Ex superioribus infertur contra eam opinionem, quam Bald. communem dixerat, [*] quòd præscripta actione personali obligatio naturalis, si qua adhuc remanet, non proderit ad nouationem. Secundò quòd non proderit ad hoc, quòd ei accedat fideiussor. Tertiò quòd non pariat exceptionem, quæ omnia nominatim collegit, & tenuit Crotus, vbi suprà, & sunt ex mente Angeli, vbi suprà, & etiam Imolæ & aliorum, quos diximus tenuisse hanc obligationem naturalem vtilem reddi. & vide in simili per Iason. in l. si non sortem, in princip. ff. de condi. indeb. & quæ plenè diximus in tractat. de success. crea. libro tertio ad finem. Denique mirandum est, vnde tanta inter Doctores varietas, cùm omnes in duobus conueniant, Primum, quòd actionum præscriptio cum mala fide de iure ciuili hodie non magis procedat, quàm de iure canonico.[*] Alterum quòd cum bona fide procederet actionum præscriptio, non solùm de iure ciuili, sed etiam de iure canonico, inde deducentes quòd si debebam tibi centum ex contractu procuratoris mei, quem ignorabam, possum triginta annis istud debitum præscribere etiam de iure canonico, id quod tenent Antonius Butr. & Panormitan. colum. 5. in c. fin. de præscrip. Balbus in d. quæst. 10. Ioan. Imol. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. estq́; communis opinio.