Capvt lxxvii.

Capvt lxxvii.

Svmmarivm.

INter
1
* bonam & malam fidem medium esse magis obtinuit, aliud est enim bona fides, aliud mala fides, aliud dubietas quæ medium esse videtur inter bonam & malam fidem. bonam fidem habere intelligitur, qui emit ab eo, quem dominũ dominum esse putabat, vel ius habere alienādi alienandi , qualis est procurator, aut tutor. l. bonæ fidei. ff. de verbo. signific. l. bonæ fidei. §. 1. ff. de acquir. rerum domi. l. qui scit. §. bonæ fidei. ff. de vsur. malam fidem habere dicitur is, qui recepit rem ab eo, quem dominum non esse sciebat, nec rei alienandæ ius habere intelligebat, cap. fin. de præ scri. est etiam, qui nec habeat bonam fidem, nec malam, puta dubius & incertus, argum. tex. in l. 1. §. scientiam. ff. de Tributori. & is quidem si soluit indebitum, potest repetere non secus, quàm si bona fide solueret, credens se debere. l. fin. C. de cond. indeb. vt sic ei assimiletur qui erraret in facto, vt ibi.
2
* Et quòd dubitans nec dicatur esse in bona, nec in mala fide, in materia præscriptionis tenuerunt Glo. in l. 1. C. de acquir. possess. Glo. ff. pro soluto, in l. 2. Glo. in l. 3. §. generaliter. ff. de acquir. poss. quæ communiter recepta est, vt patet ibi ex relatione Alexand. & Ias. & firmat Couar. nu. 3. in c. possessor. par. 2. §. 7. de reg. iur. in 6. Vnde infertur quòd cùm ad præscriptionem inchoandam ab ipso initio desideretur bona fides. l. vni. C. de vsucap. trans. l. cum hæres. ff. de diuer. & temp. præscript. sanè qui emeret rem ab eo, quem dominum esse dubitaret, eam vsucapere non posset, quasi is non videretur bonam fidem habere. Verùm, cum ex pòst facto interuentus dubietatis non soleat impedire vsucapionem cœptam, quinimmò nec etiam interuentus malæ fidei inspecto ciuili iure, tunc licet is qui emerat bona fide ab eo quem dominum esse putabat, postea ante completam vsucapionẽ vsucapionem incipiat dubitare, an ille dominus esset nec ne, non impedietur vsucapionem perficere. vtrunque communiter tenent Doctores, quales sunt Bartho. in l. naturaliter. colum. 7. ff. de vsucap. Abbas in c. fina. numero 39. de præscrip. vbi Imola, & Felinus, numero nono. Balbus de præscriptio. 2. par. 3. par. princip. quæstio. 2. Syluester in verbo, præscriptio. prima. §. tertio. & hanc esse communem sententiam, firmant Feli. & Bal. vbi suprà, quod & firmat Couar. vbi suprà, sequitur & ait esse commnem communem opinionem Ioan. Annibal in l. naturaliter. nu. 117. ff. de vsucap. quod omnes intelligunt procedere de iure canonico, non secus quàm de iure ciuili.
Sunt etiam qui putent quòd hæc dubietas incidens post inchoatam præscriptionẽ præscriptionem vitet & impediat vsucapionem expleri, ita tenent fluctuans tamen Abb. in d. c. fi. de præsc. Adrianus in 4. senten. in tracta. de rest. c. de præscriptio. Sunt per contrarium, qui tentant defendere,
3
* vt talis dubietas etiam ab ipso initio non impediat vsucapionem, quasi dubius in hac materia similis sit ei, qui securus, & incautus, rem quam emebat, venditoris esse putaret, ita pungit Abb. num. 39. in d. c. fi. sentit Glo. in d. c. fi. & in c. vigilanti. de præscript. facit optimè cap. si virgo. 34. q. 2. facit optimè d. c. fina. ibi, in nulla temporis parte scientiam rei habeat | alienæ, facit l. qui scit. §. bonæ fidei. ff. de vsur. facit optimè. c. vigilanti, de præscripti. ibi, ne malæ fidei possessores simus, nihil enim aliud tam ad inchoandam, quàm ad perficiendam præscriptionem desiderat, quàm vt absit mala fides, vt autem adsit bona fides, scilicet vt emens certò & indubitanter putasset venditorem fuisse dominum, id ibi non exigitur, nec sine summa imprudentia exigi poterat, quid enim iuuaret nimia & improbanda credulitas accipientis? pro hac opinione facit §. si à pupillo, in l. 2. ff. pro emptore, in primo respon. vbi qui emit à pupillo, quem puberem putabat, vsucapit, nec exigimus quod adhibuerit exactam diligentiam vt nosceret pupillus ne esset an pubes, facit & ille tex. in 2. respon. vbi emens à furioso, quem sanæ mentis putabat, præscribit, nec similiter exactam diligentiam ibi exigimus, per quam apparet eum iustissimam causam errandi habuisse, vnde in terminis illius text. fortè erat dubius, facit l. quod vulgo. ff. pro emp. & l. fit. ff. pro suo, vbi qui accipit rem à seruo vel procuratore, cui mandauerat vt eam emeret, præscribit, licet ille re vera non emisset, sed tantùm se emisse mentitus fuit, de quo mendacio potuit ipse dominus cogitare, facit per totum. ff. & C. pro hære. & c. is qui in ius, de reg. iur. in 6. vbi sufficit ignorantia eius, qui alteri successit, & tamen potuit cogitare, an defunctus alienum possideret, facit ff. de acquir. hær. l. cum quidam. §. quod dicitur. Secundò vbi ad acquirendam hæreditatem & adeundam sufficit vehemens opinio adeuntis, qui eum, cuius de hæreditate agebatur, mortuum putabat. facit ff. pro dereli. l. 2. & 3. vbi quis rem pro derelicto habuit, eamq́ue alter, qui apprehendit, mihi vendidit, & præscribo, licet nullam iustam causam habere putandi dominum fuisse eum, qui talem rem pro derelicto habuerat, quinimmò res suas iactare & abijcere pauci solent. l. cum de indebito. ff. de proba.
4
* Vndecimò facit l. 2. §. interdum. ff. de vulga. ibi improbum esse eum qui solicitus esset de hæreditate viuentis. l. nec nos, in verb. perperam. C. de capt. vbi hæ reditatem viuentis qui adierit turpissimè fecisse videtur, & tamen, vt eam adire possit, sufficit rumor, & multorum opinio existimantium illum, cuius de hæreditate agebatur, mortuum esse. d. §. quod dicitur, cum ibi not. per Glo. Bart. & alios communiter. Sic & in proposito, vt quis intelligatur esse in bona fide, sufficit rem cœpisse ab eo, qui putabatur dominus, vel reputabatur ius habuisse tradendi, licet is qui accepit non iniustè dubitare posset, an ille dominus esset.
5
* Duodecimò facit ratio viua & peremptoria, nam, vt notatur communiter per Glos. & Doctores in leg. cum res, & in l. siue possidetis. C. de probationibus. dominium directum in rebus soli vix alio modo probare potest, quàm per præscriptionem, nam si fundum emi abs te, tuq́ue à Titio, Ti tiusq́ue à Sempronio, Semproniusq́ue à Mæ uio, adhuc etiam per interuentum istorum omnium totq́ue titulorum, non sequitur nec probatur necessariò me huius rei dominium assecutum fuisse, quod non apparet, nec potest apparere, an tu, qui mihi vendidisti, esses dominus, nec apparet, quod Titius, qui tibi prius vendiderat, dominus fuisset, nec apparet, quod Sempronius, qui Titio vendiderat, fuisset dominus, & sic de singulis, itaque etiam si per mille manus fundus ille ambulauerit, milliesq́ue de persona in personam titulo venditionis, vel alio legitimo migrauerit, adhuc tamen non apparet quisnam huius fundi dominus factus fuerit, nisi per interuentum longi temporis cōtingat contingat præscriptio, ideoq́; ideoque scitè dixit cōsultus consultus in d. l. 1. ff. de vsuc. vsucapionem necessariam, vt dominia rerum non semper in incerto essent, & in l. fin. ff. pro suo, dixit consultus vsucapionem necessariam, ne lites propter dominiorum, & iurium incertitudinem essent immortales, & in l. cum notissimi, in fi. princip. C. de præscri. 30. ann. ait. dixit Iusti. præscriptionem esse necessariam, ne possessores rerum immortali penè timore tenerẽtur tenerentur , cùm per solam vsucapionem dominium rerum immobilium probari possit, vt diximus. nam mobilium rerum vsucapionem rarissimè contingere testatur Iustinianus in §. furtiuæ, ad finem. Instit. de vsuca. per rationem ibi expressam. Item iurium & actionum contingebat præscriptio iure ciuili sine bona fide. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi, cum l. seq. C. de pręscripti præscripti . 30. annorum. tunc sic si cum agimus de præscriptione, quæ contingit cum bona fide, non est curandum de præscrip. rerum mobilium, quia illa rarò contingit, non quoque de præscriptione iurium & actionũ actionum , quia illa de iure ciuili non exigebat bonam fidem, ergo superest vt hæc inspectio bonæ, vel malæ fidei, adhibenda sit regulariter, & potissimùm in pręscriptione præscriptione rerum immobilium, quarum dominium vix probari potest aliter quàm per præscriptionem, ergo si abs te emi, mihiq́; mihique tradidisti fundum, non iustè desinam dubitare, an me dominum feceris, & an illius fundi dominus esses, quādoquidem quandoquidem te dominũ dominum fuisse mihi vix constare poterat, & hæc dubitatio non modò iusta & probabilis, verùm etiam necessaria nobis videtur, & tam frequens & ordinaria, vt vix vllum emptorẽ emptorem alicuius fundi reperias, qui modò improuidus & inexpertus non sit, qui huius timoris & dubietatis ratione sibi non prouideat exigens longas cautiones de euictione, idoneosq́; idoneosque fideiussores, hypothecas, pœnarum promissiones, & similia, ergo scitè & prouidè iura nostra tam canonica, quàm ciuilia, quæ retulimus ad interuentum bonæ fidei, in præscriptione nihil aliud desiderant, præter abscessum malæ fidei, & scientiam rei alienæ indubitatam, aut verosimilem abesse, animaduertentes solam dubi| tationem emptoris nihil obesse, cùm is non posset non dubitare, an qui ei tradebat dominus esset, hæc ergo dubietas vt impedimento sit pręscriptioni præscriptioni etiam inchoandę inchoandæ tantùm quidem obest, quod ausim verissimum dicere, nũquàm nunquàm inchoari talem præscriptionem absque interuentu talis dubietatis, nisi cùm emptor esset rerum humanarum ignarus, improuidus, iners, inexpertus, incautus, & hanc nostram opinionem tenuerunt Glo. in d. cap. vigilanti, & d. c. fin. de præscripti. & alij suprà relati, sequitur & dicit communiter approbatam Abb. in d. c. fin. num. 40. Vnde deducuntur tres conclusiones secundum hanc communem opinionem, quam sequimur, contra superiorem communem conclusionem, quam improbamus.
6
* Prima quod in materia præscriptionis non est medium inter bonam & malam fidem. Secunda quod dubietas nihil (si non sit supina) differt à bona fide. Tertia quod etiam talis dubietas non impedit (si non sit supina) inchoari talem præscriptionem etiam de iure canonico, non magis, quàm inchoatam perfici, quod sanè significauit d. ca. fin. de præscrip. ibi, in nulla temporis parte rei habeat scientiam alienæ, sensus enim & proprietas illorum verborum est, quod ad præscriptionẽ præscriptionem sufficit abesse scientiam rei alienæ in prima temporis parte, non secus quàm in media, vel vltima parte temporis, sicq́ue sufficere & prodesse ad inchoandam præscriptionem non secus, quàm ad prosequendam, vel perficiendam. deniq; denique si talis dubietas præscriptionem inchoari non impedit, apparet quod longè minus impediet inchoatam continuari, vt est communis opinio suprà relata, licet quidam contrarium putauerint, pro nobis in principali conclusione est l. penu. C. de euictio. vbi apparet bonam aut malam fidem (cùm sit res pendens ex animo nostro, qui soli Deo certo potest esse cognitus) solis indicijs posse probari, non etiam alijs dilucidis probationibus, vnde hac in re ad verosimilia necessariò recurrendum est, & ad iuris decisiones huic rei proximiores, proxima autem est de ea de qua ind. l. cum quidam. §. quod dicitur. 1. & 2. ff. de acquir. hæred. cum ibi not. nam si is cuius de successione agitur re vera mortuus est, si id certò scio, eius hæreditatem adire possum, si ignoro, non possum, quòd si dubius sum, tunc si habui iustam causam credendi eum defunctum fuisse, adire possum, sin minus non possum, vt ibi: sic & in proposito emi fundum re vera alienum, si certò scio alienum esse, præscribere non possum, si vendẽtis vendentis esse putaui, pręscribere præscribere possum, & in re dubia ita putare licuit, fallit quando euidenter contrarium debui existimare, arg. d. §. quod dicitur, quod autem hæc euidentia adsit, alibi dixi.
Denique
7
* cùm ad præscriptionem desiderentur possessio. l. 3. l. sine possessione. ff. de vsucapi. c. sine possessione, de re. iur. in 6. l. vnic. C. de vsuc. transf. & titul. l. clauibus. ff. de contrahen. empt. d. l. vnic. & in prin. Inst. de vsucap. is sanè titulus & verus esse regulariter debet, non tantùm putatiuus. l. quod vulgo. ff. pro empt. l. fin. cum Gloss. C. pro donato. l. Celsus. ff. de vsucap. & legitimus esse debet, non autem illegitimus, aut legib. non approbatus. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libro 11. cap. qui contra iura, de reg. iur. in 6. l. 2. C. pro emptor. l. 2. §. si à pupillo. ff. pro empt. l. nunquam. l. si fur. §. 1. ff. de vsuc. c. 2. §. contractus, de rebus eccle. non alie. l. fin. §. sin autem sub conditione. C. com. de lega. sicq́ue is titulus positiuè desideratur, non enim sufficit quòd absit titulus improbatus, vt in exemplis suprà memoratis, hoc est, cōtentis contentis in dictis legibus, sed oportet quod positiuè interueniat titulus, vt patet in l. 2. 3. & per totum. ff. pro suo. nam si quis rem nullo iure, aut titulo occupasset, is sanè non præscribere, etiam si tam incautus ignarusq́ue esset, vt putaret id sibi (contra legem nullo. C. de rei vend.) licere, & contra leges omnes suprà allegatas, quia regulariter non sufficit ad præscribendam rem abscessus mali & improbi tituli, sed tituli legitimi interuentus positiuè desideratur, vt dd. ll. nisi in casibus specialib. vt in l. si quis diuturno. ff. si seruitus vend. & similibus. Non sic est in bona fide quæ, vt satis iam docuimus, positiuè si non desideratur ad præscriptionem, sed tantùm remotiuè, non enim necesse est quòd adsit bona fides, sed quòd absit mala fides. abscessus enim malæ fidei, & remotio sufficit, non autem bonæ fidei interuentus desideratur. ideoq́ue dicitur per Iureconsultum in definitione vsucapionis, quòd causatur non à bona fide, sed à possessionis continuatione. d. l. 3. ff. de vsuc.
8
* vnde in quibus casibus ignoranti acquiri possessio potest, & in quibus casib. furioso, & infanti citra ipsorum factũ factum acquiritur, in eisdem si titulus positiuè re vera interfuit legitimus, cōtingere contingere potest præscriptio, licet non sit hic vllus bonæ fidei interuẽtus interuentus , aut fidei malæ positiuè, cùm ignorans non possit habere bonam, aut malam fidem. Vnde infertur veram esse illam cōmunem communem opinionẽ opinionem , quæ habet
9
* quod in præ scriptionibus, quæ titulum non desiderant, tunc bona fides orta etiam ex iniusta causa, & fatua, puta ex iuris errore, sufficeret ad præscribendum. Ita tenent Ant. & Imol. in ca. peruenit, per text. ibi, de empt. & venditio. Idem Imola in c. de quarta, & in c. fin. col. 4. de præ script. Paul. consil. 44. lib. 2. col. pen. Barth. in l. Celsus. colum. pen. vbi etiam Paul. ff. de vsuca. Bald. in rep. d. l. Celsus. q. 4. est communis secundum Rubeum consil. 75. tenent Feli. in d. c. de quarta. numero 34. Couar. in c. possessor. de regul. iur. par. 2. §. 7. vnde cùm præscriptio 30. annorum non requirat titulum. l. sicut, & leg. omnes. C. de præscriptio. 30. annorum, talis bona fides in ea sufficiet. Nec obest l. cum quærebatur. C. vnde vi. nam respon. vt per | Barthol. ibi in fine vide c. 81. num. 8. quod intelligitur procedere in errore iuris, neque assistentis, neque resistentis, non sic si ius expressim resisteret tali titulo, tunc enim cessaret præ scriptio ex defectu bonæ fidei, quasi tunc vel non videatur bona fides interfuisse, vel ea videatur illegitima, & sic insufficiens, propterea quod profecta sit ab errore iuris, quod illi contractui resistebat. Ita Barthol. in l. sed & si lege. §. scire. ff. de peti. hæred. Couarr. vbi suprà. versicu. hæc autem secunda. Balb. in d. l. Celsus. 4. not. post Abbatem in d. c. de quarta. colum. 2. Felin. in d. cap. de quarta. num. 26. Paul. in d. l. Celsus. Bart. in d. l. quemadmodum. Card. in clemen. 1. §. si quis. q. 11. de reb. eccle. & sic hæc est communis opinio, vnde ex mente ipsorum si pupillus sine tutoris authoritate rem alienam mihi venderet, licet re vera eam ipsius pupilli esse crediderim, non solùm cessat præscriptio ordinaria, iuxta l. 2. §. si à pupillo. ff. pro emp. sed etiam præscriptio annorum, quasi ex tam fatuo iuris præsumatur mala fides. Vnde omnes hi, quos modò citauimus, similiter consentiunt, talem bonam fidem non prodesse in præscriptione long. temp. quia ea titulum requirit, & quando titulus requiritur, bona fides profecta ex titulo & causa fatua non sufficeret, nec haberetur pro bona fide. Verùm licet passim omnes plerique nostrorum vbique veluti notissimum iuris elementorum tradere soleant ad præscriptionẽ præscriptionem , vel vsucapionem ordinariam tria requisita desiderari, scilicet possessio, titulus, & bona fides, per iura suprà allegata. tamen nos sumus in hac sententia, & opinione,
10
* vt sola diutina possessio continuata, & iusta sufficiat ad talem præscriptionem, vel vsucapionem creandam, perficiendam, consumandam, vt non obscurè ab Iureconsulto docemur, qui dum vsucapionis definitionem traderet in leg. 3. ff. de vsuca. ait, Vsucapio est acquisitio dominij per cōtinuationem continuationem possessionis temporis. l. definiti. perpende nullum verbum posuisse de titulo, aut bona fide, sed tantùm de continua & diutina possessione, nam tituli interuentus positiuè necessarius non est, patet, quia si procuratori vel seruo mandaui, vt agrum emerẽt emerent mihi, hiq́ue se emisse mentiti, mihi agrum ipsum tradiderunt, eum potero vsucapere non secus, quàm si reuera titulus verus interfuisset & tamen hic nullus titulus interfuit, licet titulum interfuisse putarem. text. in l. quod vulgo. ff. pro empt. & ff. pro legato. l. pro legato. & l. fi. & ff. de vsucap. l. non solùm. §. quod vulgo. versicul. idem hic. l. fin. ff. pro suo. licet enim regulariter pro emptore possidere nequeat qui non emit, & pro legato nequeat possidere, is cui legatum non fuit. l. 2. & 3. ff. pro legato. d. l. fin. ff. pro suo. d. l. quod vulgo, & d. l. non solùm. §. quod vulgo. d. l. pro legato. & d. l. fin. ff. pro legato. tamen id verum est, nisi iustam causam habuit existimandi sibi legatum fuisse, vt dd. legibus. iustam autem causam id existimandi habuisse videturis, cui testamẽto testamento legato relictum fuit, quod postea fuit codicillis ademptum. d. l. pro legato, & d. l. fin. ff. pro legato. vel si nunciatum fuit legatario septem testes affuisse in testamento, cùm pauciores interfuissent. Glo. in d. l. fin. vel sibi nuntiatum fuit, testamentum fuisse à testibus sigillatum, cùm non fuisset, secundum d. Glo. vel solenne erat testamentum, sed apparuit iniustum fuisse præteritione sui hæredis, vt d. Gloss. in omnibus his casibus, & similibus in d. Glo. adnotatis defectus tituli non nocet, quando, qui præ scribit, habuit iustam causam putandi se iure possidere, titulumq́ue possidendi habere. Itaque aut fuit iusta causa existimandi, aut fuit iniusta, aut fuit media, si fuit iusta, procedit vsucapio, vt dictis legibus, maximè in d. l. pro legato, ibi, subest iusta causa, & d. l. fi. ff. pro legato. d. l. quid vulgo ibi, si nullam iustam causam. d. l. non solùm. §. quod vulgo, ibi, si nullam iustam causam, quod si interfuit causa iniusta, fatua, & supina, siue ille procederet ex errore facti, cessaret vsucapio. l. 2. & 3. ff. pro legato, siue etiam ex errore iuris. l. nunquam in vsucapionibus. ff. de vsuca. l. si fur. §. 1. eod. titu. quod si nec nimis iusta fuit errandi causa, nec nimis iniusta, sed media, puta quia fuit tolerabilis, adhuc continget vsucapio, dict. l. fina. ff. pro suo, ibi, tolerabilis error. similis distinctio fit inter culpam latam, leuem, & leuissimam. in Glo. §. præterea. vbi per Docto. Instit. quibus modis recontrahen. obligatio. quæ omnia maxima ex parte pendẽt pendent ex arbitrio, & prudenti iudicis æstimatione, & censura, stat ergo ex sola possessionis diuturnæ continuatione contingere vsucapionem ordinariā ordinariam , nisi per interuentũ interuentum malæ fidei excludatur aut impediatur. Horum ratio est, quia vt per traditionem quæritur rerũ rerum dominiũ dominium , quando dominus rem suam tradebat eo animo, vt à se & dominium abscederet, & in accipientem transuolaret. §. per traditionem. Inst. de rerum diui. l. traditionibus. C. de pact. ita quoq; quoque per traditionem factam, & acceptam eo animo, vt dominium à tradente in accipientem migraret, transfertur dominium non statim, sed post longam continuamq́ue possessionem, quando tradens dominus non erat, nec ius transferendi dominium habebat, licet accipiens existimaret quod habebat ius, & potestatem dominij transferendi. l. clauib. ff. de contrah. emp. & cùm olim dominium ex naturali possessione cœpisset. l. 1. in princ. ff. de acqui. possess. quòd in rebus quæ ad alium iure dominij pertinent contingere non potest, nisi per domini concessionem. l. nunquam nuda. ff. de acqui. rerum dominio. d. l. traditionib. l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. hoc limitatur nisi adsit vsucapio, vt si possessioni accedat, & causa possidendi tolerabilis, & non iniusta, & temporis diuturnitas, isthæc tantun| dem importent, & iuuant acquisitionem dominij, quantum ipsius domini concessio per rationes, quæ referuntur à Iureconsultis in l. 1. ff. de vsuc. & in l. fin. ff. pro suo, & in l. cum notissimi. ad prin. C. de præscri. 30. ann. ergo licet regulariter ad dominij translationem titulus exigatur. d. l. nunquam nuda. d. §. per traditionem. d. l. id quod nostrum. tamen id procedit quando agitur vt transferatur dominium sine temporis interuallo, sed per solam ipsam traditionem, quale est cum dominus rem tradit. ac cum quæritur, an post longam temporis possessionisq́ue continuationem dominium quæri possit citra tituli interuentum, tunc si indubitatum posse per leges, & rationes memoratas. nam tũc tunc tituli accessus, & interuentus non exigitur, nisi ad iustificationem possessionis. cum enim, vt diximus, hæc diuturna possessio, vel iusta esse debeat vel saltem non iniusta, à communiter accidentibus ac plerunque titulum & causam possidendi exigimus, ne iniustè & perperam possidentibus tale compendium cōtingat contingat , per quod ad delinquendũ delinquendum inuitentur. sicq́ue titulus præscripti. non est necessarius propter se, sed propter aliud, ad iustificandam, s. possessionem, vnde in quibus casibus sine titulo iusta possessio inueniri potest, in illis vsucapio sine titulo procedit. d. l. quod vulgo. ff. pro emp. d. l. non solũ solum . §. quod vulgo. ff. de vsucap. d. l. pro legata. d. l. fi. ff. pro legato. In quibus iuribus,
11
* & in d. l. fi. ff. pro suo. titulus erat vel falsus, vel inutilis, illegitimus, vel etiam tantùm putatiuus, & fi nullus, vt §. fin. Institu. quibus mod. testamen. infirm. plenè per Tiraquell. dum latè in tract. retract. lignarier. §. 1. Glo. 20. num. 11. probat quod falsus denarius non est denarius, falsus testis non est testis, falsum instrumentum non est instrumentum, falsus iudex non est iudex, falsus modius non est modius, & similia. Nam falsum quod est, nihil est, & nos alibi diximus, in libro secundo. §. 17. num. 65. de success. crea. Idem bona fides non desideratur positiuè, sed sufficit quod priuatiuè, negatiueq́ue absit mala fides, quod contingit cum datur ignorantia rei alinæ. d. c. fin. de præscri. d. c. si virgo. d. c. vigilanti, bonus tex. ff. de publ. l. traditionem. in verbo, sciens. iuncto verb. ignorasse, vbi sensus est quò ad vsucapionem, vel quò ad publicianam actionem concedendam, vel denegandam, malæ fidei possessorem intelligi, qui sciat rem esse alienam, & per contrarium bonæ fidei possessorem, qui alienam ignorat, nec dubium est quin in hac materia, & similibus, dubius ignoranti exęquetur exæquetur . l. fina. C. de cond. indebi. si sit tolerabilis, & non iniusta dubietas. d. l. fi. ff. pro suo, cum alijs suprà allegatis. sit ergo fixum indubitatumq́; indubitatumque pręceptum præceptum , vt bonæ fidei interuentus positiuè ad præscriptionem non desideretur necessariò, sed quod malæ fidei abscessus, ac defectus sufficit, & quod similiter tit. non est necessarius, licet ple runque & prout plurimùm vtilis sit ad certiorem possessionis iustificationem, & ita sunt intelligenda iura quę quæ in hac materia loquuntur de titulo, aut bona fide. Quid enim iuuat dicere bonam fidem positiuè interuenire debere in vsucapienda re etiam à principio, cùm vt ostendimus, nullus modò prouidus, & prudens, seu expertus rerum, possit non dubitare an tradentis esset res illa iure dominij, an non , cùm tradentis fuisse rem illam certò scire vix vllus possit, ergo etiam si ipse possessor, qui vsucapere contendit, fateatur hac in re dubitasse, sed tempore primo, quo sibi res tradebatur, & quo vsucapio inchoabatur, adhuc non desinet vsucapere, si ex causa non nimis iniusta, sed tolerabili rem accipit, quòd si per contrarium firmasset se certò scisse, firmissimeq́ue se securum, & incautum existimasse, rem traditam fuisse tradentis, adhuc non continget vsucapio, si causam ita existimandi habuit iniustam & intolerabilem. ergo eius assertioni, & declarationi cùm minimè standum sit, & veritas huius rei in rerum natura incerta sit, vt apud solum Deum satis certa esse possit, super est vt illud solum sit inspiciendũ inspiciendum , vtrùm ille initiò rem acceperit ex causa tolerabili, an ex intolerabili, iusta, an iniusta, vt si iusta & tolerabilisúe sit, prosit ad vsucapionem, siue ipse vt prudens, prouidus, & expertus dubitasset de iure tradentis, siue vt ignarus, & supinus, ac incautus animo suo nihil conceperit suspectionis, aut dubitationis, ne aut in curia prosit, aut diligentia, & prouidentia noceat, confirmatur, nam aut emptor certò sciebat rem esse vendentis, & tradentis, & ilico fit dominus, sicq́ue cessat præscriptio. l. sequitur. §. lana. ff. de vsucap. aut certò sciebat esse alienam, & nullo tempore præscribit. c. fi. de præscrip. c. possessor. de regu. iur. aut neutrum certò sciebat, sed dubius erat, & locus est præscriptioni. Ergo nullo alio casu præscriptioni locus est, nisi cum emptor de vero dominio incertus est.
Hinc
12
* primùm infertur veram non esse opinionem Barthol. quem ibi reliqui simpliciter sequuntur in l. sed & si lege. §. scire. ff. de peti. hæred. dum ait, ad vsucapionem bonæ fidei interuentum desiderari etiam positiuè quod suspectum sanè est, cum, vt iam ediximus, etiam si is, qui accepit, animo suo ab ipso initio traditionis dubitare cœpisset de iure tradentis, adhuc vsucapere posset, non secus, quā quam si securus, & incautus nihil mali supicaretur. Cùm enim mera accipientis ignoratio rei alienæ sufficiat, ignorantia autem nihil sit positiuè, sed sit denegatio, & priuatio scientiæ, superest vt talis bona fides non possit videri positiuè desiderari quis, Bartho. sequitur Couar. in c. possessor. par. 2. §. 7. de re. iur. in 6.
Hinc
13
* etiam patebit, an vera sit illa communis opinio suprà relata, quæ habet in præ scriptione ordinaria, quæ titulum desiderat, | errantem in iure circa hunc titulum, vel causam possidendi non iuuari, nec bonam fidem profectam ab illa ignorantia non laudabili sibi prodesse quicquàm, non magis, quàm si legalium traditionum gnarus, & conscius esset, perq́ue hoc malam fidem haberet, veluti si ex testamento, quod vno tantùm teste nitebatur, rem mihi legatam accepi bona fide, quia tale testamentum etiam cum vno tantùm teste valere putabam, vel non erat à testibus sigillatum, & id non obesse eius validitati, & firmitati putabam, vel ademptum erat legatum in codicillis, quod non obesse putabam, existimans semel testamento datum non posse codicillis adimi. His enim casibus, & similibus vera est communis opinio, quæ vsucapionem cessare edocuit in vsucapione ordinaria, quæ præter diuturnæ possessionis cōtinuationem continuationem desiderat iustam causam possidendi, vel saltem tolerabilem, vt ll. suprà allegatis. Causa enim descendens ab errore iuris, non iusta, non tolerabilis videtur, vt dd. ll. tum ne iuris ignarus melioris sit conditionis, quàm iure peritus, contra l. leges sacratissimæ, de legibus. & ff. de origine iuris. l. 2. §. penul. ante medi. rum quòd legum traditiones iustissimæ sunt, & præsumuntur. l. 1. ff. de iust. & iur. l. 1. & 2. ff. de legib. c. erit autem lex. 4. dist. plenè per Tiraq. de vtroque retract. in præfatione, nu. 75. cùm enim lex iustissimè statuerit propter vitandas falsitates ne quicquam aliquis ex testamento minus solenni capere possit. l. fin. C. de fideicomm. §. fin. Instit. de fidei. hære. iniquum esset, vt res aliena testamento relicta à me per interuentum vsucapionis acquiri posset, cùm etiā etiam si testator dominus eius rei foret, ex tali testamento per traditionem ipsam non acquireretur. l. nunquam nuda. ff. de acquir. rerum dominio. sicq́ue obstat regula. l. clauibus. ff. de contrahen. emp.
Infertur etiam
14
* an vera sit ea communis opin. quam suprà retulimus, quæ habet, quòd talis error iuris vtcunque illaudabilis non impediret præscriptionem 30. annorum, per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præscrip. 30. annorum. quia ibi iustus titulus, & causa non desideratur, quinimò sola continuatio possessionis tricennalis, etiam si iusta non sit, vel iusta ex causa ꝓfecta profecta , sufficit de per se, quasi ipsum tempus longissimum pro iusta causa sit, quod verissimum est de iure ciuili, nec per hoc eo iure inspecto melioris conditionis est iuris ignarus, quàm iuris peritus. nam & si is iuris peritus foret, & per hoc malam fidẽ fidem præ sumptam haberet, adhuc quidem de iure ciuili vsucapio 30. annorum procederet, vt dictis legibus.
Quid autem de iure canonico? & ad hoc idem, vt dato eo iuris errore contingat vsucapio, secundum eandem communem opinio. quæ tamen non procederet in eo qui esset iuris peritus, & haberet ab initio possessionis scientiam rei alienæ. & sic isto casu de iure canonico melioris conditionis erit iuris ignarus quàm iuris peritus, nam si ponas legatum mi testamento relictum, quod postea fuit codicillis ademptum quod ipse non ignorabam, sed putabam non posse codicillis adimi, sicq́; sicque mihi traditũ traditum triginta annis possedi, certè p̃scribam præscribam tam de iure ciuili, quàm canonico, quia longissimum tempus pro iusta causa & titulo est. At si iuris peritus forem, sicq́; sicque scirẽ scirem quod ademptum fuerat, perinde esse, ac si, ne datum revera foret, sicq́ue me alienum possidere, tunc sanè & si de iure ciuili adhuc pręscribere præscribere possem, vt dd. ll. quia longissimum tempus pro causa & titulo est, tamen non potero præscribere de iure canonico, quia scientia rei alienæ non potuit purgari eo iure inspecto per interuentum longissimi temporis, quinimò tantum abest, vt purgetur, quod potius vitium illud malæ fidei eo iure inspecto videtur augeri, & ratio differentiæ inter ius canonicum & ciuile ea est, quod iure ciuili per interuentũ interuentum lōgissimi longissimi temporis vitiũ vitium scientiæ rei alienæ vel purgatur, vel toleratur, sed de iure canonico tantùm abest, vt videatur purgari vel tolerari, quod potius videtur augeri, ergo inter ius canonicum & ciuile nulla differentia erit, quando eram in bona fide profecta ex errore iuris, siue simus in vsucapione ordinaria, siue etiam in vsucapione 30. annorum vel quadraginta, quod si eram in mala fide, similiter non est differentia in vsucapione ordinaria, quia vtroque iure cessat, sed in vsuc. 30. vel 40. annorũ annorum est differẽtia differentia , quia procedebat de iure ciuili, non sic de iure canonico. Sed an tale ius ciuile sit in hoc correctũ correctum ? & quidẽ quidem in quibusdam casib. correctũ correctum videri potest, in quibusdam verò non vtiq; vtique , secundũ secundum distinctionem quam suprà tradidimus in ca. incip. actio personalis. Nam si ponas legatum mihi testa. relictũ relictum postea fuisse codicillis ademptũ ademptum , cuius rei conscij eramus in iure & in facto tam legatarius quàm hæres, & nihilominus hanc rem legatam cœpi, & triginta annis possedi, sciente & patiente hærede, tunc, si ipse hæres vel alter de voluntate ipsius tradidit, non vsucapiā vsucapiam , sed ab initio dominus videor factus. l. cuius per errorẽ errorem . ff. de reg. iur. quod si ꝓpria propria authoritate cœpi, & postea accessit hæredis voluntas expressa, ab eo tempore dominium videor cō sequi consequi , & cessat vsucapio. l. si fur, in princi. ff. de vsucap. Institut. de rerum diui. §. penul. & fin. quòd fi accessit voluntas tacita, idem eadem ratione, si modò ea voluntas probetur. l. cum quid. ff. si cert. pet. quòd si constat de scientia hæredis, & dissimulatione, incertum tamen si an velit rem suam pro derelicto haberi, aut mihi veluti concessam ac donatam esse, tunc per lapsum longi temporis fortè concessa videbitur, vt per tradita à Iasone in l. 1. columna fina. C. de seru. fug. Gloss. & Paulus in leg. si de eod. §. prim. ff. de acquir. possess. Iason in leg. naturaliter. §. nihil commune. numero 84. | ff. eod. titu. ergo etiam tunc cessat præscriptio, cùm dominij acquisitio magis per domini cōcessionem concessionem quàm per vsucapionẽ vsucapionem contigisse videatur, quod si prætereant triginta anni, tũc tunc vel quasi vsucaptum videtur, vel acquisitum domini voluntate de iure ciuili. dicta leg. sicut. d. l. omnes. d. l. cùm notissimi. non sic fortè de iure canonico. d. c. vigilanti. cap. fin. de præscript. nisi ea iura data scientia & patientia domini cessare dixeris, quod magis est, vt alibi diximus, & suprà c. 1. incip. actio personalis. ergo aut vterq́ue sciebat alienum possideri, aut vterque ignorabat, aut dominus solus sciebat, aut solus legatarius sciebat, non autem hæres idemq́ue dominus, & quidem si vterque sciebat, contingere videtur dominij acquisitio, non tam ex præscriptione, quàm ex domini tacita & præsumpta vel concessione, vel abiectione, qui enim rem suam ab alio nullo iure possideri sciebat, & per tantum tempus possideri passus est, & dissimulauit, videbitur rem suam vel quasi abiecisse, paruipendisse, neglexisse, pro derelicto habuisse, vel concessisse, & quasi possessori donatam voluisse. l. 1. & 2. ff. pro derelicto. Glo. d. l. si de eo. §. 1. Ias. in d. num. 84. Idem Ias. in d. colum. fin. quòd si vterque ignorabat alienum possideri, tunc sanè vtroque iure contingit præ script. per annos triginta, etiam si in iure erratum esset. d. l. sicut. d. l. omnes. d. l. cùm notissimi. quod si alienum possideri solus hæres idemq́ue dominus sciebat, legatarius verò inscius iuris ignorabat, tunc longo tempore non contingit vsucapio, nec etiā etiam longissimo, quia legatario continget dominij acquisitio magis eo quòd dominus rem suam vel abiecisse vel concessisse videatur, quàm quod ex possessione illa non iustificata contingat vsucapi. quòd si solus legatarius alienum possideri sciebat, hæres autem per ignorantiam siue iuris siue facti putabat iure rem illam possideri à legatario, tunc non potest videri consensisse, aut concessisse. l. per errorem. ff. de iur. omn. iudi. sicq́ue tunc longi temporis vsucapio cessat, quia causa possidendi non iusta erat. vt dictis ll. longissimo autem tempore vsucapio contingere inspecto iure ciuili. d. l. sicut, cum sim. non sic inspecto iure canonico. dict. cap. vigilanti, & cap. final. de præscript. quod ius hoc casu seruandum etiam est in foro seculari, quia tũc tunc cessat dominij acquisitio quasi ex domini abiectione, aut concessione, quia qui ignorat suum ab alio possideri per ignorantiam siue iuris, siue facti, non potest videri rem suam abiecisse, aut pro derelicto habuisse, & longè minus donatam voluisse, non quoque contingit domini acquisitio quasi per vsucapionem, quia per longissimi temporis interuentum non purgabitur, sed potius augetur vitium malæ fidei de iure canonico, vt dictis iuribus, quæ nota, quia nullus vnquam sic declarauit, & istorum membro rum quædam sunt ex mente, quædam contra mentem communis opinionis. Infertur etiam,
15
* quòd si triginta annis possedi rem ex causa non iusta, vel titulo non iusto, quam tamen causam iustam putabam per errorem iuris resistentis non tantùm non assistentis, an possim præscribere? & videtur communis opinio, vt præscribi non possit, licet in hac præscriptione titulos non requiratur. Ita Balb. in leg. Celsus. 4. not. de vsucapio. allegat Abb. in c. de quarta. colum. 2. de præscri. Felinus ibi, num. 26. Paul. in d. l. Celsus. Cardinalis in Clem. 1. de reb. ecclesi. §. si quis. q. 11. Barthol. in l. quemadmodum. C. de agri. & censi. lib. 11. Idem in l. sed & si. §. scire. ff. de pet hærede. licet non satis declaret sese Couar. in d. c. possessor. de regu. iur. par. 2. §. 7. versi. hæc autem secunda conclusio, ius autem resistere videtur secundum eandem communem conclusionem in terminis. d. l. quem admodum, & in c. qui contra, de regu. iur. in 6. & in l. fin. §. sin autem sub conditione. C. commu. de lega. & iterum Felinus nume. 35. in d. c. de quarta, qui plures allegat hanc opin. tenentes.
Sed sanè verius est, hoc casu pręscriptionem præscriptionem contingere 30. ann. vel 40. per generalitatem. dict. l. sicut, dict. l. omnes. dict. l. cum notissimi. d. l. si quis emptionis. C. de præscri. 30. annorum, nam cum tale tempus longissimum pro legitima causa possidendi sit, vt dd. l. & vt vsucapio contingat, nihil aliud exigatur præ ter continuationem possessionis temporis lege definiti. l. 3. ff. de vsucap. dummodo possessio sit non intolerabilis & omnino iniusta. d. l. fin. ff. pro suo. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. non solum. §. quod vulgo. ff. de vsuca. l. pro legato. l. fin. ff. pro legato, & alia iura suprà allegata, præsertim dum aiunt & mentionem faciunt de causa possidendi non iniusta, aut intolerabili, sanè illud vitium quod causa possidendi esset non iusta purgatur per longissimi temporis interuentum, & accessionem per d. l. sicut, cum sim. licet non purgaretur per interuentum longissimi temporis. per d. l. quod vulgo, cum simil. nec inuenies legem facientem differentiam vtrum lex resistat, vel non assistat quo ad hanc materiam, quinimmò d. l. sicut, cum conc. etiam quando lege resistente res possideretur, potest & debet intelligi, nam quando lege permittente res possideretur, tunc etiam longo tempore contingeret vsucapio. Infertur suspectam esse opinionem dissertissimi Didaci Couarr. meritissimi episcopi aut Rod. is enim in cap. possessor, de reg. iur. part. 2. §. 7. num. 7. versicu. 3. hinc patet, qui tenuit
16
* errantẽ errantem in iure non videri esse in bona fide, & consequenter non posse præscribere etiā etiam per annos 30. licet in tali præscriptione titulus regulariter non exigatur, vt in l. sicut. l. omnes. C. de præsc. 30. annorũ annorum , mouetur ex doctrina Bart. in l. sed & si lege. §. scire. ff. de peti. hæred. vbi Bart. voluit errantem in iure, quod | alicui actui resistit, neque esse in bona, neque in mala fide, quod & sentit Felinus num 31. in cap. de quarta, de præscriptio. post alios, quos ipsi allegant.
Sed id apud nos semper suspectum fuit, in primis errantem in iure vtcunq; vtcunque resistentem, non potest non habere bonam fidem, quod probatur lege & ratione, nam text. in cap. 1. de præscript. in 6. ait, me possedisse decimas, quæ de iure pertinebant ad Ecclesiam quandam, iuxta text. in ca. ad decimas, de resti. spoliatorum. ca. dudum, & ferè per totum de decimis, & quia titulum allegatum probare non potui, cessasse illam decimarum præscriptionem etiam per annos 30. vel 40. quia iuris præsumptio erat contra me, & iuris communis dispositus, adhuc tamen ponit pro constanti me bonam fidem habuisse, vt ibi exprimitur in verbis primæ partis, & rursus in verbis secundæ partis, ergo palam est, quòd errans in iure, qui possidebat decimas illas, quas iure resistente possidere non poterat, licet si tamen iuridicè & legitimè se possidere putabat, licet per ignorantiam iuris etiam resistentis non possit, adhuc tamen dicitur habere bonam fidem neque ad rem pertinuit, quod ibi denegetur præscriptio, quia illa non cessauit ex defectu bonæ fidei, sed ex defectu tituli, qui vltra
17
* bonam fidem ibi desideratur. nam vbi plura copulatiuè desiderantur, non sufficit vnum, vel quædam adesse, sed omnia simul concurrere oportet. l. si hæredi plures. ff. de condi. institu. Ad idem & secundò est text. in l. bonæ fidei. ff. de acquiren. rerum dominio. probatur ratione, nam in bona fide est, qui non habet scientiam rei alienæ, ca. fi. de præscrip. c. si virgo. 34. quæstio. 2. facit l. si per errorem. ff. de iuri. omn. iudic. nec qua ex causa error descendat inuenies legem vllam distinguentem quò ad denegandam bonam fidem. Facit optimè dict. lex, sed & si. §. scire.
Stat ergo errantem in iure vtcunque resistente non desinere habere bonam fidem,
18
* sed an is præscribere possit per cursum 30. aut 40. annorum, & Couarr. vbi suprà, negat, nos contrà vt præscribere possit, nam licet is per longum tempus decem vel viginti annorum præscribere non posset, quia in tali præscriptione ordinaria desideratur iusta causa, vel titulus possidendi, vltra ipsam possessionem, & bon. fid. vt in l. vnica. C. de vsucapio. trans. leg. nunquam, in vsucapionibus. ff. de vsucap. in princip. Institutio. eod. iustam autem causam aut titulum habuisse non videtur, qui à pupillo sine tutoris authoritate inscius iuris emit. d. l. nunquam. l. 2. §. si à pupillo. cum §. seq. ff. pro empt. l. quod vulgo, eod. l. fina. ff. pro suo. tamen id procedit in præscriptione ordinaria, non sic in præscriptione 30. aut 40. annorum, in qua titulus desideratur. l. sicut. l. omnes. l. si quis emptionis. l. cum notissimi. C. de præscr. 30. annorum. ergo si interfuit titulus vtcun que inutilis, & à iure etiam resistente improbatus, non euanuit aut cessauit præscriptio, quia interuentus illius rei, quæ abundabat, & necessaria non erat, non nocet. l. vni. in pri. C. de rei vxo. actio. nec vllus, modò sanus, negabit, quin fauorabilior esse debeat, qui titulum licet à iure improbatũ improbatum , quem legitimũ legitimum putabat, habebat, quàm si nullum omnino titulũ titulum haberet, neque huic rei iustè opponit Bart. in d. §. scire. is enim in præscriptione tantùm ordinaria loqui intelligendus est, non in præscriptione triginta annorũ annorum . Nec me mouet text. in c. vigilanti, & c. fin. de præscript. nam ibi loquitur, vbi erat mala fides certa, hic autem nec est (vt docuimus) mala fides certa, nec etiam præsumpta, quia ponimus pro constanti contrariũ contrarium . Quid. n. si esset minor, quid si rusticus, quid si mulier, vel alij in quibus iuris ignorantia toleratur, cessabit certè in eis sinistra suspicio, de qua in l. quemadmodum. C. de agric. & cens. lib. 11. & c. qui contra. de regu. iur. lib. 6. ergo si hi triginta annis cum titulo illegitimo possederunt, pręscribunt præscribunt de iure ciuili. d. l. sicut. d. l. omnes. quòd si dominus excipiat, id ius seruandum non esse de iure canonico propter præsumptum peccatũ peccatum malæ fidei, replicabo in alijs fortè personis id peccatum præ sumi, in istis verò non posse, iuxta Gloss. communiter approbatam in l. vbi exigitur. ff. de in ius vocand. & magis est in neutris præsumi, vt dixi suprà cap. primo. &c. incip. possidebas seruum.
Infertur etiam quod dum Bart. in d. §. scire, tenuit eum qui errabat in iure quod neque assistit, neque resistit, non habere bonam, nec malam fidem, errat sanè, nam semper dicitur habere bonam fidem, licet ea bona fides citra iusti tituli interuentum ad præscr. ordinariam non sufficiat, quæ tamen sufficeret ad præscriptionem 30. aut 40. annorum, vnde cauendum est ab ipso episcopo ciuit. Rode. viro apprimè discreto, qui Bartho. opinionem sequitur, ex parte, vt suprà dixi.
19
*
Infertur suspectum esse quod ibidem in versic. secundo ab his. idem disertissimus episcopus ait, quatenus vult vbi ius resistit, tunc ex errore iuris oriri malam fidem, non quò ad factum, sed quò ad iuris effectum, & sic inducere peccatum, sed sanè dum ait quò ad factum esse bonam fidem verum est. leg. bonæ fidei. §. primo. ff. de acqui. rerum dominio, quòd verò subdit quò ad iuris effectum videri malam fidem, errat, vt patet ex superioribus, errat similiter dum ait inde sequi peccatum certum & indubitatum, nam sat malè ageretur cum humano genere, si leges resistentes earum inscios & ignaros ad peccatum obligaretur, quod longè ab earum intentione alienum est, cùm leges positiuæ ad res humanas rectè componendas, non ad vitam æternam pertineant, vt disseruimus in tracta. de success. crea. par. 1. Ad leg. leges sacratissimæ. | C. de legib. respon. procedere in præsumptione, nos loquimur in casu certo, sicq́ue excluditur legis præsumptio. l. cōtinuus continuus . §. cum ita. ff. de verb. oblig.
Vnde
20
* subinfertur longè suspectum esse & perniciosum, quod ab ipso disertissimo episcopo ibidem versic. tertium huic asseueratum fuit, nempe peccasse qui actum agit contra legis præcepta, quod est contra mentem totius iuris ciuilis, & contra ea quæ tradunt Barthol. & omnes in l. 1. §. si quis ita. ff. de verb. obligat. Ias. & omnes in l. contra iuris ciuilis regulas. ff. de pact. in quibus locis taliter contrahens, vel testans, vel codicillans, vel aliud quicquam contra legum præcepta agens nihil egisse regulariter videtur, nec in alio punitur, nisi essemus in delictis, vel quasi, de quo per totum Institu. de oblig. quæ ex quasi delicto nascuntur, & alibi dixi, præsertim suprà libro primo, cap. 29. num. 18.
Infertur secundum nouissi. etiam suspectũ suspectum esse, quod Ioann. Medina in contractibus. q. 17. tentauit
21
* dum scribit eum qui errauit in iure, sicq́ue bonam fidem habebat, licet ea ex causa non legitima orta esset, posse vsucapere, si ea bona fides sit inuincibilis, & ille iuris error sit inuincibilis, quid enim si in materia legis Gallus. ff. de lib. & posth. quis errauit, is sanè error tolerabilis est, ergo non punibilis, vt in l. fi. ff. pro suo. Gloss. in pri. Inst. de obli. quæ quasi ex delicto nascuntur. verùm ipse Couarr. vbi suprà, huius sententiam firmat in primis esse contra communem sententiam vtriusque iuris professorum, deinde ait indubitarum indubitatum esse legem humanam potuisse beneficium vsucapionis denegare illi qui esset in bona fide, etiam si descenderet ab iuris errore inculpato, & consequenter dominij acquisitionem abnegare, abnegatumq́ue non posse detineri rem alienam ab illo qui possidebat eam, neque in foro contentioso, neque in foro conscientiæ, & subijcio exemplum tale, Emi abs te fundum alienum, quem tuum esse putabam, in hoc contractu de scriptura mentio facta fuit, tradidisti mihi illum fundum, nec tamen postea illa scriptura fuit confecta, vnde incidimus in illam quæstionem vehementer controuersam, de qua per Glo. & omnes in princ. Instit. de empt. & vendi. an ea venditio nulla fuerit per defectum scripturæ illius, de qua ab contrahentibus mentio facta fuerat, fundum illum sic ttaditum traditum longo tempore possedi, quem tamen in foro exteriori, secundum communem opinionem non possem vsucapere, at in foro conscientiæ possem ex sententia d. Ioan. Medin. quod negat eruditissimus episcopus Couarru. & sanè posito pro constanti non valuisse illum contractum, verissima est secundum quosdam opinio Couarr. contra Medinam, quid enim iuuat tuam bonam fidem vt mihi res mea auferatur, & cum beneficium vsucapionis lege humana, non naturali, aut diuina, inductum sit, quis vetat denegari posse per eandem legem humanam. l. nihil tam naturale. ff. de regu. iur. c. omnis res, de regu. iur.
22
* sed duxerim non abnegamus legem potuisse si vellet hoc beneficium auferre, sed negamus auferre noluisse id beneficium ei, qui in iure inculpabiliter errauit, quemadmodum si in facto errauit non abnegat ei beneficium vsucapionis, quando tale factum inculpabiliter ignorabatur ab eo, qui præscribere se dicebat. leg. quid vulgo. ff. pro emp. l. fin. ff. pro suo. l. pro emp. l. fin. ff. pro legato. nam leges hac de re loquentes ideo faciunt differentiam inter errorem iuris & facti, qui errans in iure non intelligitur habuisse iustam causam, aut occasionem errandi, errans autem in facto iustam & inculpatam errandi occasionem habuit à plerunque, & communiter, passimq́ue accidentibus, lex ergo positiua ei subuentum voluit, qui esset in rei alienæ diutina continuaq́ue possessione, quam suam esse putabat inculpabiliter, non sic si culpabiliter suā suam esse putasset. ergo cum quæritur an diutina eademq́ue continua possessio possessori præbuerit dominium rei possessæ cum læsione domini, non tam quærendum aut distinguendum est, vtrùm possessor errauerit in facto, an verò in iure, quàm vtrùm possessor culpabiliter, an inculpabiliter rem possessam suam esse putasset, vt si inculpabiliter suam rem illam fecisse vsucapione videatur, sin verò culpabiliter non vtique, quod verissimum est, probaturq́ue expressim in dict. l. quod vulgo. in verbo, si nullam iustam causam. & in dict. l. fina. ff. pro suo, in verb. tolerabilis, & verbo, error, &c. & in dict. l. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucap. verb. si nullam iustā iustam causam, & in dict. l. pro legato, ibi, subest iusta. ff. pro legato, & in c. 1. de præscrip. in 6. in verb. causam. & hoc est quod Iureconsultus sensisse videtur in l. fina. ff. pro legato, dum ait post magnas varietates obtinuisse. Quæ omnia iura, vt vides, non tam inter errorem iuris & facti differentiam facere voluerunt, quàm inter culpatam aut inculpatam occasionem, & initium possidendi, ideoq́ue semper quærunt, an habuerit possessor iustam causam, aut occasionem inchoandi possessionem, & apprehendendi, vt tunc vsucapere possit, sin autem non habuerit, tunc minimè possit, & cùm lex sit non solùm quod verbis legis expressim comprehensum est, sed etiam illud quod mente tacita legislator comprehendit & intellexit. l. ita stipulatus. versic. Sabinus, ibi, ex mente, vbi Paulus, Iason, & alij. ff. de verbo. obli. l. fin. ff. de hæred. institu. vnde contra legem facit, qui verba legis complexus, contra legis nititur voluntatem, vt per text. in leg. fraus. ff. de legibus. quinimmò lex est non solùm quod legislator. verbis expressis aut mente tacita comprehendit, sed etiam illud quod nec verbis, nec mente comprehendit (quia non me| minit de casu quo de agitur) si tamen verosimile est ita responsurum legislatorem, si de tali casu meminerat, & agitaret text. egregius in l. 3. C. de inofficio. testamen. text. elegans. in l. fin. ff. de hær. insti. Gloss. communiter ibi appro. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. plenè per Tiraquell. in l. si vnquam, C. de reuoc. dona. per Ias. in l. de quibus. ff. de legibus. Idem Iaso. in l. quamuis. C. de fideicom. Idem Ias. in l. de quibus. num. 14. ff. de legib. Idem Ias. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pac. suprà alle. Andr. Tiraquell. de cau. cess. par. 1. Idem in simili in præ fa. tract. de retract. nu. 75. cum multis sequen. ergo in specie proposita quis abnegabit quin sit tuendus in re illa quam diu possedit is qui non putauit emptionem illam necessariò exigere scripturam, ob id quod de scriptura contrahentes mentionem fecissent, cùm hac in re sit ingens inter iuris possessores contentio. si ergo is habuit inculpatam causam & occasionem putandi illum contractum valuisse, & consequenter existimandi se rem illam rectè & ritè emisse, & possedisse, potuit se tueri, & protegere ominibus illis legib. suprà allegatis, quæ aiunt causam tantùm inculpatam desiderari. & pręterea præterea poterit se tueri mente & sententia legislatorum, qui in omnibus alijs legibus huius fuerunt intentionis, vt si is habuit causam inculpatam rem illam accipiendi, eiq́ue possessionis apprehendendi eam possit vsucapere si hac de re interrogatus fuisset, licet illud verbis non expresserit, nec etiam intentione assecutus fuerit, quia de eo non meminit, quinimmò vix est vt in iure errasse videatur is, qui in re, quæ inter iuris professores controuersa est, ita vt in varias sententias discedant, & scindantur, alteram partem elegit, iuxta ea quæ not. per Glo. & Doctores in rub. & in leg. prima. C. de litis contest. & quod si dixeris erranti vtcunque inculpabiliter non expedire, aut decere, vt subueniatur, cùm agitur de lucro captando cum læsione alterius, arg. text. egregij. in l. 1. §. causa. ff. de ædil. edict. (per quem olim ipse tuebar opin. & partem illam quæ opin. d. Ioann. de Med. aduersatur, vbi vendidi tibi equum non sanum, quem tamen absque vllo morbo esse putabam, & ait lex perinde me redhibitoria teneri, ac si equũ equum illum morbosum scirem, quasi cum agitur de lucro captando ab vno, & ab altero, de damno vitando, & læsione resarcienda, bona fides illius qui lucrum captat non sufficiat aut iuuet non magis quàm si mala fides interfuisset, sed respondendum, illud procedere regulariter, sed fallit in fauorem diutinæ possessionis, quæ inculpabiliter & inchoata fuit, & continuata, ita procedunt iura suprà allegata, & nostra materia, quam non abnegamus notissimis iuris regulis aduersari, quia & locupletatur præscribens cum iactura aliena contra regulam. leg. nam hoc. ff. de condi. indebi. leg. iure natu. ff. de regu. iur. & dominium rei nostræ iure genti. quęsitum quæsitum nobis sine facto vllo nostro aufertur, contra regulam. leg. id quod nostrum. ff. de regu. iur. sed nobis contra tot regulas præscribentibus patrocinantur rationes de quibus in leg. prima. ff. de vsucapio. & in leg. fina. ff. pro suo, & in leg. cum notissimi, in fin. prin. C. de præscriptio. 30. annorum.
Paulatim ergo in hanc declinamus sententiam, vt existimemus
23
* vbi error iuris sit inculpatus, vt tunc præscriptio procedat, non secus quàm si error facti inculpatus interfuisset, nam & ipse facti error si culpatus esset, aut nimis supinus, non prodesset, text. iuncta Glo. in leg. fin. pro donato, vbi per Doctores. & in dict. l. quod vulgo, & dict. l. fina. ff. pro suo, & in leg. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucap. ergo data paritate terminorum vix vlla differentia erit inter errorem facti, & errorem iuris, nam vterque nocet, si est fatuus, & supinus, neuter autem noceret cùm inculpatus esset, aut tolerabilis. dict. l. fina. ff. pro suo, in verb. tolerabilis, pro nobis etiam l. 3. ff. de vsucapion. & quæ diximus suprà.
Ad rationem Episcopi Couarru. dum ait posse legem etiam inculpabiliter erranti denegare beneficium vsucapionis, respondemus posse vtique si vellet, verùm in eo quæ stio est, an voluerit, nec ne, ipse putatur voluisse, nos negamus contendentes & probantes, data paritate terminorum, non esse differentiam hac in re inter errorem iuris errorem q́ue facti, non solùm inspecta mente, & tacita intentione legislatorum, sed etiam inspectis verbis ipsarum legum, quod procedere firmamus non solùm quò ad forum conscientiæ, vt voluit Ioannes Medina, sed etiam quò ad forum contentiosum, quorum alterum ipse Ioannes Medina (quem doctissimum virum appellat episcopus Couarru. vbi suprà) negaret, vtrunque autem ipse episcopus abnegaret vir sanè disertissimus, quæ omnia not. quia per ea insigniter declaratur tota hæc materia præscriptionum.
Intellige
24
* tamen id procedere, vbi iuris error esset inculpatus, verùm iuris errorem in exemplis positis per l. sed etsi. §. scire. ff. de pet. hæredit. & per Barth. & ibi, & per Baldum in l. non dubium. C. de legib. vbi ponunt exempla iuris neque resistentis, neq; neque assistentis, intelligo non esse inculpatum quò ad materiam vsucapionis, licet inculpatus sit quò ad hoc, vt quis non puniatur in suo amittendo. & ita intellige, quod notat Barthol. in d. §. scire. Itaque si legatum relictum in testamento minus solenni diu possedi, illud non præscribam, quia etsi hic adsit iuris non resistentis neque assistentis error, tamen is non est inculpatus, quò ad præscriptionem ordinariam. leg. pro legato. l. fina. ff. pro legato. Id intellige retenta opinione dicentium ibi ius non resistere neque assistere, quam modò neque probamus, neque improbamus, quia alibi | hac de re agemus. Denique hanc opinionem, quam defendimus, vt is error iuris, si inculpatus sit, non noceat etiam in præscriptione ordinaria (quæ titulum secundum communem opin. causam verò non iniustam secundũ secundum nos desiderat) videntur tenere Abb. & Imol. in c. cùm dilectus. per text. ibi de consuet. Abb. in cap. de quarta. col. 3. de præscript. Balb. in repe. l. Celsus. 4. not. de vsucap. Curtius Iun. cons. 6. num. 22. Anton. in d. cap. cùm dilectus. Felin. in d. c. de quarta, in prin. Idem in prin. decretorum. Curt. Iun. cons. 28. col. 3. refert, & sequitur ipse disertissimus Couarru. Episcopus, vbi suprà, vers. tertia conclusio, qui hac in re sibi contrarius mihi visus est, nisi eum, & alios intelligas, & saluos cùm præscribens consuluit Iurisperitos, eorumq́ue consilium sequutus fuit, quod mihi necessarium non videtur, dummodò ius ambiguum sit, vt in simili per Barto. & alios in l. in ambiguo. ff. de reb. dub. denique pro nobis tex. expressus in l. si vir vxori. ff. pro donato, & in l. si id quod. ff. pro derelicto. In summa huc atque illuc circumcurses, nullam data paritate terminorũ terminorum , inuenies differẽtiam differentiam quò ad præscriptionem, inter errorem facti, & errorem iuris, non alterutra si supinus sit, impedit præscriptionem. sin autem tolerabilis sit, neuter eorum præ scriptionem impedit.
Loading...