Infertur suspectum esse quod ibidem in versic. secundo ab his. idem disertissimus episcopus ait, quatenus vult vbi ius resistit, tunc ex errore iuris oriri malam fidem, non quo ad factum, sed quo ad iuris effectum, & sic inducere peccatum, sed sane dum ait quo ad factum esse bonam fidem verum est. leg. bonae fidei. §. primo. ff. de acqui. rerum dominio, quod vero subdit quo ad iuris effectum videri malam fidem, errat, vt patet ex superioribus, errat similiter dum ait inde sequi peccatum certum & indubitatum, nam sat male ageretur cum humano genere, si leges resistentes earum inscios & ignaros ad peccatum obligaretur, quod longe ab earum intentione alienum est, cum leges positiuae ad res humanas recte componendas, non ad vitam aeternam pertineant, vt disseruimus in tracta. de success. crea. par. 1. Ad leg. leges sacratissimae. C. de legib. respon. procedere in praesumptione, nos loquimur in casu certo, sicque excluditur legis praesumptio. l. continuus. §. cum ita. ff. de verb. oblig.