Contrariam sententiam, vt nec tollatur obligatio naturalis, nec eius effectus, tenet & dicit communiter teneri Bald. in d. auth. adhæc. C. de vsuris. num. 8. quod & defendunt nonnulli scribentium relati per Balb. vbi suprà. Mouentur, quia nihil tam iure naturæ, naturaliq́ue æquitati conuenit, quàm conuentio, pactorumq́ue obseruatio, fideiq́ue præstitæ inuiolata exhibitio. l. 1. ff. de constit. pecu. l. 1. ff. de pac. l. non minorem. C. de trans. c. 1. de pac. Sed lex ciuilis ciuilia quidem iura perimere aut mutare potuit, naturalia verò non vtique. §. sed naturalia. Institu. de iure naturali. l. eas causas. ff. de cap. dim. l. iura sanguinis. ff. de regulis iuris. ergo qui conuenit mecum vt decem daret post annos triginta, etiam si fortè præscripsit debitum, quia erat in bona fide per obliuionem vel aliam rationem. l. sicut, & l. omnes. C. de præscrip. triginta annorum. tamen à sola obligatione ciuili, & coactione, quam leges illę perimere potuerunt, liberatus videbitur non quidem ab obligatione naturali, quam leges illæ perimere nequibant. manet ergo integra naturalis obligatio, quæ legibus ciuilibus subdita non est. Verùm huic argumento facilè satisfaciemus, nam vt lex ciuilis potuit ciuilia iura perimere, ciuilemq́ue actionem vel obligationem, ita quoque potuit obligationem naturalem enudare, & expilare ab illis effectibus & iuribus, quos illi obligationi accommodauit, quosq́ue à lege naturali sortita non fuit, sed tantùm à lege positiua, nam quòd obligatio naturalis pariat exceptionem. §. præterea. Institut. de excep. l. iurisgentium. §. quinimò. §. si paciscar. ff. de pact. quòd ipsa possit nouari. l. 1. ff. de nouati. §. præterea. Insti. quibus mod. tollitur obligatio, quòd obligationi naturali possit accedere fideiussor. §. 1. Institut. de fideiuss. quòd ipsa vtilis sit & oriatur, cùm alteri stipulamur, Gloss. communiter approbata per Barto. Alexand. Ias. & alios ibi in l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verborum oblig. isthæc omnia & alia multa similia, effectus sicut quibus obligatio naturalis à lege quidem ciuili positiua, non item à lege naturali, condonata fuit, hosq́ue effectus lex positiua ei adimere potuit. c. omnis res, de reg. iur. l. nihil tam naturale. ff. de regul. iuris. l. fina. ff. de acceptil. ergo rectissimè & scitissimè dixerunt Barto. & alij suprà memorati per præscriptionem eneruari obligationem naturalem, enudari, expilariq́ue ab omnibus suis effectibus, quia eos effectus intelligebāt huic obligationi, legem ciuilem non naturalem condonasse, & accommodasse, quæ intelligenda sunt, quò ad forum contentiosum, tam ciuile quàm canonicum. [*] In foro vero quod aiunt, animæ vel conscientiæ dubitari posset, an adhuc ille, qui præscripsit, teneatur, & per denunciationem euāgelicam exigatur, & quidem, si ea obligatio non descendebat ex cōtractu per eum inuito, sed fortè hæreditaria erat, ipseq́; ex contractu defuncti conueniebatur, seq́; exceptione præscriptionis tegebat, & tuebatur, expeditum est liberum esse etiam in foro pœnitentiali, quia quòd hæredes teneantur ad soluenda debita defunctorum pro portionibus hæreditarijs repręsentantes, quò ad illas portiones, personas ipsorum defunctorum. l. 1. C. de hær. act. l. pro hæreditarijs. ead. l. 1. C. si cert. pet. l. 1. §. si hæredes. ff. ad Trebel. id sanè ex lege ciuili, non etiam naturali descendit, ex dispositioneq́; legis ciuilis, quæ huius obligationis, & actionis præscriptionem induxit, cessabit. Quòd si ex proprio cōtractu is conueniretur, ad cuius inuiolatam obseruationem iure naturæ tenetur, tunc magis dubium, sed adhuc idem defendi potest. Nam leges fiunt & factæ regulariter præsumuntur, propter bonum publicum. c. erit autem lex. 4. distinct. l. 1. & 2. ff. de legib. plenè per And. Tiraq. de vtroque retract. in præfat. num. 75. quod maximè verum est in hac præscriptione. l. 1. ff. de vsucap. not. in l. ius ciuile. ff. de iust. & iur. expedit enim Reipublicæ, etiam principaliter, ne lites excitentur, vtq́ue excitatæ breui finiantur, vt tradunt communiter Doctores in l. nemo potest. ff. de lega. 1. per Bart. Alexand. & alios in simili, in l. Seius & Augerius. ff. ad legem Falcid. vbi huic rei negant priuatorum conuentione posse derogari. Nec dubium est, quin si post annos triginta liceret debitum petere, lites plures excitarentur, aliæ verò longioris essent vitæ, quàm par est, quod malum à Republica exulare conducibile & pium est, huicq́ue tam vtili legis traditione, tamq́; ad publicam tranquillitatem spectanti, priuatos homines acquiescere sanctissimum est. cap. 2. de maior. & obed. per Bart. & alios in l. si quis pro eo. ff. de fideiuss. in simil. Ergo prætextu peccati vitandi non debet admitti huius legis positiuæ transgressio, quæ maximè pertinuit ad Reip. tranquillitatẽ, litesq́ue vitandas & alia quàm plurima mala, quæ inde oriuntur, & multorum peccatorũ calumniarumq́; occasio esset contrarium admittere. id autem recipit distinctionem, vt infrà dicam, nam simpliciter verum non esset.