Capvt lxxviii.

Capvt lxxviii.

SErvitvtvm aquæ ducendæ ex fundo tuo acquiro, & prę scribo præscribo si eam duxi non vi, non clàm, non precario, per longum tempus, licet non doceam ex causa legati, vel donationis, vel emptionis, vel alterius tituli ad me pertinuisse. l. si quis diuturno, in princ. ff. si seruit. vend.
1
* id quod mirabile videtur, tum quia regulariter tit. in prę script præscript . long. tempo. desideratur. l. vnica. C. de transf. vsuc. tum quia etiam in præscriptione longi temporis requiritur, quando est contra præscribentem, vel possidentem iuris præ sumptio. cap. 1. de præscript. lib. 6. iuncto cap. ad decimas, de rest. spo. hic autem erat iuris præsumptio cōtra contra istum præscribentem, quia quæque res præsumitur libera. l. altius. C. de ser. & aqua. Qua in re plerique scribentium aiunt referre, vtrùm agatur de p̃scribenda præscribenda tota re, an verò de præscribendo aliquo iure, per quod res illa deterior fiat, priore casu titu. requiritur, posteriore verò non vtique. Ita tenent Gloss. Alberic. Bart. Bald. Ange. Paul. & alij in d. l. si quis diuturno. Ioan. Imola in c. vigilanti. num. 15. de præscrip. Idem in c. final. num. 10. eod. tit. Anchara. in cap. possessor. de reg. iur. colum. 9. Franc. Rip. in c. cum Ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprie. colum. penult. vbi Anton. similiter colum. 1. Rom. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. est communis opinio, & solutio secundum Couarru. variarum resolut. cap. 17. lib. 1. num. 7. sequitur, & dicit esse communem sol. Balbus de præscrip. in 2. part. 3. part. princi. q. 6. tenet Felinus in d. cap. si diligenti. num. 7. & alij innumeri, quos allegat Andreas Tiraquell. de præscript. §. 1. Gloss. 4. versic. 14. & versicu. 39. ibi, sed & multi hoc intelligunt, vbi agatur de modico præ iudicio.
Hanc communem distinctionem nouissimè impugnat ipse Couarru. vbi suprà, dicens non agi de leui, sed de graui præiudicio, & læsione, cùm præscribatur seruitus in aliqua re, quæ vehementer per abscessum iuris libertatis deterior fit. vnde, inquit, quod quā do quando adest vehemens iuris prohibitio, ne res, qua de agitur, ab alio possideatur, quàm ab eo, ad quem pertinet de iure, tunc si contra talem iuris prohibitionem possideatur abscedente titulo non possit contingere præscriptio, ita intelligit d. c. 1. vbi vna Ecclesia contra aliam ius decimandi præscribere volebat eum possideri, & occupari ius decimandi ab vna Ecclesia, quod quidem ius ad aliam pertineret vehementer vertitum sit. dict. capit. ad decimas. verùm, inquit, ista vehemens prohibitio non erat in terminis dict. l. si quis diuturno. nos verò accepimus ius alienum possidere, occupare, alienare, & quoquo modo attingere, & deterius facere non minus vehementer vetitum esse à legibus ciuilibus, vt in fin. & per totum. C. de rebus alie. non alien. per totum. C. vnde vi & vi arma. l. clàm possidere. ff. de acquirend. possess. quàm sit vetitum à lege canonica vsurpari, & possideri ab vna Ecclesia ius decimandi ad aliam pertinens, vtrobique enim par prohibitio est, & esse decebat, verùm longè
2
* facilius admittitur, vt aliqua res deterior fiat per abscessum alicuius iuris ad eam pertinentis, vel etiam per abscessum alicuius quotæ partis, quàm quod tota illa res pereat, abscedat, vel ad alium transferatur, vt opportunè in simili docet Corneus per textum ibi post alios in l. cum quæstio. C. de lega. vnde in dicta l. vnica. de vsucapion. transform. agebatur de præ scribenda ipsa re, & in dicto capitulo primo, de præscription. in 6. agebatur de præscribendo iure decimandi ipso, quòd nociuum magis esse constat, quàm si ageretur de præ scribenda alicuius rei qualitate vel iure, vt in | d. l. si quis diuturno. tu dic vt diximus suprà par. 2. in 3. vel 4. cap. illius part. 2.
Vnde infertur (id quod in nostro prætorio summorum Cæsaris rationalium sæpè tractatum est) quòd in quibus casibus duces, comites, marchiones, & alij quàmplures nobiles illum censum regalem (quem nos alcaualas appellamus) possederunt etiam longissimo tempore triginta annorum, adhuc tamen illum præscribere non potuerunt sine alicuius tituli interuentu,
3
* quia licet in præscriptione longissimi temporis regulariter titulus non sit necessarius. l. sicut. l. omnes. l. cùm notissimi. C. de præscriptione triginta annorum. tamen illud procedit in rebus & iuribus, in quibus non habebat fundatam suam intentionem de iure, ipse præscribens, nec is contra quem præscribatur, veluti in prædijs & quibuscunque alijs rebus vel iuribus, regulariter non sic est in dicto reditu (quem alcaualam vocamus) in quoper nostras leges regias solus pijssimus Rex noster habet suam intentionem fundatam, vt contra eum præscriptio etiam 30. anno. circa tituli interuentum currere nequeat.
Vnde in vsu forensi sæpè dicebam, quod cùm bona fides orta etiam ex iniusta causa vel titulo sufficiat ad præscriptionem illam, quæ sine titulo procedit, qualis est præscriptio triginta annorum. l. sicut. l. omnes. C. de præscriptione triginta annorum. quæ quidem iura etiam iure canonico manent incorrecta, vbi adest bona fides, vt tenent communiter Doct. ibi, & dixi suprà capitulo proximo, cum præ cedent. nam si habeo bonam fidem in re soli, quam inscius emi à minore viginti quinque annis sine decreto, vel sine authoritate tutoris, quem ille habebat, tunc licet hæc bona fides non sufficeret ad hanc rem præscribendam longo tempore, quia in tali longi temporis præscriptione requiritur titulus legitimus. l. vnica, de vsucapion. transform. l. nunquam. ff. de acquirend. rerum dominio. capit. qui contra iura. de regulis iuris. l. 1. C. de bonis maternis. l. quemadmodum. C. de agric. & censi. lib. 11. titulus autem illegitimus, & improbatus habetur pro non titulo, vt dictis iuribus, & l. final. C. pro donato. tamen vbi titulus non requiritur, si is interueniat, licet minus legitimus, aut à lege improbatus, sufficit ad inducendam bonam fidem, eaq́ue bona fides ab hoc etiam iuris errore causata sufficit ad præscriptionem, vt est vera & communis opinio, quam tenuit Gloss. in l. 2. C. vbi causa status agi debeat. Antonius & Imola in cap. peruenit. per text. ibi, de empt. & vend. Paul. consilio 44. colum. penulti. lib. 2.
4
* Anton. in cap. de quarta, de pręscription præscription . Barto. colum. penult. & ibi Paul. in l. Celsus. ff. de vsucapion. Antonius in cap. final. de præscrip. vbi Imola columna quarta. Felinus in dicto capitu. de quarta. numero 34. Balbus in dicta l. Celsus. 4. nota. Anton. Rub. consilio 85. vbi hanc dicit communem Episcopus ciui Rod. in capitu. possessor, de regulis iuris. in sexto. part. 2. §. 7. Paulus Castrens. consilio 44. colum. penult. lib. 2. quia is titulus illegitimus, vbi nullus titulus necessarius erat, non nocet, cùm interuentus illius rei, quæ necessaria non erat, non soleat nocere. l. vnica, in princ. C. de rei vxor. actio. sicq́ue præscriptio triginta annorum contingit & procedit ex ista bona fide orta, & profecta ab isto titulo, & causa erronea, & non legitima, quod quidem regulariter procedit, sed vbi agimus de præscribenda re vel iure, in qua is contra quem præ scribebatur habebat intentionem suam fundatam de iure, vt sic contra eum non curreret præscriptio temporis breuioris, quàm annorum, & tunc cum titulo (quale est in terminis dicti capit. 1. de præscript. in 6.) tunc is titulus improbatus & illegitimus, & ea bona fides inde profecta non sufficeret ad præscribendum, non magis, quàm si nullus titulus interfuisset. Idemq́ue dicebam in dictis reditibus regalibus (quos alcaualas vocamus) præscribendis, in quibus similiter Rex noster fundat intentionem suam de iure, & per hoc contra eum currit sola præscriptio longissimi temporis non aliter, quàm cum tituli interuentu, nam tunc licet interueniat is titulus illegitimus, & bona fides erronea ab illo illegitimo titulo profecta non sufficeret ad præscriptionem inchoandam.
Hactenus in reditibus. sed quid in iurisdictione? dic quòd contra potestatem supremam Papæ aut Cæsari concessam currere præ scriptionem tanti temporis, cuius initij memoria non stat, tenent Bartol. in l. 1. ff. de aqua pluuia. arcenda. Idem in l. hostes. ff. de captiuis. Felinus in capit. cùm non liceat. columna quarta, de præscription. Abb. in capitu. final. nota. 1. de constitut. Felin. in cap. cum nobis. columna secunda, de præscription. Bartol. in l. infamem. ff. de public. iudi. Abb. in capitu. quò ad translationem, de offi. delega. Alexandrinus consilio 15. columna secunda, libro quinto. Ias. consilio 70. columna 1. lib. tertio. Alexandrinus consilio 11. columna 3. libro 7. Purpuratus in l. imperium. numero 174. ff. de iur. omnium iudic. Curtius Iunior in secunda part. tract. feudorum. quomodo feud. in esse deducatur. 2. quæst. princip & hanc sequitur, & firmat esse magis communem opinionem Aymon Crauet. de antiquit. tempor. quarta parte. sectione, materia ista. numero septuagesimosecundo. Couarru. qui neminem alleg. in c. possessor, de regulis iur. lib. 6. part. 2. §. 8. num. 4.
Contrariam partem vt non præscribatur cōtra contra talem supremam potestatem etiam per interuentum temporis, cuius initij memoria non sit, tenuerunt Abb. sibi contrarius in capitulo, per venerabilem, qui filij sint legitimi. | colum. final. Idem in dicto capitul. cùm non liceat. Romanus consil. 371. colum. fina. Alex. in l. more. colum. penultim. ff. de acquirend. hæred. sequitur, & dicit communem opinionem Sozin. consilio 275. columna 3. lib. 2. Decius consilio 307. columna tertia. Ias. consilio 208. columna tertia, libro secundo, & Purpuratus sibi contrarius in l. 1. columna quinta. ff. de officio eius, cui mandata est iurisdictio. Ias. in l. imperium. colum. 9. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. sed soleo tenere priorem partem, quia isthæc summa potestas iuris positiui esse videtur, neque vllum ius positiuum est, quod per hoc tempus non tollatur, vt diximus suprà cap. 1. & 2. & 6. l. fin. tit. de las præ script. lib. 3. ordina.
Loading...