Capvt lxxvi.

Capvt lxxvi.

ACtio
1
* personalis an iure canonico cum mala fide præscribatur annis triginta? ingens quæstio est, plerique enim negant hanc præscriptionem procedere, ita tenet Angelus in l. 1. col. penultim. & fin. C. de iudi. Imol. in c. fin. num. 24. cum pluribus sequent. de præscript. sequitur & dicit communem esse opinionem Abba. ibi, sequitur etiam, & dicit cōmunem communem opinionem Felinus ibi. colum. 1. & 2. sequitur, & dicit communem opinionem Balb. de præscript. in 2. part. tertiæ part. prin. q. 13. & hanc opinionem fatetur esse communem Corneus consil. 176. ad euidentiam. lib. 1. & Corneus, vbi suprà, nu. 2. ait, quòd Doctores fundant sese in solo peccato vitando, sequitur Angel. in l. sequitur. §. si viam. ff. de acquirend. possess. qui ait ita tenere Doctores contra Barto. ibi, sequitur Imola in d. §. si viam. colum. 2. 3. & 4. vbi firmat cō tra contra Barto. esse communem opinionem, sequitur Bald. in l. 1. C. de seruitut. vbi ait hanc esse communem opin. contra Bartol. & hanc tenet Ioan. Andre. in mercur. in dicto c. possessor. & Ancharanus ibi in repetit. Lud. Roma. in d. §. si viam, qui latissimè procedit, vbi ait hanc esse communem opinion. & Paul. num. 6. firmat hanc esse communem opin. Canonistarum & Legistarum. Corne. consil. 251. in hac consultatione. num. 3. lib. 3.
Pro hac communi opinione primò ex text. in c. vigilanti. de præscrip. Secundò est text. in c. fin. eodem tit. in decisione. Tertiò ibidem in ratione decidendi ibi expressa, dum ait, Omne, quod ex fide non est, peccatum esse. ex bona autem fide non videtur descendere res alienas retinere. Quartò text. ibi in secunda vel eadem ratione repetita, dum ait, absque mortali peccato, &c. Nam palàm est res alienas retinere domino inuito (quod semper præsumitur. l. vetare. ff. de furtis) im pium iniuriumq́ue esse, & absque peccato fieri non posse, nec dubium est, quin isthæc rationes ibi expressè militent in eo, qui debitum retinet, non secus, quàm in eo, qui fundum, aut aliam rem corpoream, quæ aliena esset, retinere, ergo idem ius. l. illud. ff. ad legem Aquil. Quintò vrget textus in authent. vt Ecclesia Romana centum annorum gaudeat præscriptione, ad princ. dum ait, iniquis hominibus impium maneat præsidium, habuit enim legislator pro comperto auidiores fore homines ad res alienas perfidè, & cum peccato retinendas, si intelligerent se tutos fore præscriptione effectum habente, quàm si talem præscriptionem admitti desperarent. Sextò vrget textus ibi, dum ait, & tutus peccandi locus etiam scientibus relinquatur, id enim lex illa prospectum voluit, ne homines per interuentum peccati aliquem locum tutum, iúsve firmum sperarent, néve ex nequitia lucrum consequerentur, per hocq́ue ad delinquendum inuitarentur. Septimò legislatoribus curæ esse debet non solùm peccata tam admissa punire, sed etiam prospicere, ne peccata committantur, remouereq́ue omnem peccandi occasionem, vt in l. fin. C. de pact. l. de fideicommiss. C. de transact. l. 2. in fin. cum l. sequenti. ff. de his, quibus vt indig. cap. constitutus, & cap. final. de conces. præben. cap. detestanda, & cap. ne captandæ. eodem tit. in 6. Gloss. in l. 2. & in l. scire debemus. C. vt in possess. legatorum. nec dubium est, quin si homines, qui res alienas impiè detinent, sperarent lapsu temporis earum se dominium tutè assequuturos, inuitarentur ad retentionem rerum alienarum, quod non ita facilè continget, cùm nouerint nullo tempore se tueri posse, & cùm isthæc rationes sint expressæ in dicto cap. vigilanti, & in dicto cap. fina. faciunt, vt decisiones dictorum iurium latiores videantur, non tam ex vi extensiua, quàm ex vi comprehensiua, vt sic decisiones illorum iurium quasi exempla videantur, quæ non arctant legem. rationes verò ibi expressæ pro lege sint. vnde fit, vt licet iura illa in rebus corporeis, non etiam in rebus & actionibus loqui videantur, tamen cùm rationes ibi expressæ sint generales, ipsæ quoque illorum iurium decisiones generales similiter videantur, etiam si materia correctoria sit, vt est communis opinio, quam tenuerunt Gloss. in Clem. 1. de elect. in verbo, eligatur. estq́; estque communis opinio, secundum Ias. in authen. quas actiones. num. 22. C. de sacrosan. Eccles. Idem Ias. in l. de quibus. ff. de legibus. numero 14. Idem Ias. in l. quamuis. C. de fideicommiss. Idem Ias. in l. humanitatis, per text. ibi. C. de impuberum. num. 16. & ibi Alexand. num. 5. & Corneus num. 15. Georg. Nata. in c. quamuis pactum. de pact. lib. 6. num. 32. Purpurat. in l. fin. per text. ibi. C. de pact. num. 23. & ibi Curtius Iunior, nume. 9. & Decius ibidem, num. 15. Ias. in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verborum obligat. num. 12. Cumanus in l. cùm mulier. §. 1. ff. soluto matrimo. Paulus Castrens. in dict. l. quamuis. Curtius Iunior in dict. l. humanitatis. num. 15. Gloss. in authen. de hæredita. ab intesta. §. fin. in verbo, ordi. quam dicit singula. Bald. in l. final. ff. de hæred. instituend. Ripa numero 50. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. vbi Annib. numero 349. Ias. in l. transigere. C. de transact. numero 15. namque vt genus comprehendit sub se omnes suas species, non ex vi extensiua, sed ex vi comprehensiua, vt ex communi opinione, resoluit And. Tiraq. vbi suprà, & non pauci eorum, quos modò retulimus, ita quoque ratio generalis expressa in lege corre| ctoria ex vi etiam comprehensiua videtur sub se comprehendere omnes omninò casus, qui excogitari possunt, vt decisio, si sit particularis, loco exempli habeatur, sicq́ue legem non restringat, vt est vera & communis sententia scribentium, quos modò retulimus. ergò cùm ratio dicto capitulo final. de præscriptio. sit generalis, eoq́ue spectet, vt peccandi occasio tollatur, quæ quidem occasio integra maneret, si permitteretur præscriptio actionum personalium cum mala fide, non secus quàm si permitteretur in rebus corporeis præscribendis, sequitur istarum actionum præscriptionem vetitam videri, non secus quàm rerum corporalium, & sanè diminuta videretur prouisio. dict. c. fin. & dict. c. vigilanti, nisi hunc casum comprehendisse diceremus, qui non minus egebat correctione, quàm casus in decisione illorũ illorum iurium comprehensus, quinimò etiam si per rationem expressam in dict. cap. fin. & dict. cap. vigilanti. is casus comprehensus non fuisset, adhuc tamen mentaliter diceremus, hunc casum comprehensum fuisse, quia quando vnica tantùm ratio reddi potest, verisimiliter in lege correctoria, ea quidem habetur pro expressa, vt quatenus ea ratio etiam expressa, sed sub intellecta, se extendere poterat, eatenus ipsa legis correctio sese extendisse videatur, vt ex communi opinione resoluit Ias. in l. quamuis. C. de fideic. post Gloss. & alios ibi. Idem in l. de quibus. ff. de legibus, & in authen. quas actiones. C. de sacrosanct. Eccles. Andre. Tiraq. de vtroque retract. & de causa cessante, part. 1.
2
* in qualibet enim dispositione non solùm id dispositum videtur, quòd verbis palam comprehensum fuit, sed etiam id, quod mente tantùm, non etiam verbis fuit assequutum. l. ita stipulatus. versic. Sabin. vbi Paul. Ias. & alij. ff. de verborum obligat. quinimò etiam id, quod nec verbis nec mente fuit assequutũ assequutum , si tamen verisimiliter prouideretur à disponente, si de eo meminisset, vt tenet Glo. communiter ibi, & vbique approbata, in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. textus optimus in l. 3. C. de inoffic. testamen. vnde in terminis d. cap. final. si Romanus Pontifex rogatus esset, an præscriptionem actionum personalium vellet cum mala fide, & peccato tolerari, dubio procul minimè responderet, non secus quàm in præscriptione rerum corporalium, ergo & is casus per eum quasi prouisus & decisus videri debet. ergo per dict. cap. fina. contendimus, hunc quoque casum decisum esse: primùm verbis propter rationem ibidem expressam: deinde mente & sententia, quia mens Romani Pontificis fuit tollere peccatum in hoc casu non secus, quàm in alijs: tertiò licet nec verbis, nec mente, dispositiuè esset is casus decisus, quasi pro deciso habendus esset ex verisimili mente & sententia Romani Pontificis, qui ita caueret, si de eo memi nisset. Præterea facit ratio capit. possessor, de regul. iur. dum generaliter ait, possessor malæ fidei nullo tempore præscribit:
3
* nam qui debet ipsum debitum, ad quod actione personali tenetur, videtur possidere. l. regulariter, cum ibi notatis. ff. de petition. hæred. Paulus in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. Corneus in consil. 177. ad audientiam, lib. 1. Præ terea facit regula, non dimittitur peccatum. de regulis iur. in 6. nam peccatum si non dimittitur, nisi restituatur ablatum, nónne abstulisse iure videbitur, qui sciens se debere noluit soluere.
Contrariam tamen partem, vt cum mala fide actio personalis triginta annis tollatur, & præscribatur, tenuit Bart. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsuca. vbi Paul. ait se vidisse quàmplures tenentes, veram esse hanc opinionem sicut Euangelium, tenet etiam Innocentius in cap. cura, de iure patronatus, tenent alij plures relati per Felinum in dicto cap. final. & Baldus in §. si quis per triginta, in titulo, si de feudo fuerit controuersia, colum. 3. Hostien. in summa, titu. de præscription. rerum immobilium. §. quæ res. colum. 1. versic. actiones verò personales. & tenuit Bald. in consilio 420. lib. 3. secundum quod refert Balbus, vbi suprà, non tamen inuenio Bal. in dicto consilio ita tenere, tenet in pract. Papiensis, in forma resp. rei conuenti tamen. Gloss. verb. præscription. Marianus Sozinus consilio 203. circa primum consultationis articulum, vbi firmat, hanc opinionem Bart. esse communem, tenuit idem Marianus in rep. de causa possess. & proprieta. & hanc opinionem plenè defendit Corne. consil. 176. ad euidentiam. lib. 1. Philippus Francus in regula, possessor. colum. fin. Bar. in l. fin. ff. quemadmodum ser. amitt. & in hanc partem sub quadam distinctione inclinat Abb. in d. c. fina. de præscript. num. 13. vtcunque modò huc modò illuc fluctuârit. Quid dicendum? & sanè pro hac posteriore parte, vt procedat præscriptio, faciunt multa. Primùm ne rerum iura in incerto sint. l. 1. ff. de vsucap. Deinde vt tandem sit litium finis. l. fi. ff. pro suo. nam post tam longæuum tempus triginta annorum vix fides adhibenda est probanti, sibi retrò ab hinc annis triginta aliquid deberi. Tertiò, ne homines immortali propè timore teneantur. l. cùm notissimi, in fin. prin. C. de præscript. triginta annorum. licet enim verè soluissem quod debebam, tamen post triginta annos iterum repetenti non potero, aut vix potero solutionem probare. Quartò propter vitandam hanc cōfusionem confusionem , & longi temporis errorem, post tam longæ uum enim tempus ex errore magis debitum peti, quàm quòd revera debeatur, videbitur: argu. d. cap. fin. ibi, longi temporis errorem, & confusionem facit, quod aiunt Bart. Alexa. & alij in l. si Titius & Augerius. ff. ad legem Falcid. & c. finem litibus. de dolo & contumacia. | Quintò punitione digna videtur segnities debitum non petentis & tamdiu negligentis. dict. cap. fin. ibi, miserorum segnitiem.
4
* Sextò ius nostrum, resq́ue nostras per lapsum decennij videmur obliuisci, & quasi pro derelicto habere, vt est communis opinio, quam resoluit Ias. in d. l. 1. colum. fin. C. de seruis fugitiuis. Idem Ias. num. 84. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possess. Gloss. Paul. & Alexand. in l. si de eo. §. 1. ff. de acquir. possess. propter l. si id quod. eodem tit. facit l. 1. & 2. ff. pro derelicto. vt ergo poterit videri esse in mala fide, qui non soluit,
5
* cùm possit cogitare creditorem velle, nec dilationẽ dilationem condonare, vel etiam dissimulatione, & quasi donatione debitum remittere, quòd si dixeris, constat eum non habuisse animum debitum remittendi, quandoquidem illud modò asserit, cum præscriptioni aduersatur & contradicit, sed replicabo, quòd potuit habere animum remittendi, & donandi, licet postea pœ nituerit, quæ quidem pœnitentia excludenda est. l. perfecta. C. de donat. quæ sub modo. l. 2. C. de reuo. dona. ergo huic creditori debitum est post annos triginta petenti obijciam, quòd tacitè per tantam temporis dissimulationem donasse videtur, vel debitum illud pro derelicto habuisse, quòd si excipiat allegans incertis non esse locum coniecturis. l. continuus. §. cùm ita. ff. de verborum obliga. per quod eius declarationem, quam modò facit, certum esse se nunquam habuisse animum donandi, replicabo eius declarationi standum non esse, cùm potuerit habere animum donandi & remittendi illud debitum, & postea pœnitentia ductus voluntatem mutare, debitumq́ue illud iam dissimulatione & tacita remissione abolitum, rursus velle exigere, & suscitare cōtra contra d. l. perfecta. præsertim cùm facilius quis remittat plura, quàm donet, aut tradet pauca, vt per Ias. in l. pactum dotali, in prin. C. de col. & diximus nos in lib. primo, de success. creatio. in materia pactorum, de non petendo, & cùm huiusmodi coniecturæ non sint improbabiles, sed satis verosimiles, post tam longæui temporis dissimulationem, sanè non video, cur in materia ista desinat stari, & fidem haberi præsumptioni legis ciuilis, quæ tam ad bonum publicum spectat, nec video cur possit lex canonica inducere præsumptionem huic rei contrariam prætextu peccati vitandi, vt sic iam de voluntate legis canonicæ aut ciuilis agendum sit, sed magis de potestate alterius, nam vt nos interpretamur, certa & indubitata fuit voluntas legis canonicæ, etiam in hoc casu præ scriptionem vetare volentis, sed similiter indubitata est voluntas legis ciuilis præscriptionem inducentis, vt dict. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. l. si quis emptionis. C. de præscriptione triginta annorum,
6
* & vt periculum est, nec admissa tali præscriptione, resul tet peccatũ peccatum , si fortè creditor nunquam habuerat animum remittendi debitum, ita quoque periculum est per contrarium, ne fortè exclusa præscriptione in peccato constituatur creditor, si revera cùm habuisset animum debitum illud remittendi, rursus ad petendum, quod iam animo remiserat, properet.
7
* nam & similiter cùm lex iniuriam dissimulatione aboleri, & remitti interpretetur. §. pen. & si. Inst. de iniuri. potuit errare interpretans iniuriam remisisse illum, qui revera de tali remissione non fortè cogitârit. Nam & in contractibus nominatis lex interpretatur locum esse pœnitentiæ ante traditionem. l. 1. ff. de rerum permuta. l. naturalis. §. 1. ff. de præscript. verb. quasi contrahentis cōsensum consensum præstiterint reuocabilem, & tamen possibile fuit ab initio huius animi eos fuisse, vt non reuocarent consensum, & cùm in venditione fit mẽtio mentio de scriptura, contrahentes possunt mutare voluntatem vsque quo scriptura conficiatur. in princ. Institut. de emptione & venditione, & tamen in contractibus nominatis regulariter cessat pœnitentia, quasi contrahentes ab initio huius animi fuissent, ne consensus ille reuocaretur, qualis autem fuerit animus eorum, solus Deus nouit, vnde huiusmodi legum interpretationes interdum conuenient menti animoq́ue contrahentium, interdum longè aduersabuntur. quòd si peccati & perfidiæ ipsorum vitandæ causa velis hoc magis, quàm illud interpretari, rem omninò incertam tentabis, sic ergo cùm per annos triginta debitum petere per dissimulationem reliquisti, & cessasti, si revera habuisti animum illius debiti remittendi, vix erit, vt salua conscientia illud petere possis, quòd si revera nunquam animum remittendi habuisti, tunc tibi petenti deberem satisfacere, inter has autem dubietates, quid nam certius fuerit, non nouit lex canonica, non magis quàm ciuilis. sicq́ue quæque harum legum poterit interpretari quod vellet, nec est, cur altera alterius interpretationem incuset, aut damnet, cùm vtraque tamen certa sit, ista autem ratio non est generalis, sed solùm procedit, quando creditor sciebat sibi deberi, quòd si ignorasset, tunc secus esset,
8
* & quia, vt firmat Corne. in dicto consil. 176. lib. 1. tenentes opinionem illam magis communem, quæ habet, præscriptionem actionis personalis non currere cum mala fide, fundantur in peccato vitando, vnde vbi peccatum certum non arguitur, cessat eorum potissimùm fundamentum, considera quatuor casus. Nam aut tam debitor, quàm creditor erant conscij debiti illius, de cuius præscriptione agebatur, aut vterque ignorabat illud debitum, aut creditor solus sciebat, aut debitor solus. Primo casu cùm vterque sciebat, imputetur creditori, qui per longissimum tempus tacuit, puniatur eius segnities, vel laudetur eius benignitas, interpretando | eum habuisse animum remittendi debiti, ac condonandi, per rationes suprà relatas. Secundo casu cum vterque ignorabat, quasi omnes sentiunt debitum præscribi, quia in creditore ignorante cessat malæ fidei suspicio, & peccatum. Tertio casu cùm solus creditor scit, debitor autem ignorabat, tunc currit præscriptio, quia & in hoc debitore ignorante non potest cadere mala fides, & in creditore sciente adest per longissimam hanc taciturnitatem præsumptio remittendi debiti, aut donandi, vel negligendi, seu paruipendendi. Cùm autem solus debitor scit, creditor autem ignorat sibi deberi, cessat præsumptio remissionis, aut donationis, emergitq́ue contra debitorem præsumptio tergiuersationis, aut perfidiæ, & debet cessare pręscriptio præscriptio , ne homines istius lucri turpiter faciendi gratia inuitẽtur inuitentur ad differendam solutionem, fidemq́; fidemque violandam. Ergo solo isto quarto casu procedit opinio magis communis, reliquis autem tribus casibus vera sit opinio Bartol. neque vsquam ita expeditum hunc celebrem articulum inuenies. Sed & isto etiam quarto casu fortè procederet opinio Barto. vt dixi suprà cap. incip. possidebas seruum, & quoties mentionem facio de mala fide, est intelligendum non de mala fide, sed de scientia rei, vel iuris alieni, & mala fides pendet ex animo. l. penultim. C. de euict. pro nostra princip. opin. est text. in l. alienationis verbum. ff. de verborum significat. l. si quis diuturno. in prin. ff. si serui. vend. l. si ego. §. 1. ibi per traditionem fortè, aut per patientiam. ff. de pub. in re act. §. fin. Instit. de iniur. iuncto §. per traditionem. Instit. de rerum diui.
Denique isthæc faciunt ad illum satis celebrem, & vulgatum articulum à quibusdam ex suprà allegatis elaboratum,
9
* statuto cauetur, quòd debitum decennio præscribatur, quæri solet, an valeat, & Bart. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. tenet valere, quem sequuntur ibi Angel. Paul. & Rom. nume. 7. & Angel. in l. 1. colum. penult. C. de iudi. Abbas, Anton. de Butri. Cardin. Imola, & Felinus in cap. fin. de præscript. tenet Barto. in l. final. ff. quemadmodum seruitutes amittantur. Corne. consilio 176. ad euidentiam, lib. 1. Balbus, qui plures allegat, & hanc quasi communem opinionem sequitur in tract. de præscript. in 2. part. 3. part. princip. q. 13. & alij quàmplures, quos allegat Tiraq. in tract. præscrip. §. 1. Glos. 2. ad princ. Sed longè plures allegat ibi ipsemet Andreas Tiraq. defendentes contrariam partem, vt tale statutum non valeat, tenen. Bart. in l. omnes populi. quæst. 3. princip. ff. de iust. & iur. Imol. nu. 20. in d. l. sequitur. §. si viam, vbi ait, hanc esse communem opin. & quod ita sæpè consulit. Ego hac de re dixi in tract. de success. creati. in 1. parte. §. 10. nume. 26. & §. 21. num. 119. versi. facit quia, & sanè prior opinio affirmatiua verissima est, si intelligis quod præscribatur bona fide per decennium tale debitum. nam vt per annos triginta præscribi potest debitum personale secundum omnes, ita & per decennium, & etiam per annum poterit ex forma legis positiuæ. At cum mala fide per decennium præscribi non poterit, nec etiam per annos centum præscriberetur, quod intellige data ignorantia ex parte creditoris, & scientia ex parte debitoris. nam si vterque esset conscius, vel vterque ignarus, vel creditor conscius esset debiti, debitor autem ignarus, tunc præscriptio curreret, vt proximè dicebamus, quia si ea lex ídve statutum diceret, quia passim vsu venit, vt chyrographa debitorum solutorum ipsimet soluẽtes soluentes negligant bona fide, atque amittant, sicq́ue postea ijdem pessimi creditores ac fœneratores quod semel sibi solitum fuerat iterum repetant contra omne ius, & bona fides non patitur, vt bis idem exigatur, vt in reg. bona fides, de regul. iur. lib. 6. l. qui bis. ff. de verborum obligatio. sicq́ue & homines meliores simplicioresq́ue fiunt pauperiores, & deteriores fiunt ditiores. & quia naturali rationi, & vsui gentium, ac moribus consonat, vt qui per decennium debitum, quod sibi deberi non ignorabat, petere quo casu sibi solutum non erat, supersedit is, vel ius suum abijcere, vel debitori remissum, ac donatum voluerit, sicq́ue postea peteret iam id quod concesserat vel abiecerat, naturali ratione debitori suo quæsitum videretur (vnde ab eo qui repeteret, contra ius illud naturale & diuinum tenderet, vt diximus suprà capit. edocentes, quidquid dictat ratio naturalis id esse iuris diuini, & naturalis) cùm hæc omnia ita sint, statuimus, vt nullum debitum post decennium peti possit, sed decennio præscribatur, vt sic peccandi occasio perfidis creditoribus adimatur, & iusta tuitio simplicibus hominibus non deficiat, certè talis lex tam longè ab iniquitate, vel à peccato peccandíve occasione hominibus porrigenda abesse videretur, quod potius eam peccandi occasionem vt sanctissima remoueret. Nam & eadem ratione licet de iure naturali, & diuino sit, quod semel alicui concessum ei non adimatur per concedentem. dicto §. per traditionem. ibi, nihil tam naturali æquitate. l. prima, cum sequent. ibi, naturali ratione, tamen donatio inter virum & vxorem prohibetur, ne deterior eorum & auarior ditior fiat, alter vero pauperior. l. 1. cum sequent. ff. de donation. inter virum & vxorem. Et licet iuris diuini & naturalis sit ne occidatur, tamen lex ciuilis definiuit, vt ad defensionem nostri corporis vel rerum nostrarum (quod plus est) occidere fas sit. l. vt vim. ff. de iustit. & iur. cum ibi notatis, per Gloss. & Docto. & licet ius naturæ & Dei dictet festa coli, tamen ius ciuile ex causa id moderauit, vt in l. omnes. C. de ferijs. & licet ius naturæ suadeat, vt alimenta liberis dẽtur dentur . l. 1. ff. | de ius. in princip. Institut. de iur. nat. c. ius naturale. 1. dist. tamen in mille casibus permittitur à lege ciuili vt liberis alimenta denegentur, vt plenè egimus de success. creat. §. 20. per totum, super authenti. nouissima ibi collocata, & tandem omnia præcepta tam iuris diuini, quàm naturalis per leges positiuas ex causa non solùm transgredi fas est, sed etiā etiam transgressa reperiuntur, vt exactissimè egimus per librum præcedentem ferè totum, & non minus eleganter, quàm vtiliter disseruimus de succe. progressu in præfation. ad principi. vt sic ius canonicum positiuum ex causa longè facilius transgredi à lege ciuili fas sit, quale est id de quo agimus (admissa opinione eorum qui contendunt, iure canonico prohibitum videri hoc, quæ vera non est, quia cap. vigilanti, & cap. fin. de præscripti. loquuntur in rebus corporalibus, non in iuribus & actionibus) sed & si nominatim iure canonico præscriptio cum mala fide tam in iuribus & actionibus, quàm in rebus corporeis vetita, adhuc nostrũ nostrum statutum valeret, & in eo tantùm quæstio maneret, vtrùm si quod tibi debebam post decennium à me peteres possem dicere, obest tibi temporis cursus, & sic præscriptio, & sine dubio sic excipere possem, quasi sub ea exceptione vel me iam soluisse vel debitũ debitum mihi remissum fuisse tacitè vel fortè expressim intelligatur & præsumatur, quæ præsumptiones iustissimæ & verosimilimæ sunt, & passim similibus in speciebus (aut in ijsdem fortè specieb.) factæ reperiuntur post tantundem temporis, vt in l. si quis diutino, in princ. suprà all. d. l. si ego. §. 1. d. l. alienationis verbum. & etiam post longè breuius tempus, vt in §. fin. Instit. de iniur. quid ergo mirum aut nouum si hic eadem fiat interpretatio, & vt periculum est ne fortè hac admissa interpretatione peccet debitor, ita & longè verosimilius periculum erit ne cō traria contraria interpretatione admissa, creditor peccet perfidissimè, si fortè quod semel exegit iterum repetat, vel quod semel expressim, aut tacitè remisit, aut fortè abiecit & neglexit, petetere petere festinet, contra rationem iuris naturæ & Dei, de qua in d. §. per traditionem, & d. l. 1. ff. de acqui. rer. domin. Quinimò post tale tempus impossibile est, quòd debitor certò sit in mala fide cùm ipse cogitare, & possit, & debebeat debeat creditorem animum remittendi habuisse, & quòd talem animum non habuerit ipse debitor certò scire non possit, nam & si id testetur creditor, & adiuret, ipse debitor potest vetari ne id pœnitentia ductus varians dicat & asserat, sicq́ue debitor in certa mala fide cō stitui constitui non potest, creditor autem posset si fortè quod expressim, aut tacitè remisisset, aut (id quod perfidius esset) quod semel exegisset iterum peteret, ergo admissa contraria interpretatione certius, & maius peccati periculum minaretur immineretq́ue quàm nostra admissa interpretatione pro nobis, l. aliena tionis verbum. ff. de verborum signific. ibi, vix est enim. leg. si id quod. ff. pro dereli. ibi, quasi volente. leg. si quis diuturno, in prin. ff. si ser. vendic. leg. si ego. §. 1. verbo, patientiam. ff. de publi. l. in rem action. §. fina. Institu. de iniur. leg. iam dubitari, verb. sua sponte. ff. de hæred. instit.
Sicq́ue cùm opinio contraria nec vllum aliud habeat fundamentum, nec alium scopulum intueatur, quàm peccati vitandi, aut vitandi peccati occasionem, cumq́ue per nostram, quàm per contrariam opinionem id facilius, & verosimilius contingat, superest vt sententia nostra recipienda, contrariaq́; contrariaque reijcienda sit, præsertim cum ad firmitatẽ firmitatem legũ legum quæ ex causa ab iure diuino, aut naturali discedũt discedunt , quælibet causa tolerabilis sufficiat, vt plenè per Bald. in leg. non omnium. ff. de legibus, & in l. de quibus. colum. 10. eod. tit. Andr. Tiraquell. de vtroque retra. in præfat. numero 75. dixi de success. creation. §. 3. numero secundo. & §. 20. numero 292. per leg. prospexit. ff. qui & à quibus. l. prima. §. initium, ibi, quia moderatam hāc hanc ætatem prętor prætor ratus est, vbi hanc rationem Glos. appellat mirabilem. ff. de postul. quanto ergo magis vbi sunt tot tamq́ue iustæ rationes, vt in specie nostra. Et ita nostrā nostram opinionem tenent Barthol. in leg. sequitur. §. suam. ff. de vsucapio. Idem in l. hæc autem iura. ff. de seruitur. vrbano. præd. Host. in summa, titu. de præscriptio. rerum immobilium. §. quæ res. colum. 1. sentit Bald. in d. §. si quis per triginta. colum. tertia. Practica Papien. in forma responsionis rei conuenti, in verb. præ scriptio. vbi firmat, hanc partem communiter practicari tanquam veriorem. Marianus Sozinus consilio 203. circa primum consultationis articulum, vbi firmat, hanc esse communem opinionem. Roman. in d. §. si viam. Aegidius Bellamera. in d. cap. fin. numero. 6. Bal. consilio 437. lib. 1. Corne. consi. 176. ad euidentiam. colum. 2. & consi. 138. videtur. lib. 1. Idem consilio 106. circa thema. lib. secundo, Tolosana decisio 73. Idem Cornel. consilio 251. in hac consultatione, libro tertio. & consilio 275. quanquam. colum. prima. eodem libro, consilio 177. vbi firmat, hanc esse communem, & veriorem, & vsu forensi receptam, quam nos quoque receptiorem putamus, & saltem tribus casib. admittendam, nempe cum debiti ignari erant debitor & creditor, vel cum vterque id ignorabat, vel cùm solus creditor sciebat, debitor autem ignorabat, præsertim cùm per hoc vitentur lites, in quo vertitur fauor publicus etiam principaliter, cap. finem litibus, de dolo & cont. leg. properandum. C. de iudi. Alexand. in leg. Seius & Ange. ff. ad leg. Fal. Quartò autem casu cum debitor sciebat, creditor verò ignorabat, contraria pars tueri potest fortè. Et hoc not. ad intell. l. 3. tit. 13. libro 3. ordina. & pragma. anni. 1528. capit. 157. in legibus Hispanorum.
Loading...