Subinfertur verum
* non esse intellectum,
quem ad d. l. si vir, assignant ibi
IocobusIacobus de
Arena & Albericus. aiunt enim, quòd ibi
erat possessio & titulus verus & legitimus, &
in hoc rectè, & licet donatarius errasset in
iure, existimans ibi donationem non valuisse, tamen is error non excludit bonam fidem, & sanè quòd non excludat bonam fidem agnosco, sed nego iuris errorem interfuisse, quia ipsi intelligunt quòd donatarius
putabat, donationem valere ductus errore
iuris, ego intelligo quòd putabat non valere deceptus errore facti, sciebat enim ius,
quod præcepit donationem inter virum &
vxorem non valere, quando vxor viro rem
|
suam donabat, ipse autem putabat eam donationem ideò non valuisse, quia non res
aliena, sed ipsius vxoris donata esset, sicq́ue ibi
non in iure, sed in facto tantùm errauit, similiter ibi bona fides profecta fuit ab illo errore
facti, non quidem ab errore iuris, ergo Alberic. & Iac. de Arebis errasse videntur. Primùm,
quia existimârunt ibi bonam fidem ab errore
iuris emanasse, cùm non effluxerit, nisi ab errore facti. Deinde, quia virum in iure errasse
crediderunt, cùm in facto tantùm, non etiam
in iure errasset. Subinfertur
* verus intellectus
ad l. si id quod. ff. pro derelicto. versic. nam &
si, cuius verba ita habent, nam & si tibi rem ab
vxore
donatādonatam sciens emero, quia quasi volente & concedente domina id faceres. idem iuris est, scilicet, vt vsucapere non possem, &
Gloss. ibi, quam simpliciter sequuntur Dyn.
Iaco. de Aret. Barto. Alberic. & Paul. ibi, & alij,
communiter duos assignat intellectus. Primus est, quòd ibi vxor, quæ donauit marito,
nōnon erat domina rei donatæ, quia eam pro derelicto habitam à non domino accepit,
sicq́;sicque
eius dominium nacta non fuit, & consequitur dominium eius rei in maritum, donatarium non transtulit. l. nemo plus. ff. de reg. iu.
c. nemo potest plus, de reg. iur. in 6. vnde cùm
ego sciens à marito emissem, nec dominium
acquirere potuissem, quæsiui vsucapiendi conditionem, sed in re dubia quisque præsumitur suum, non alienum alienare, per tot. C. de
reb. alie. non alien. l. merito, in prin. ff. pro socio. sicq́ue dicere quòd ibi vxor marito alienum alienauit, præterea quòd est diuinare,
est etiam contra legis præsumptionem, vnde
Gloss. transuolat ad secundum intellectum,
vt ibi venditio ideo valeret, quia vxor erat
præsens & consentiens huic venditioni tempore, quo fiebat, sicq́ue ipsamet per mediam
personāpersonam viri vendidisse videretur,
sicq́;sicque emptor
non haberet malam fidem aut
scientiāscientiam rei alienæ, cùm ab ipsa vxore,
quāquam dominādominam putabat,
videatur emisse. Sed & is intellectus, cum quo
simpliciter omnes ibi transeunt, diuinat vxorem esse præsentem tempore, quo maritus
mihi donabat. Dic ergo quòd siue res illa esset vxoris,
nōnon fieret mariti donatarij, quia per
hoc vxor efficeretur pauperior. l. si vir. ff. pro
donato, siue esset aliena, non fieret mariti,
quia vxor non posset dominium, quod non
habebat, transferre in maritum donatarium.
l. nemo plus. ff. de regulis iur. dict. cap. nemo
potest plus. in re autem dubia magis est, vt
vxorem donantem dominam fuisse rei donatæ præsumamus per iura suprà allegata, quod
planè significat textus ille, dum ait: Quia
quasi volente & concedente domina. sic ergo
maritus eam rem, cuius dominium non habebat, vendidit mihi, qui eam præscribere
possum, vt textus ait, nam hic adest possessio,
adest etiam titulus venditionis, adest etiam
bona fides, nam licet ego scirem hanc rem à marito mihi venditam, mariti non fuisse, sed
vxoris fuisse & nunc esse, tamen sciebam maritum eam possedisse non inuita vxore, sed volente (ex illo enim contractu à lege improbato fuit ab vxore in maritum donatarium
trāslatatranslata possessio. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. poss.)
sciebamq́ue eam possessionem in me transtulisse similiter volente & concedente vxore,
quæ cùm rem illam marito donatam vellet,
voluit etiam vt ille de illa liberè disponere
posset, vt per totum. C. de donati. quæ sub modo. sicq́ue ego non eram in mala fide, quia vt
qui possidet rem alienam, videatur malam fidem habere, oportet vel quòd sciat certò se
alienum possidere inuito domino, vel quòd
simus in dubio, quo casu dominus præsumitur inuitus. l. vetare. ff. de furt. Diuersum est,
cùm is possessor possidet alienum de voluntate domini vel certa vel præsumpta, prout
erat in terminis d. l. si id quod. quia tunc malam fidem non intelligitur habere, cùm domino non inuito alienum possideat, probatur in §. 1. Institut. de oblig. quæ ex delicto, vbi
tunc demum is, qui contrectat rem alienam
mobilem, videtur malam fidem habere, cùm
id facit inuito domino, non sic si eo non inuito contrectet, tunc enim videtur regulariter
malam fidem habere, nec facit furtum, vt ibi
in text. & in Gloss. Neque ad rem pertinet,
ꝙquod
qui contra iura mercatur, bonam fidem non
præsumatur habere. cap. qui contra. de reg. iu.
in 6. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libro 11. vnde cùm ego in terminis dict. l. si id
quod, sciens à marito emissem rem, quam
vxoris esse non ignorabam, videor contra iura mercari,
sicq́;sicque bona fide carere. Sed respon.
d. c. qui contra, & d. l. quemadmodum, procedere quando ius resistit, non sic quando
nōnon
assistit, prout est in donatione inter virum &
vxorem, vt docet Bart. in l. si quis pro eo. ff. de
fideiussoribus, qui inde deducit hanc donationem firmari iuramento, cuius opinio communiter approbata est, vt disseruimus lib. de
succ. crea. part. 1. §. 29. num. 11. tunc enim cùm
ius non assistit alicui actui, nec ei condonat
actionem, qua possit exequi, & ad effectum
perduci, qui talem actum, cui lex non assistit,
facit, non videtur malam fidem habere, non
magis quàm si faceret
actũactum à lege permissum,
ita intelligo d. l. si id quod simile, per Bar. in l.
sed & si lege. §. scire. ff. de petit. hæred. Item responde, quòd d. c. qui contra. & d. l. quemadmodum. cum conc. procedunt in ijs, quæ vetantur principaliter propter publicam vtilitatem, nam qui contra talem
prohibitionẽprohibitionem contrahit, bonam fidem non præsumitur habere,
non sic in ijs, qui vetantur propter vtilitatem
principaliter priuatam ipsius prohibiti, qualis est donatio inter virum & vxorem, secundum Barto. in d. l. si quis pro eo, quem communiter Doctores sequuntur, vt diximus in
d. tract. parte 1. nam qui facit contractum à
|
lege vetitum propter vtilitatem principaliter
priuatam, non videtur habere malam fidem,
accedente consensu expresso vel tacito illius
cuius fauore is actus vetitus fuit, ita procedit d. l. si id quo. sicq́ue vtilissimè & mirum
in modum limitatur & declaratur materia
bonæ fidei, quæ in præscriptionibus exigitur, quod & nouum est, & procedit etiam de
iure canonico, non secus quàm de iure ciuili, nam quod iura canonum aiunt, malæ fidei possessorem eum esse, qui alienum sciens
possidet. c. vigilanti. c. final. de præscript. c. si
virgo. 34. q. 2. id sanè intelligendum est dummodò alienum possideat inuito domino,
ꝙquod
in dubio præsumitur. d. l. vetare. non sic si
domino volente possideat alienum, quod
præsumitur quando dominus eam rem alienauit, licet propter suammet vtilitatem alienare vetitus esset, tunc enim tam is, in quem
ipse prohibitus alienauit, quàm reliqui omnes, qui à priore accipiente acceperunt, bonam fidem videntur habere, quasi omnes de
illius domini prohibiti voluntate possidere
videantur, per d. l. si id quod. Diuersum fortè esset, si quis alienare à lege vetitus sit etiam
ob priuatam principaliter vtilitatem non ipsius quidem prohibiti, sed alterius tertij, puta in terminis l. filiusfamiliâs. §. diui. ff. de lega. 1.
* ergo si quod alumno minus industrioso propter suammet vtilitatem reliquit alienare prohibuit, vt fuit in l. Titio centum, in
princip. ff. de condit. & demonst. ipseq́ue sciens ab illo emi non videbor malam fidem habere, licet is titulus illegitimus sit, vt ibi, &
consequenter licet quasi ex defectu tituli cesset præscriptio ordinaria decem vel viginti annorum, erit tamen locus præscriptioni triginta annorum, in qua titulus non exigitur, sed
tantùm bona fides hodie de iure canonico, quæ hac in re minimè defuisse videtur,
vt in dict. l. si id quod. sicq́ue mirè declarantur, d. c. vigilanti, & dict. cap. fin. de præscri. l.
bonæ fidei. ff. de verborum signif. l. vnica. de
vsucap. trans. cum similibus. Sicq́ue
* si seruos filio minori legaui, qui erant perfectæ artis periti, propterq́ue illam peritiam eos alienare vetui, quo casu valet ea prohibitio. l. 2. C.
pro empt. isq́ue filius scienti donauit, vendidit, aut dotis nomine dederit, is quidem titulum legitimum non habet, sed bonam fidem
habere non desinit, sicq́ue cessabit ordinaria
præscriptio, quæ legitimum titulum desiderat. d. §. si à pupillo, in l. 2. ff. pro empt. cum
simil. sed locus erit præscriptioni triginta annorum, quæ titulum non desiderat, sed sola
bona fide contenta est, quæ hic adesse intelligit, per quod mirum in modum declarantur.
d. c. vigilanti, & d. c. 2. & l. sicut. l. omnes. l. si
quis emptionis. l. cùm notissimi. C. de præscriptione triginta annorum. Diuersum
* sanè esset, si rem sub conditione legatam, ego
pendentem
cōditionemconditionem scienter emissem ab hærede, & postquam eam per annos triginta
possedissem, conditio extitisset, eamq́ue à me
legatarius vendicasset, tunc enim nouè aut
noua ratione teneo me tueri prætextu præscriptionis non posse, nec præscripsisse, non quidem longo tantùm tempore, vt expressum
est in l. final. §. sin autem sub conditione. C.
commu. delega. nec etiam longissimo, quia
licet in hac præscriptione titulus non exigatur. d. l. sicut, cum concord. tamen hodie exigitur bona fides per d. c. vigilanti, & d. c. final.
quæ hic adesse non videtur, quia licet pendente conditione verum sit possedisse me de
voluntate domini, sicq́ue bonam fidem habeam respectu ipsius, habeo tamen malam fidem respectu alterius, scilicet legatarij sicq́ue
cessat præscriptio, per quam declarationem
pulchrè ampliatur. d. §. sin autem, & d. cap. fi.
& d. c. vigilanti. Ex
* superioribus etiam apparet Gloss. in l. Pomponius. §. si iussu. ff. de
acquir. possess. non iure notatam fuisse ab Episcopo Couarru. viro alioqui disertissimo, ea
enim Gloss. ait quòd in terminis d. l. si vir. ff.
pro donato cessat regula. l. clauibus. ff. de contrahend. empt. nam, inquit, vxor cum domina non est, & marito donauit, transfert in
eum vsucapiendi conditionem, & tamen si
domina esset, dominium non transferret,
qͦdquod
verissimum est, & probatur in d. l. si vir. quod
improbat ipse Episcopus, dicens, quod ibi
vxor si traderet propriam rem, dominium in
maritum transmitteret, quod est contra totum titulum. ff. & C. de donat. inter virum &
vxor. vnde illud verbum in curia lapsum aut
errore librariorum deprauatum credendum
est. Ex superioribus maximè & intellectu,
quem signauimus ad l. si id quod. ff. pro derelicto, & l. si vir. ff. pro donato, patet vera resolutio illius articuli sat controuersi,
* an mala fides respectu vnius impediat præscriptionem
respectu alterius, quale est cùm fundum alienum sciens possidebam, qui quidem fundus
revera tuus erat, sed eum Sempronij esse falso opinabar, & hac in re aiunt Barto. in l. naturaliter. ff. de vsucapionibus, num. 11. & apertius numero 14. tenuisse procedere vsucapionem, nec illam scientiam rei alienæ impedimento esse, quod ex mente videtur esse Glo.
final. in l. si quis fundum. ff. de acquiren. possess. & Gloss. in l. sicut. C. de præscript. triginta annorum. & Bartolum ita intellexerunt
Aegidius Bellamera. in c. vigilanti. nume. 35.
de præscript. Antonius colum. final. & Felin.
colum. 1. in c. fin. de præscript. vbi Imola num.
25. & hanc Barto. opinionem sic intellectam
communem esse firmat Balbus de præscript.
in tertia parte sextæ partis princip. quæst. 2.
versic. 3. Socinusq́ue idem firmat consil. 47.
lib. 3. colum. fina. quod & firmat Ioan. Annibal in dicta l. naturaliter. numero 156. & hanc
Bartoli opinionem simpliciter sequuntur Imola in dict. l. si quis fundum. Ancharan. in
|
cap. 1. de præscrip. in 6. Salicetus in l. cum notissimi. §. imò. C. de præscriptione triginta annorum. qui tamen sententiam suam non satis aperiunt, sed Bart. simpliciter sequuntur.
Contrariam partem, vt qui alienum sciens
possidet, is licet circa verum dominum illius
rei erret, dum eum Sempronij esse putaret,
cùm tuus esset, non possit præscribere contra te, nec contra Sempronium, aut alium, tenent Abb. in d. c. illud. num. 8. Aret. nume. 56.
in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acquirend. pos.
Idem Aret. in l. 3. §. Neratius. colum. fin. Idem
in l. Pomponius. §. ex facto. eodem titu. Vincentius Hercul. in d. §. item acquirimus. num.
24. Aretin. consil. 17. colum. 9. Balbus vbi suprà. Annib. vbi suprà, nume. 160. Bellamera,
vbi suprà, & Sozinus in d. §. item acquirimus,
& Claudius in dict. l. naturaliter. colum. 3. &
hanc opinionem sequitur, & firmat esse magis communem Episcop. ciuita. Rod. in c. possessor, par. 2. §. 8. ad fin. de reg. iur. in 6.