[sect. 8] Quid dicendum? & sane varietas inde defluxit, quod quando sciebam me debere, licet creditor taceret per annos triginta, adhuc tamen ius canonicum interpretatur me esse in mala fide, non secus quam si rem corporalem alienam scienter possiderem triginta annis, domino vero tacente, nam adhuc malam fidem interpretatur, per d. c. fin. licet ille forte bonam fidem habere posset, veluti si putabat dominum id permittere, vel ius suum remittere, aut rem suam possidenti concessam velle, nam & si vetare in dubio quisque praesumatur. l. qui vas. ff. de furtis, praesumaturque nolle iactare suum. l. cum de indebito. ff. de proba. tamen interdum possessor iuste existimat dominum permissurum, & tunc neque in rei mobilis alienae possessione committitur furtum, neque inest mala fides, si ea immobilis sit, vt notatur per omnes in §. 1. Institu. de obl. quae ex deli. Mala enim aut bona fides soli Deo certa esse potest, & praeterea nemini cum ex animo pendeat, sicque coniecturis statur. l. pen. C. de euict. Caeterum ius ciuile etiam si sciam medebere, vel etiam si sciam alienam rem corporalem me possidere, vel non praesumit malam fidem, vel interpretatur, quod durauit per longum tantum tempus 10. vel 20. annorum, at si postea alij multi anni praetereant vsque ad 30. annorum metam, tunc ius ciuile interpretatur, me opinionem mutasse, cogitareque coepisse dominum aut creditorem ius suum negligere, aut remittere, vel concedere, sicque coepisse me bonam fidem habere, vitiumque malae fidei praeteritae purgari, vt veriorem & receptiorem opinionem esse (multis tamen repugnantibus) diximus, vel post longissimum tempus ius ciuile voluit ius nostrum consumi & perire (id quod potuit, nam sub legum potestate ius dominiumque rerum nostrarum esse supra cap. 72. ostendimus (sicque in tali iure vel re potiorem esse causam possidentis, non secus quam in re, quae a vero domino pro derelicto habita esset, cuiusque denuo eam occupantis melior conditio esset. l. 1. & 2. & per totum. ff. pro derelicto. l. naturalem. §. examen. l. 1. & l. 3. §. final. ff. de acquirend. rer. domin. §. fere. Institut. de rerum diuisio. nec nouum est, vt quod nostrum ex culpa nostra, vel etiam sine ea nobis a lege adimatur, inque alium transferatur, nec ille per hoc dicitur malam fidem habere, vt plene supra cap. 72. & de success. crea. §. 10. num. 665. scripsimus. ergo ex his vel alijs considerationibus post longissimum tempus lex ciuilis voluit plenissimam securitatem contingere siue debitori siue rem alienam possidenti, & si obijciatur, eum non potuisse cum mala fide conditionem suam meliorem facere, replicabimus incertum esse, vtrum ille bonam an malam fidem haberet, & non minus possibile esse, eum habere bonam fidem quam malam, nec huius rei probationem admittendam cum sit omnino incerta, eiusque tuitionem in foro contentioso legem suscepisse, ergo pro eo iudicandum in foro contentioso ciuili, praesertim cum bona fides orta etiam ex iniusta causa sufficiat. Glo. app. in l. 1. C. vbi causa status. estque communis opinio, vt dixi. De iure autem canonico contentioso contra eum iudicandum est per dictum cap. final. de praescript. In foro autem conscientiae quid respondendum sit, pendet magna ex parte ab animo ipsius. nam si ipse erat conscius se debere, vel se rem alienam possidere, sed habeat iustam vel probabilem causam suspicandi creditores ius suum remittere, vel dominum rem suam negligere, aut ei concedere velle, tutus erit, idem si id suspicandi nullam causam iustam habebat, si tamen revera id ita quamuis per stultitiam credebat: argum. l. quia poterat. ff. ad Trebell. & quia, vt diximus, bona fides orta etiam ex iniusta causa sufficit, vt dixi, quod si ipse nec iuste, nec iniuste credebat dominum permissurum, sed putabat eum dolere ex iuris sui detentione, adhuc idem siquidem revera id procedebat ex domini voluntate, possum enim eum, quem inuitum & ignorantem rei vel iuris mei dominium facere, licet ipse postea repudiare possit. l. cum pater. §. surdo. ff. de legatis secundo. l. a Titio. ff. de furtis. §. interdum. Institut. de rerum diui. l. adeo. §. interdum. ff. de acquirend. rerum domin. Caeterum si revera dominus vel creditor dolebat, & id debitori, vel possessori notum erat, tunc plane in mala fide esset, nec praescribere posset, & isthaec omnia (iudice me) sunt ex mente vtriusque iuris, & secundum has distinctiones superiores varietates conciliari & possunt & debent, secundum quae si creditoris voluntas remittendi debitum accessit vel contigit, obligatio etiam naturalis non solum elisa, sed etiam ex toto sublata videretur, quia vt nata fuit ex consensu obligandi, ita soluta fuit ex voluntate liberandi, lege nihil tam naturale. ff. de regulis iuris, pertot. Institut. quibus mod. tol. obli. Intellige quando ea voluntas creditoris revera accessit, hoc primo. Idem & si non accessit, si accessisse lex interpretatur, & vtrunque est contra vtriusque partis fautores. nam alij contendes.