicam, nam simpliciter verum non esset.