Capvt lxxix.

Capvt lxxix.

VXor
1
* viro fundum alienum à se, tamen possessum donauit, & tradidit, quẽ quem vir longo tempore possedit, an p̃scribat præscribat quæ ritur, & Iureconsultus in l. si vir vxori. ff. pro dona. ait præscripsisse, idem ait in l. si id quod. ff. pro derelicto, & Gloss. in d. l. si vir. opponit sic, aut enim is donatarius cogitauit rem donatam esse donatricis, aut putauit esse alienam, si putabat esse donatricis, non habuit iustam causam accipiendi, & possidendi, cum lege vitata sit ea donatio, sicq́ue cessat vsucapio ordinaria, quæ in hac iusta causa nititur, vt diximus per dict. l. quod vulgo, & dict. l. non solùm. §. quod vulgo. dict. l. final. ff. pro suo. dict. l. pro legato, & dict. l. fi. ff. pro legato. sin autem putabat rem donatam esse alienam, non habebat bonam fidem, sicq́ue cessat vsucapio.
Responde quòd dicitur ad præscriptionem ordinariam exigi initium, & causam possidendi iustam, non intelligitur quòd sit iusta re, & opinione possidentis, satis enim est iustam esse re tantùm, quinimò re, & opinione ibi iusta, & legitima causa erat re, quia lex permittebat talem rei alienæ donationem valere opinione, quia & eam donationem valere donatarius existimabat, sed in causa validitatis errabat, quia donatarius putabat valere eò, quòd esset vxoris, ea autem valebat eò, quòd esset aliena, itaque licet ibi esset error iuris, tamen non erat error in effectu, sed erat error in causa qui non nocet, simile in l. 1. §. si legatarius. ff. ad legem Falcidiam. ergo in terminis dict. l. si vir. erat iusta possidendi causa inspecta re, hoc est, iuris dispositione, & inspecta opinione præscribentis, quò ad iuris effectum, licet in causa errasset, sicq́ue ibi veritas iuris concurrebat cum opinione præscribentis, at in terminis l nunquam. ff. de vsucapion. & l. 2. §. si à populo. ff. pro empto. vbi emi à pupillo sine tutoris authoritate rem suam, causa quam habeo possidendi iniusta erat, vel iusta non erat inspecta legis dispositione, & opinione mea. nam licet ponas me inscium ignarumq́ue iuris existimasse id licere, tamen ius aliud disponebat, sicq́ue causa illa possidendi legitima erat opinione tantùm inspecta, non inspecta re, id est, legis dispositione, ergo aut initium & causa possidendi est legitimare, & opinione, aut illegitima re & opinione, aut legitima re tantùm, aut legitima opinione tantùm. Primo casu procedit sine dubio, quia contingit præscriptio, vt in dicta l. si vir, & in omnibus legibus permittentibus vsucapionem. nam licet res alienas de facto inscio vel inuito domino vetitum sit alienare, vt per totum. C. de rebus alien. non alienandis. tamen illud est illicitum ex parte tradentis, cæterùm ex parte accipientis, si bonam fidem habebat, non est vetitum. l. bona fides. ff. de verborum significationibus, & in legibus suprà allegatis. Itaque cùm ad præscriptionem exigimus initium possidendi legitimum fuisse re & opinione, intelligimus ex parte accipientis, nec curamus vtrùm ita sit necne, regulariter ex parte tradentis, licet | aliquando sic, vt in authen. malæ fidei. C. de præscript. si ergo si re & opinione erat legitima causa & initium possidendi, procedit vsucapio. d. l. si vir, cum concord. quod si re & opinione accipientis erat iniusta causa, tunc sine dubio cessat præscriptio propter malam fidem accipientis. l. vnica. C. de vsucap. transform. cap. possessor, de reg. iur. in sexto, quòd si iusta causa erat accipiendi opinione tantùm, non etiam re. quia per errorem iuris putabat accipiens eum contractum legitimum esse, veluti si emit à pupillo sine tutoris authoritate, & tunc cessat præscriptio. dicto §. si à pupillo. dict. l. nunquam. quòd si re, id est, ex legis dispositione legitima erat possessio, sed opinione accipientis erat illegitima, quia ipse putabat contractum esse à lege vetitum cùm non esset, veluti si existimabat adultum non posse res mobiles alienare sine decreto, cùm prohibito sit in prædijs non in mobilibus regulariter. l. magis puto, per totam. ff. de rebus eorum per totum. C. de prædi. mino. ipse autem emit rem mobilem ab adulto sine decreto, cum tutoris authoritate si eum habebat, vel sine tutore, quando eum non habebat, & tunc puto cessare præscriptionem, nam aut pupillus dominus erat, & tunc statim facit dominum accipientem. l. traditionibus. C. de pact. iuncta l. nunquam. ff. de acquirend. rerum dominio. Sicq́ue cessat vsucapio. §. sic itaque. Institut. de actio. Aut non erat dominus, & tunc adest mala fides accipientis, quæ impedit vsucapionem, vt dict. l. vnica. & dict. cap. possessor. c. vigilanti. & cap. final. de præscription. ratio differentiæ, quia quando rem suam adultus tradebat ex causa legitima ad transferendum dominium, licet eam in legitimā legitimam accipiens putaret, iniurium non est dominium transferri, quia nihil tam naturale est, quàm voluntate domini rem suam in alium transferre volentis ratam esse. §. per traditionem. Institut. de rerum diuision. l. nemo. ff. de pact. verùm cùm adultus traderet alienum, & accipiens erraret in facto, quia putabat alienum non esse, & in iure, quia putabat adultis res suas mobiles alienare sine decreto non licere, tunc non adest voluntas domini, quæ efficiat vt dominium statim transeat, nec æquitas, quæ subueniat possidenti per concessionem vsucapionis, sicq́ue videtur cessare vsucapio.
Per contrarium vt locus sit vsucapioni videtur per regulam. l. regula. §. qui ignorauit. ff. de iur. & facti ignor. iuncta l. clauibus. ff. de contrahend. empt. vbi qui abs te emit rem tuam, quam alienam putabat, si ei tradidisti, dominus fit, licet negare non possimus, quin ille haberet malam fidem, quando quidem rem, quam accepit, alienam putabat, sed hac in re veritas præualet opinioni. ergo si tradente domino statim transfertur dominium non obstante mala fide accipientis, similiter trans fertur vsucapiendi conditio, quando traderet non dominus. Ad
2
* idem l. 2. §. si sub conditione. versic. contra. ff. pro empt. vbi abs te emi rem alienam sub conditione, & conditio extitit me ignorante, sicq́ue adhuc tuam esse putabam, quia conditionalia pendente conditione nihil ponunt inesse. §. sin autem aliquid sub conditione. C. de cad. toll. l. final. §. sin autem sub conditione. C. commu. delegatis. l. si quis sub conditione dandorum decem. ff. si quis omissa caus. testa. l. seruo legato. §. 1. ff. delegat. 1. & tamen textus ibi ait, à tempore, quo revera expleta conditio fuit præscriptionem inchoari, quamuis ipse putarem eam rem meam non esse, sed permanere adhuc in dominio venditoris quousque conditio impleretur.
Ad idem & tertiò d. §. si sub conditione. versic. quod apertius, vbi defunctus emerat, sed sibi res nondum fuit tradita, quæ tamen postea hæredi tradita fuit, isq́ue ignorabat defunctum emisse, sicq́ue rem alienam esse putabat, & ad se nullo modo pertinere, & adhuc, quia revera habebat titulum emptionis potest præscribere, ratio, quia hac in re veritas præualet opinioni, vt ibi exprimitur, & eadem l. §. si à pupillo, & d. l. regula. §. qui ignorabit.
Ad idem & quartò text. optimus in l. si id quod. ff. pro derelicto, vbi vxor marito rem donauit, quod cùm scirem à marito emi, licet non ignorarem alienum me emisse, quia vxor quæ marito donauit eum dominum non fecit, adhuc tamen possum vsucapere vt ibi, non obstante scientia rei alienæ, quia vt text. ille ait quasi volente & concedente domina maritus tradidit, ergo licet vterque, id est, tam emptor quàm venditor haberent scientiam rei alienæ, adhuc non videntur esse in mala fide, quando habebant domini voluntatem, etiam si ea voluntas à iure probata non esset, & talis dominus eam rem alienare non posset.
Ad idem & quintò. l. si vir vxori. ff. pro donato, vbi vxor viro rem alienam donauit, quā quam vir vxoris esse putabat, & valere donationem iuris ignarus existimabat, & adhuc profuit valuitq́ue is contractus, quoad præscribendum, quia ignorantia iuris non nocet in vsucapionibus, quando præscribens putabat contractum non valere, qui revera valebat, sic ergo & in proposito emi ab adulto rem mobilem sine decreto, quo casu venditio ritè facta fuit, possum ex hoc titulo & causa vsucapere, licet putarem venditionem esse nullam, quia hac in re plus est in re quàm in opinione, diuersum esset sanè, si contractus ritè factus non esset, & ipse putarem valere, nam is error non faceret tenere eum contractum, qui ex legis dispositione non valebat. l. nunquam. ff. de vsucap. & dict. l. 2. §. si à pupillo. ergo ignorantia possessoris in iure qui rem | acceperat, nec de contractu valido facit inualidum, nec de infirmo & inutili facit firmum, quia hac in veritate magis est quàm in opinio.
Hinc
3
* infertur veram non esse eam communem sententiam, quòd in præscriptione ordinaria error iuris non nocet, quando concurrit cum errore facti, quam opinionem tenuit Gloss. per text. ibi in d. l. si vir. & ibi Barto. Dyn. num. 40. in c. possessor, de reg. iur. in 6. Bald. in l. 4. C. pro emp. num. 4. Balbus in d. l. Celsus. ff. de vsucap. in 4. not. Felin. in cap. de quarta, de præscript.
Sed hæc communis opinio vera esse non potest, nam si solus error iuris impedit vsucapionem ordinariam, ergo longè magis impedietur, si concurrat error tam iuris quàm facti, quia duo vincula, &c. l. testam. C. de impuberum. Item est contra l. nunquam. ff. de vsuca. l. 2. §. si à pupillo, cum conc. ff. pro empt. vbi possessor errabat in facto, quia emit rem alienam, quam venditoris esse putabat, & in iure, quia emit à pupillo existimans, quòd haberet rerum suarum liberam alienationem, cùm non haberet, & tamen negatur ibi vsucapionem procedere.
Ad
4
* d. l. si vir, responde, vt diximus, quæ responsio longè melior est quàm ea, quæ assignatur à Paulo Castrens. in titu. pro donato, ad finem. & in d. l. nunquam. & per Azonem in summa. C. de iuris & facti igno. per Aegidium in c. vigilanti, de præscript. num. 47. Felin. num. 36. in d. cap. de quarta, & Episcopus Couarru. vbi suprà. §. 7. ad finem. Hi enim intelligunt, quòd in dict. l. si vir, ideo error iuris non nocet, quia errabatur non circa validitatem contractus, sed circa causam validitatis, donatarius enim benè putabat contractum valere, & verum erat, sed ideo valere existimabat, quod intelligebat, omnem donationem inter virum & vxorem valere non secùs quàm inter reliquos, & in hoc decipiebatur errore iuris, qui non nocet, licet, vt ipse sentiunt, noceret si erraret circa validitatem contractus, quod nos omninò negamus asseuerantes in terminis dict. l. si vir, valiturum esse contractum etiam si donatarius existimaret non valere, itaque licet vir donatarius iuris esset conscius, sciretq́ue donationem inter virum & vxorem regulariter non valere, remq́; remque illam sibi ab vxore donatam putasset vxoris esse, non autem alienam, adhuc valeret donatio, & procederet vsucapio per generalitatem illius text. qui non facit vim in errore donatarij circa ius, & id subaudire est intolerabilis diuinatio, & suppletio ad illum text. ergo intelligamus maritum ibi rem donatam vxoris esse intellexisse, cùm esset aliena, sicq́ue errasse in facto, & similiter intellexisse vetitam esse donationem inter virum & vxorem, & nihilominus rem accepisse, sicq́ue habuisse scientiam rei alienæ hoc modo, quia rem vxoris esse putabat cùm esset aliena, & putabat non iure sibi fuisse donatam & traditam, sicq́ue in bona fide non erat existimans se possidere rem, quæ adhuc vxoris maneret etiam post donationem & traditionem, adhuc tamen vsucapere eam potest iure ciuili, quia revera illa donatio valuit, & illa mala fides vel mala fides non est, vel si est, non tamen nocet, quò ad præscriptionem propter consensum domini accedentem, itaque ibi contingit præscriptio, quia affuit possessio, & affuit titulus revera sufficiens, licet donatarius eum titulum insufficientem putasset, cuius error non obest aut eneruat veritatem, affuit etiam bona fides, quia in mala fide non est, qui possidet rem alienam scienter, si scit se habere domini voluntatem, vt probatur ibi, & expressius in l. si id quod, vbi elegans textus. ff. pro derelicto ibi, quasi volente & concedente domina. ergo in dict. l. si vir. nihil deerat ad vsucapionis requisita, cùm adessent possessio, titulus, & bona fides, sicq́ue vt ibi cōtingeret contingeret præscriptio, non erat necesse, quòd donatarius errasset in causa validitatis contractus, licet aliud & diuersum sentiant Paulus & alij, quos proximè retulimus,
5
* vnde contra ipsos facio talem conclusionem: Si res aliena viro ab vxore donata est, virq́ue errabat bis in facto, quia & rem vxoris esse putabat, & illum contractum ob eundem facti errorem putabat non valere, præscribere poterit, quæ conclusio contra ipsos probatur. Primò per dictam l. si vir, si generaliter, prout debet, intelligatur. Secundò in dicta l. si id quod in decisione. Tertiò ibidem in ratione decidendi. Quartò in dicta l. regula. §. primo. Quintò in dicta l. 2. §. si sub cond. versicul. contra. ff. pro emptore. Sextò ibidem in vltimo responso. Octauò in l. loci corpus. ff. de acquirend. rerum dominio. Nonò in l. 1. §. si legatarius, iuncta sua Gloss. ff. ad legem Falcidiam. Denique donatio inter virum & vxorẽ vxorem valet, quò ad possess. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. possess. ergo etiam si vxor viro rem propriam donasset, eum faceret iustum possessorem, licet dominum non faceret, sicq́ue præscriberet.
Subinfertur verum
6
* non esse intellectum, quem ad d. l. si vir, assignant ibi Iocobus Iacobus de Arena & Albericus. aiunt enim, quòd ibi erat possessio & titulus verus & legitimus, & in hoc rectè, & licet donatarius errasset in iure, existimans ibi donationem non valuisse, tamen is error non excludit bonam fidem, & sanè quòd non excludat bonam fidem agnosco, sed nego iuris errorem interfuisse, quia ipsi intelligunt quòd donatarius putabat, donationem valere ductus errore iuris, ego intelligo quòd putabat non valere deceptus errore facti, sciebat enim ius, quod præcepit donationem inter virum & vxorem non valere, quando vxor viro rem | suam donabat, ipse autem putabat eam donationem ideò non valuisse, quia non res aliena, sed ipsius vxoris donata esset, sicq́ue ibi non in iure, sed in facto tantùm errauit, similiter ibi bona fides profecta fuit ab illo errore facti, non quidem ab errore iuris, ergo Alberic. & Iac. de Arebis errasse videntur. Primùm, quia existimârunt ibi bonam fidem ab errore iuris emanasse, cùm non effluxerit, nisi ab errore facti. Deinde, quia virum in iure errasse crediderunt, cùm in facto tantùm, non etiam in iure errasset. Subinfertur
7
* verus intellectus ad l. si id quod. ff. pro derelicto. versic. nam & si, cuius verba ita habent, nam & si tibi rem ab vxore donatā donatam sciens emero, quia quasi volente & concedente domina id faceres. idem iuris est, scilicet, vt vsucapere non possem, & Gloss. ibi, quam simpliciter sequuntur Dyn. Iaco. de Aret. Barto. Alberic. & Paul. ibi, & alij, communiter duos assignat intellectus. Primus est, quòd ibi vxor, quæ donauit marito, non erat domina rei donatæ, quia eam pro derelicto habitam à non domino accepit, sicq́; sicque eius dominium nacta non fuit, & consequitur dominium eius rei in maritum, donatarium non transtulit. l. nemo plus. ff. de reg. iu. c. nemo potest plus, de reg. iur. in 6. vnde cùm ego sciens à marito emissem, nec dominium acquirere potuissem, quæsiui vsucapiendi conditionem, sed in re dubia quisque præsumitur suum, non alienum alienare, per tot. C. de reb. alie. non alien. l. merito, in prin. ff. pro socio. sicq́ue dicere quòd ibi vxor marito alienum alienauit, præterea quòd est diuinare, est etiam contra legis præsumptionem, vnde Gloss. transuolat ad secundum intellectum, vt ibi venditio ideo valeret, quia vxor erat præsens & consentiens huic venditioni tempore, quo fiebat, sicq́ue ipsamet per mediam personā personam viri vendidisse videretur, sicq́; sicque emptor non haberet malam fidem aut scientiā scientiam rei alienæ, cùm ab ipsa vxore, quā quam dominā dominam putabat, videatur emisse. Sed & is intellectus, cum quo simpliciter omnes ibi transeunt, diuinat vxorem esse præsentem tempore, quo maritus mihi donabat. Dic ergo quòd siue res illa esset vxoris, non fieret mariti donatarij, quia per hoc vxor efficeretur pauperior. l. si vir. ff. pro donato, siue esset aliena, non fieret mariti, quia vxor non posset dominium, quod non habebat, transferre in maritum donatarium. l. nemo plus. ff. de regulis iur. dict. cap. nemo potest plus. in re autem dubia magis est, vt vxorem donantem dominam fuisse rei donatæ præsumamus per iura suprà allegata, quod planè significat textus ille, dum ait: Quia quasi volente & concedente domina. sic ergo maritus eam rem, cuius dominium non habebat, vendidit mihi, qui eam præscribere possum, vt textus ait, nam hic adest possessio, adest etiam titulus venditionis, adest etiam bona fides, nam licet ego scirem hanc rem à marito mihi venditam, mariti non fuisse, sed vxoris fuisse & nunc esse, tamen sciebam maritum eam possedisse non inuita vxore, sed volente (ex illo enim contractu à lege improbato fuit ab vxore in maritum donatarium trāslata translata possessio. l. 1. §. si vir. ff. de acquirend. poss.) sciebamq́ue eam possessionem in me transtulisse similiter volente & concedente vxore, quæ cùm rem illam marito donatam vellet, voluit etiam vt ille de illa liberè disponere posset, vt per totum. C. de donati. quæ sub modo. sicq́ue ego non eram in mala fide, quia vt qui possidet rem alienam, videatur malam fidem habere, oportet vel quòd sciat certò se alienum possidere inuito domino, vel quòd simus in dubio, quo casu dominus præsumitur inuitus. l. vetare. ff. de furt. Diuersum est, cùm is possessor possidet alienum de voluntate domini vel certa vel præsumpta, prout erat in terminis d. l. si id quod. quia tunc malam fidem non intelligitur habere, cùm domino non inuito alienum possideat, probatur in §. 1. Institut. de oblig. quæ ex delicto, vbi tunc demum is, qui contrectat rem alienam mobilem, videtur malam fidem habere, cùm id facit inuito domino, non sic si eo non inuito contrectet, tunc enim videtur regulariter malam fidem habere, nec facit furtum, vt ibi in text. & in Gloss. Neque ad rem pertinet, quod qui contra iura mercatur, bonam fidem non præsumatur habere. cap. qui contra. de reg. iu. in 6. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libro 11. vnde cùm ego in terminis dict. l. si id quod, sciens à marito emissem rem, quam vxoris esse non ignorabam, videor contra iura mercari, sicq́; sicque bona fide carere. Sed respon. d. c. qui contra, & d. l. quemadmodum, procedere quando ius resistit, non sic quando non assistit, prout est in donatione inter virum & vxorem, vt docet Bart. in l. si quis pro eo. ff. de fideiussoribus, qui inde deducit hanc donationem firmari iuramento, cuius opinio communiter approbata est, vt disseruimus lib. de succ. crea. part. 1. §. 29. num. 11. tunc enim cùm ius non assistit alicui actui, nec ei condonat actionem, qua possit exequi, & ad effectum perduci, qui talem actum, cui lex non assistit, facit, non videtur malam fidem habere, non magis quàm si faceret actũ actum à lege permissum, ita intelligo d. l. si id quod simile, per Bar. in l. sed & si lege. §. scire. ff. de petit. hæred. Item responde, quòd d. c. qui contra. & d. l. quemadmodum. cum conc. procedunt in ijs, quæ vetantur principaliter propter publicam vtilitatem, nam qui contra talem prohibitionẽ prohibitionem contrahit, bonam fidem non præsumitur habere, non sic in ijs, qui vetantur propter vtilitatem principaliter priuatam ipsius prohibiti, qualis est donatio inter virum & vxorem, secundum Barto. in d. l. si quis pro eo, quem communiter Doctores sequuntur, vt diximus in d. tract. parte 1. nam qui facit contractum à | lege vetitum propter vtilitatem principaliter priuatam, non videtur habere malam fidem, accedente consensu expresso vel tacito illius cuius fauore is actus vetitus fuit, ita procedit d. l. si id quo. sicq́ue vtilissimè & mirum in modum limitatur & declaratur materia bonæ fidei, quæ in præscriptionibus exigitur, quod & nouum est, & procedit etiam de iure canonico, non secus quàm de iure ciuili, nam quod iura canonum aiunt, malæ fidei possessorem eum esse, qui alienum sciens possidet. c. vigilanti. c. final. de præscript. c. si virgo. 34. q. 2. id sanè intelligendum est dummodò alienum possideat inuito domino, quod in dubio præsumitur. d. l. vetare. non sic si domino volente possideat alienum, quod præsumitur quando dominus eam rem alienauit, licet propter suammet vtilitatem alienare vetitus esset, tunc enim tam is, in quem ipse prohibitus alienauit, quàm reliqui omnes, qui à priore accipiente acceperunt, bonam fidem videntur habere, quasi omnes de illius domini prohibiti voluntate possidere videantur, per d. l. si id quod. Diuersum fortè esset, si quis alienare à lege vetitus sit etiam ob priuatam principaliter vtilitatem non ipsius quidem prohibiti, sed alterius tertij, puta in terminis l. filiusfamiliâs. §. diui. ff. de lega. 1.
8
* ergo si quod alumno minus industrioso propter suammet vtilitatem reliquit alienare prohibuit, vt fuit in l. Titio centum, in princip. ff. de condit. & demonst. ipseq́ue sciens ab illo emi non videbor malam fidem habere, licet is titulus illegitimus sit, vt ibi, & consequenter licet quasi ex defectu tituli cesset præscriptio ordinaria decem vel viginti annorum, erit tamen locus præscriptioni triginta annorum, in qua titulus non exigitur, sed tantùm bona fides hodie de iure canonico, quæ hac in re minimè defuisse videtur, vt in dict. l. si id quod. sicq́ue mirè declarantur, d. c. vigilanti, & dict. cap. fin. de præscri. l. bonæ fidei. ff. de verborum signif. l. vnica. de vsucap. trans. cum similibus. Sicq́ue
9
* si seruos filio minori legaui, qui erant perfectæ artis periti, propterq́ue illam peritiam eos alienare vetui, quo casu valet ea prohibitio. l. 2. C. pro empt. isq́ue filius scienti donauit, vendidit, aut dotis nomine dederit, is quidem titulum legitimum non habet, sed bonam fidem habere non desinit, sicq́ue cessabit ordinaria præscriptio, quæ legitimum titulum desiderat. d. §. si à pupillo, in l. 2. ff. pro empt. cum simil. sed locus erit præscriptioni triginta annorum, quæ titulum non desiderat, sed sola bona fide contenta est, quæ hic adesse intelligit, per quod mirum in modum declarantur. d. c. vigilanti, & d. c. 2. & l. sicut. l. omnes. l. si quis emptionis. l. cùm notissimi. C. de præscriptione triginta annorum. Diuersum
10
* sanè esset, si rem sub conditione legatam, ego pendentem cōditionem conditionem scienter emissem ab hærede, & postquam eam per annos triginta possedissem, conditio extitisset, eamq́ue à me legatarius vendicasset, tunc enim nouè aut noua ratione teneo me tueri prætextu præscriptionis non posse, nec præscripsisse, non quidem longo tantùm tempore, vt expressum est in l. final. §. sin autem sub conditione. C. commu. delega. nec etiam longissimo, quia licet in hac præscriptione titulus non exigatur. d. l. sicut, cum concord. tamen hodie exigitur bona fides per d. c. vigilanti, & d. c. final. quæ hic adesse non videtur, quia licet pendente conditione verum sit possedisse me de voluntate domini, sicq́ue bonam fidem habeam respectu ipsius, habeo tamen malam fidem respectu alterius, scilicet legatarij sicq́ue cessat præscriptio, per quam declarationem pulchrè ampliatur. d. §. sin autem, & d. cap. fi. & d. c. vigilanti. Ex
11
* superioribus etiam apparet Gloss. in l. Pomponius. §. si iussu. ff. de acquir. possess. non iure notatam fuisse ab Episcopo Couarru. viro alioqui disertissimo, ea enim Gloss. ait quòd in terminis d. l. si vir. ff. pro donato cessat regula. l. clauibus. ff. de contrahend. empt. nam, inquit, vxor cum domina non est, & marito donauit, transfert in eum vsucapiendi conditionem, & tamen si domina esset, dominium non transferret, qͦd quod verissimum est, & probatur in d. l. si vir. quod improbat ipse Episcopus, dicens, quod ibi vxor si traderet propriam rem, dominium in maritum transmitteret, quod est contra totum titulum. ff. & C. de donat. inter virum & vxor. vnde illud verbum in curia lapsum aut errore librariorum deprauatum credendum est. Ex superioribus maximè & intellectu, quem signauimus ad l. si id quod. ff. pro derelicto, & l. si vir. ff. pro donato, patet vera resolutio illius articuli sat controuersi,
12
* an mala fides respectu vnius impediat præscriptionem respectu alterius, quale est cùm fundum alienum sciens possidebam, qui quidem fundus revera tuus erat, sed eum Sempronij esse falso opinabar, & hac in re aiunt Barto. in l. naturaliter. ff. de vsucapionibus, num. 11. & apertius numero 14. tenuisse procedere vsucapionem, nec illam scientiam rei alienæ impedimento esse, quod ex mente videtur esse Glo. final. in l. si quis fundum. ff. de acquiren. possess. & Gloss. in l. sicut. C. de præscript. triginta annorum. & Bartolum ita intellexerunt Aegidius Bellamera. in c. vigilanti. nume. 35. de præscript. Antonius colum. final. & Felin. colum. 1. in c. fin. de præscript. vbi Imola num. 25. & hanc Barto. opinionem sic intellectam communem esse firmat Balbus de præscript. in tertia parte sextæ partis princip. quæst. 2. versic. 3. Socinusq́ue idem firmat consil. 47. lib. 3. colum. fina. quod & firmat Ioan. Annibal in dicta l. naturaliter. numero 156. & hanc Bartoli opinionem simpliciter sequuntur Imola in dict. l. si quis fundum. Ancharan. in | cap. 1. de præscrip. in 6. Salicetus in l. cum notissimi. §. imò. C. de præscriptione triginta annorum. qui tamen sententiam suam non satis aperiunt, sed Bart. simpliciter sequuntur. Contrariam partem, vt qui alienum sciens possidet, is licet circa verum dominum illius rei erret, dum eum Sempronij esse putaret, cùm tuus esset, non possit præscribere contra te, nec contra Sempronium, aut alium, tenent Abb. in d. c. illud. num. 8. Aret. nume. 56. in l. 1. §. item acquirimus. ff. de acquirend. pos. Idem Aret. in l. 3. §. Neratius. colum. fin. Idem in l. Pomponius. §. ex facto. eodem titu. Vincentius Hercul. in d. §. item acquirimus. num. 24. Aretin. consil. 17. colum. 9. Balbus vbi suprà. Annib. vbi suprà, nume. 160. Bellamera, vbi suprà, & Sozinus in d. §. item acquirimus, & Claudius in dict. l. naturaliter. colum. 3. & hanc opinionem sequitur, & firmat esse magis communem Episcop. ciuita. Rod. in c. possessor, par. 2. §. 8. ad fin. de reg. iur. in 6.
Mouentur tenentes hanc posteriorem partem, quia malæ fidei possessor is est, qui possidet alienum scienter, isq́ue nullo tempore præscribit. c. fin. de præscrip. c. vigilanti. eodem tit. cap. si virgo. 34. quæst. 2. vbi quandiu quis ignorat alienum se possidere, tamdiu & non diutius potest intelligi bonæ fidei possessor, & tamdiu & non diutius potest præscribere, nec dubium est, quin is haberet scientiam rei alienæ, licet errasset circa verum dominum. l. aut qualiter. §. si quis dum putat. ff. quod vi, aut clàm.
Ad l. si quis fundum. vnde effluxit potissimùm Bartol. & sequacium fundamentum, respondent procedere respectu diuersorum iurium vel respectu partium, nam si totum fundum ab omni parte, & ab omni iure, & respectu possidebam, cùm scirem vsumfructum alienum esse, proprietatem autem ad me pertinere putarem, vel totum possidebam, cùm tertiam eius fundi partem alienam esse non ignorarem, reliquas verò fundi partes meas esse falsò opinabar, tunc & proprietatem illam vsucapere potero, nihilum impediente scientia vsusfructus alieni, & illas duas fundi partes potero vsucapere, licet scirem alteram tertiam partem fuisse esseq́ue alienam. Idq́ue licebit non aliter atque si duos fundos alienos possiderem, alterum sciens, alterum errans, putansq́ue ad me pertinere, tunc enim indubitatum esset fundum bona fide possessum me præscribere posse, nec huic rei impedimento esse mala fides, quæ insequebatur me, & impediebat respectu alterius fundi quem alienum sciebam. Sicq́ue neque in bona neque in mala fide hac in re erit ius accrescendi, licet videretur argumentum in contrarium ex leg. si ponas. §. fina. ff. de inofficio. testamento. & leg. 1. & 2. leg. in de Neratius. leg. si quis Titio, & ferè per totum. ff. de vsufructu accresc.
Quid
13
* dicendum? & sanè pro priore opinione Bart. & sequacium nouè adduco tex. à nemine hanc ad rem præuisum, in leg. si id quod. secundo responso. ff. pro derelicto, cuius verba, si tibi fundum ab vxore donatum sciens emero, quia quasi volente, & concedente domina feceris, idem erit, scilicet vt vsucapere eum possim, ecce vbi ego emptor qui habebam scientiam rei alienæ, dum sciebam eum fundum iure dominij mariti non esse, sicq́ue nec illum in me transuolasse adhuc hac scientia rei alienæ non obstante vsucapere possum, & quod ius fundi illius non transierit in maritum qui mihi vendidit, patet, quia siue ille vxoris donatricis esset, in maritum donatarium transire non potuit, per totum. C. & ff. de donation. inter virum & vxorem. siue vxoris non foret, sed alienus similiter ex cōcessione concessione vxoris in maritum transire nequiuit, per regulam. leg. nemo plus. ff. de regul. iur. capitu. nemo potest plus, eodem titul. in sexto, & cùm emptor qui à marito accepit sciens esset, haberetq́ue scientiam rei alienæ, videbatur præscribere non posse, & tamen ibi respondetur posse, & si intelligimus ideò præscripsisse, quia is emptor sciebat fundum alienum, tamen putabat eum esse vxoris donatricis cùm alterius esset, secundum intellectum Gloss. ibi, erit ibi text. expressus pro hac opinione, sed sanè respondere possumus, & debemus illum text. planè probare scientiam rei alienæ, non semper impedire vsucapionem, quia non semper inducit fidem malam, veluti si de consensu tacito, vel expresso domini rem suam possideam, quale fuit ibi, vt patet in verb. qua si volente, & concedente domina.
Secundò ad id idem est text. egregius in l. si vir. ff. pro donato, vbi vxor marito donauit fundum alienum, quem maritus vxoris esse putabat, sicq́ue postquam accepit sciebat se adhuc alienum possidere, vel saltem ita esse putabat, aut putare debebat, vt per totum C. & ff. de don. inter virum & vxorem. & adhuc is maritus vsucepit eum fundum, quia licet sciret alienum, errabat tamen in vero domino, sicq́ue habens scientiam rei alienæ respectu vxoris donatricis non vetatur vsucapere contra verum dominum, quem dominum esse ignorabat, sed & ad hunc text. possumus respondere verissimum esse, quòd non semper scientia rei alienæ respectu vnius impedit præscriptionem respectu alterius, nam qui sciens alienum possidet, etiam si re vera possideat inuito domino, præsumptiuè tamen si putet se volente domino possidere satis est, vt ibi. nam in illo text. intelligendum est, maritum possedisse præsumptiuè domino inuito. leg. vetare. ff. de furtis. sed tamen is maritus cùm falsò existimaret eum fundum esse vxoris donatricis, licet per hoc intelligere deberet fundi dominium ad se non transuo| lasse, sicq́ue alienum se possedisse, adhuc tamen cùm possideret volente, & concedente vxote uxore , quam dominam esse putabat, non erat in mala fide, licet haberet conscientiam rei alienæ, nos autem loquimur eo casu, quo & haberet scientiam rei alienæ, & sciret aut scire deberet alienum se possidere inuito domino, ergo
14
* tribus demùm concurrentibus constituitur quis in mala fide: primùm quòd re vera possideat alienum: alterum quod inuito domino: tertium quòd sciat, vel scire debeat se inuito domino possidere.
Facito ergo regulam talem: Scientia rei alienæ impedit præscriptionem non solùm respectu eius, quem dominum esse putabam, sed etiam respectu domini, quem dominum esse ignorabam. dict. c. fin. dict. c. vigilanti. de præscript.
Limita primùm, nisi qui sciret alienum se possidere inculpabiliter putasset volente domino possidere se, nam tunc etiam si revera domino nolente possideret, vsucapere posse, vt in d. l. si vir, & d. l. si id quod.
Secundò limita, vt procedat respectu eiusdem iuris, non sic respectu alterius iuris diuersi, vt in d. l. si quis fundum, quod variè intelligitur. Primùm quando ius diuersum esset in proprietate, quò ad partem, quæ distinctè, & separatè pro diuiso possideretur, posset q́ue ad oculum demonstrari, veluti si possidebam fundum alienum, cuius certam partem, puta de tali arbore ad talem arborem sciebam alienum esse, reliquam verò fundi partem ad me pertinere putarem, tunc enim eum fundum dempta illa parte, quam alienam sciebam, præscribere possem. Deinde intellige etiam, si quotam fundi partem alienam putarem, puta tertiam, reliquas verò ad me pertinere, vtrunque probatur in d. l. si quis fundum, primo responso. Tertiò intellige etiam in iure vsusfructus, puta fundum alienum, quem meum esse putabam, possidebam, cùm vsumfructum alienum scirem, potero pręscribere præscribere proprietatem vtique vsumfructum. d. l. si quis fundum. secundo responso. Quartò intellige, quando scirem ius hypothecæ in eo fundo alienum esse, tunc enim saluo iure hypothecæ proprietatem, & vsumfructum illius fundi possiderem. d. l. si quis fundum. vltimo responso. Quintò eadem ratione idem intellige, quando vsum scirem alienum, vel aliud simile ius, vt ibidem, puta retrouendendi, & similia.
Denique etiam op. Bart. defendi posset, eo casu, quo adultus mihi rem mobilem sine decreto vendidisset alienam quidem, quam tamen ipse & adulti esse putarem, & eam sine decreto alienare non potuisse errore iuris existimarem, tunc enim cùm is adultus curatorem non haberet, valuit quidem venditio, vt per totum. ff. de rebus eorum, & C. de præd. minor. sicq́ue habeo possessionem & titulum venditionis, & licet putarem rem esse adulti vendentis, inq́ue me dominium translatum non fuisse, adhuc non videor malam fidem habere, quia quasi volente & concedente domino eam rem alienam possideo, sicq́ue contingit præscriptio, vt suprà dicebam, quia hac in re plus est in veritate, quàm in opinione. ff. pro empt. l. 2. §. si à pupillo. & §. si sub conditione. ergo scientia rei alienæ respectu vnius. l. adulti vendentis non impedit præ scriptionem respectu alterius, scilicet veri domini, vt d. l. si id quod, & d. l. si vir, quod nota, quia nullus attigit vnquam. Adde alias limitat. per Episcopum Couarr. vbi suprà. Ex superioribus etiam infertur,
15
* an vera sit communis opinio existimantium bonam fidem in dubio præsumi, vt tenuerunt Gloss. quam omnes ibi sequuntur in c. si diligenti. Glos. & Doct. in cap. sanctorum, de præscript. Gloss. in l. penultim. C. de euiction. Gloss. in cap. fi. de præscript. Bart. & omnes in l. Celsus. ff. de vsucap. Curtius Iunior consilio 28. columna 2. Alciatus de præsumpt. reg. 3. præsumptione 5. Ias. numero 99. in §. sed istæ quidem. Instit. de action. Curtius Senior consilio 71. colum. 4. Couarr. in dicto cap. possessor. part. 2. §. 8. qui hanc firmat communem opinionem esse, per quem multa hac de rescitu non indigna videre poteris. Id quod procedit, etsi possessor non ostendit illum titulum, Barto. numero 17. in dict. l. Celsus. cum quo alij transeunt, estq́ue communis opinio secundum Alciatum, vbi suprà, vide infrà cap. 81. num. 7. cum sequent. & adde ita tenentem Andream Tiraquellum de præscript. §. 1. Gloss. 2. versicu. bona autem fides.
Contrarium tamen, quando non ostenditur titulus fore præsumendum, ait Bart. in l. fina. per text. ibi. C. vnde vi. Innocentius & Bal. in cap. per tuas, de testibus. Imola in repetit. cap. final. columna quinta. de præscript. Sed prior opinio, vt bona fides præsumatur, verior est, pro qua adduco text. ab alijs nunquam animaduersum in l. 2. §. si sub conditione, ad finem. ff. pro emptore, vbi defunctus emerat fundum, qui sibi traditus non fuit, isq́ue mihi hæredi eius traditus postea fuit, neque ego sciebam, qua ex causa mihi traderetur, & tamen videor bonam fidem habere, eumq́ue vsucapere possum, ergo bona fides, quæ sufficiat ad præscribendum, adesse potest citra vllius tituli interuentum. nam quò ad bonam fidem quid refert, vtrùm titulum non habeam, an verò me habere ignorem, certè nihil, & id etiam procedit in præscript. ordinaria per illum textum, facit text. in dict. l. si id, & dict. l. si vir. quinimò titul. vt diximus, regulariter necessarius non est in præ scriptione etiam ordinaria, sed tantùm causa possidendi non iniusta omninò, sed tolerabilis. d. l. fin. ff. pro suo, cum multis similib. suprà allegatis.
Ad l. fin. C. vnde vi, in qua iacet fundamentum eorum qui tenent contrarium. responde procedere in eo qui certò sciebat rem suam non esse, eamq́; eamque veluti habitam pro derelicto (iux. titulum ff. pro derelicto) retinere volebat, sibiq́; sibique iure dominij habere, quod ibi denegatur dicens nihil vacuum præsumi, sed omnia præ sumi, suos dominos habere.
Deinde ille text. procedit quando recens possessio est, vel saltem non diuturna, nam ex diuturnitate temporis præsumitur præcessisse causa sufficiens ad possessionis iustificationem. l. si filiusfam. C. de peti. hære. per omnes in leg. sciendum. ff. de verbo. oblig. quod plenius alibi scripsimus, quæ obtinent quando re vera tit. aderat, licet possidens eum adesse ignoraret. d. §. sub conditione. cæterùm si re vera deesset titu. cessaret præscripti. ordinaria, sed non præscriptio 30. annorum, vt infrà capitu. 81. numero 7. & octauo. vi. suprà cap. incipiente, traditio.
Quod tamen intellige quando quis non propria authoritat. rem aliquam apprehendit, sed eam ab alio accepit, ita procedit d. §. si sub conditione. d. l. si id quod. ff. pro derelict. dict. l. si vir. ff. pro donato. l. quod vulgo. ff. pro emptore. l. fin. ff. pro suo. l. pro legato. l. fina. ff. pro legato. l. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucapio. non sic si propria authoritate rem aliquam olim ab alio possessam apprehendisset, tunc enim posterior hæc possessio præsumeretur clandestina, vt est communis, & vera opinio, quam tradunt Alexand. & Sozinus colu. 1. in l. rem quæ nobis. ff. de acquir. possess. Alex. consilio quodam 151. quem allegat Sozin. vbi suprà. tandem cùm ad præscriptionem oporteat interuenire causam possidendi positiuè veram, vel putatiuam. l. quod vulgo. ff. pro empto. l. fin. ff. pro suo. l. pro legato. & l. fi. ff. pro legato. certè qui tali causa careat, licet bonam fidem fortè possit habere, tamen non præscriberet, nisi dixeris tunc non ex defectu. bon. fi. sed ex defectu causæ vel tituli cessare præscriptionem. Sed
16
* & hoc casu hoc vitium clandestinatis præscriptum per lapsum annorum purgaretur, Barthol. in d. l. fin. C. vnde vi. Decius consi. 267. Alexand. consilio 6. lib. 1. Idem consil. 155. lib. 2. num. 7. Curtius Senior consil. 82. colum. 3. Ias. in §. sed istæ. num. 100. Institut. de action. Rubeus consil. 75. num. 3. Matthæus Afflictus decisione Neapolitan. 40. nume. 12. Balbus in d. l. Celsus, parte 3. columna 6. qui hanc dicit communem opini. quod & firmat Claudius num. 31. in d. l. Celsus. Decius consilio 558. colum. fin. plenè per Tiraquel. de præ script. §. 1. Gloss. 4. versic. 18. Quinimmò
17
* sunt qui putent bonam fidem præsumi vel ex iusto titulo, vel ex longa possessione, ita Innocentius in capitu. secundo. de in integ. resti. quem alij sequuntur teste Couarru. in capit. possessor, parte 2. de regu. iuris in 6. §. 18. Vnde
18
* apparet verum non esse quod Imola contrarium sentiens tentauit in l. Celsus, colum. fin. suprà alleg. & in repetition. cap. fin. colum. 5. de prę scriptio præscriptio . Aymon consilio 146. columna fina. Corneus consilio 207. libro tertio. Hieronymus Tortus inter consilia Alexandri consilio 192. lib. secundo. hic enim sentiunt, & quidam ex eis ex professo contendunt, per dict. l. fin. vt qui rem olim ab alio possessam propria authoritate cœperit, eamq́ue triginta annis possederit, adhuc videatur malæ fidei possessor, nec 30. ann. sufficiant ad purgandam illam malæ fidei præsumptionem, quod sanè verum non est, nam regulariter etiam solum lōgum longum tempus decem, vel viginti annorum sufficeret, quasi per hoc tempus dominus rem suam neglexisse, vel abiecisse, vel pro derelicto habuisse videatur, & per hoc iure possessionem eius amisisse, vt est communis opinio secundum Iason. in leg. prima. columna fina. C. de serui. fug. per eundem in leg. naturaliter. §. nihil commune. numero 84. ff. de acquiren. possession. Paulus, & Alexand. post Gloss. ibi in leg. si de eo. §. primo. eodem tit. ergo cùm mala fides purgetur per consensum domini denuo accedentem certò, vel præsumptiuè. leg. si fur, in princip. & §. 1. ff. de vsucapion. in simili per text. opti. in leg. filio quem pater. ff. de liber. & posthum. text. in simili, in §. fin. Institu. de iniur. consequens est vt per interuentum longi temporis præsumptio malæ fidei, & clandestinatis ab initio emanans, vitiumq́ue taliter contractum purgetur, nam & similiter purgatur inimicitia, & odium in terminis dict. §. fi. & etiam in terminis dict. l. filio, & in terminis leg. ex parte etiam. ff. de adimen. lega. facit optimè dict. l. si id quod. ff. pro derelicto ibi, quasi volente, & concedente domina, & dict. l. si vir. ff. pro donato. itaque & si dominus cuius res à me propria authoritate capta est regulariter, & ab initio nolens præsumatur. leg. vetare. ff. de furtis. tamen per patientiam, & dissimulationem longi temporis ab illa voluntate quasi recessisse videtur, sicq́ue accedente mihi domini voluntate, & concessione incipio mala fide purgata, & abscedente bonæ fidei possessorem videri. dict. l. si id quod. cum alijs suprà allega. ff. pro derelicto, quod obtinere potest quando dominus scit rem suam ab alio possideri, & tacet quòd si nesciat non potest videri consensisse, aut ius suum concessisse. leg. mater decedens. ff. de inofficioso testamento. sicq́ue illud vitium dominicæ voluntatis non purgaretur, quinimmò etiam si dominus sciat adhuc præscrip. ordinaria cessat, cùm non adsit aliqua causa extrinsecus positiuè. l. pro legato. l. fin. ff. pro legato. leg. quod vulgo. ff. pro emptore. sed tunc locus fieret præscriptioni triginta annorum, & ad hoc prodesset vitium malæ fidei purgatum videri.
Apparet ergo ex his vt bona fides & citra tituli interuentum, & præsumi & adesse | possit. Illud tamen aduertendum est, quod licet per cursum longi temporis purgetur malæ fidei pręsumptio præsumptio , vt modò diximus, tamen non ideo inducitur ex tali tempore titulus ad præscribendum sufficiens. Aliud est enim possessionem meam antea iniustam modò per longi temporis interuentum quasi domini voluntate accedente iustam fieri & videri, non enim videtur nisi præterea accedāt accedant alij decem, aut viginti anni, vt sic de tempore longo fiat longissimum. Ratio horum est, quia vbi interfuit longum tantùm licet per hoc mihi iniustè possidendi voluntas domini accedere videatur, eaq́ue sufficiat ad meam possessionem iustificandam, non tamen sufficit ad dominium in me transferendum. vt enim transferatur oportet præter rei traditionem, quod ea traditio fiat ex causa legitima & destinata ad transferendum dominium, qualis esset causa emptionis, dotis, donationis, legati & similia. aliter enim sola traditio & concessio possessionis etiam à domino facta non sufficeret. leg. nunquam nuda. ff. de acqui. rerum. domi. ergo per lapsum longi temporis licet voluntas domini accessisse possessori videatur, tamen cùm non accesserit ex causa præambula sufficiente & legitima ad transferendum dominium, cessat dominij translatio, absurdum enim esset vt ea præsumpta domini voluntas, quæ huic possessori accessisse videtur, potentior sit quàm etiam voluntas expressa foret, sicq́ue vt voluntas expressa sola de per se ad transferendum dominium efficax non est, ita & hæc tacita voluntas ad illud transferendum efficax non erit. sicq́ue vtilis erit ad iustificandam tantùm possessionem, non etiam ad titulum inducendum, dominiumq́ue transferendum aut vsucapionem concedendam, & ita procedit d. l. 2. §. si sub conditione, & l. quod vulgo. ff. pro emptore, cum simil. suprà alleg. & d. l. si id quod. & d. l. si vir. Vnde postquàm de longo tempore factum fuerit longissimum, continget etiam & præscriptio dominijq́ue translalatio translatio tam iure ciuili, quo titulus in tali præscriptione aut bona fides non exigebatur, quàm iure canonico, quo iure bona fides desideratur, non autem titulus, nisi in casibus specialibus. c. 1. de præscripti. in 6. nam hic per lapsum longi temporis contingit iustificatio possessionis, & malæ fidei abscessio seu purgatio, deinde cum superuenit tempus etiam longissimum, abscessit requisitum tituli legitimi vel ipsum tempus pro legitimo titulo & causa est, sicq́ue contingit præscriptio. Sicut in simili dicimus quòd licet obligatio sine causa legitima præambula non sit efficax. l. 2. §. circa. ff. de doli excep. tamen vbi fit sub conditione ipsa, conditio pro causa est, vt ff. de verbor. oblig. l. à Titio, simile in principio Insti. de literarum obligatio.
Vides ergo vt bona fides citra tituli interuentum adesse possit, sed & in alio casu adest, scilicet cum emi ab eo qui bona fide præscribere inceperat, egoq́ue non tam denuo vsucapere incipio, quàm perficere eam vsucapio. quę quæ ab eo authore meo cœpta erat, sicq́ue contingit pręscriptio præscriptio ordinaria sine titulo, secundum Couarru. vbi suprà, à quo cauendum est, quia non aduertit, quòd ibi etiam ille author meus præscriptionem ordinariam sine titulo inchoare non posset, sicq́ue cum titulo contingit vsucapio illa ordinaria, nam de præscripti. 30. annorum ipse intelligendus non est, cùm illa indubitanter sine titulo procedat, quinimmò si aduertis hic geminus titulus adest, vnus quem habebat author meus, alter quem ego ab eo habui.
Denique
19
* etiam in quibus casibus ad præ scriptionem desideratur tempus cuius initij non sit memoria, adhuc tamen ibi bona fides necessaria est. Ita tenent Gloss. in capitulo primo, de præscription. in 6. verbo, nisi, & ibi Francus. columna fina. Angel. in §. furtiuæ, in princip. Institutio. de vsucapion. Rubeus consilio decimotertio. numero decimoquarto. Balbus de præscriptio. 2. part. 3. partis principalis. quæst. sexta. columna quinta. Aymon Crauet consilio 146. Idem Aymon de Antiquit. temporis. 4. part. scissione, materia ista. numero 19. Matthæus Afflictus decisione 368. numero decimo. est communis opinio secundum Alexand. qui eam sequitur in leg. cum quis. C. de iure deliber. & ipse episcopus ciuit. Roder. vbi suprà, numero quarto. Abbas in capitulo fin. de constitu. not. 1. Dominicus in capitulo sacrosanct. 22. distinctione. Felinus in capitulo cum nobis, columna prima, de præscription.
Contrariam partem defendunt Decius consilio 496. Salicetus in leg. secunda. numero octauo. C. de serui. & aqua. Decius in leg. traditionibus, columna tertia. C. de pac. Boerius decisione 39. numero septimo. sentit Barthol. in leg. fin. C. vnde vi. Verùm sanè prior sententia verior est per generalitatem. dict. capitulo vigilanti, & dict. capitulo fin. de præ scripti. & capitulo possessor, de regulis iur. in sexto. præsertim cum ratio peccati vitandi ibi expressa tam militet in hac præscriptione quàm in præscriptione ordinaria, vel in præ scriptione longissimi temporis.
Loading...