Apparet etiam [sect. 17] ex nostra sententia an super obligatione praescripta constitutum fieri possit, quod admittit Bal. in rub. C. de const. pecu. colum. 2. & Balb. in d. q. 6. nos contra, per ยง. in personam. Institu. de act. & per d. l. si quis postquam. ff. de fideiusso. vbi traditur, eum qui se pro alio soluturum constituit, similem esse fideiussori. Sicque dicendum restat obligationi praescriptae accedere non posse magis quam fideiusso, praesertim secundum nostram opinionem, qua asseueramus per praescriptionem non solum ciuilem verum naturalem quoque obligationem peremptam videri.