Ex superioribus infertur contra eam opinionem, quam Bald. communem dixerat, [sect. 6] quod praescripta actione personali obligatio naturalis, si qua adhuc remanet, non proderit ad nouationem. Secundo quod non proderit ad hoc, quod ei accedat fideiussor. Tertio quod non pariat exceptionem, quae omnia nominatim collegit, & tenuit Crotus, vbi supra, & sunt ex mente Angeli, vbi supra, & etiam Imolae & aliorum, quos diximus tenuisse hanc obligationem naturalem vtilem reddi. & vide in simili per Iason. in l. si non sortem, in princip. ff. de condi. indeb. & quae plene diximus in tractat. de success. crea. libro tertio ad finem. Denique mirandum est, vnde tanta inter Doctores varietas, cum omnes in duobus conueniant, Primum, quod actionum praescriptio cum mala fide de iure ciuili hodie non magis procedat, quam de iure canonico.[sect. 7] Alterum quod cum bona fide procederet actionum praescriptio, non solum de iure ciuili, sed etiam de iure canonico, inde deducentes quod si debebam tibi centum ex contractu procuratoris mei, quem ignorabam, possum triginta annis istud debitum praescribere etiam de iure canonico, id quod tenent Antonius Butr. & Panormitan. colum. 5. in c. fin. de praescrip. Balbus in d. quaest. 10. Ioan. Imol. in l. sequitur. ยง. si viam. ff. de vsucap. estque communis opinio.