Apparet etiam quid respondendum sit [sect. 18] in illo articulo quo controuertitur, an postquam quis praescripsit possit per denunciationem Euangelicam compelli ad restituendum quod praescripsit, qua in re receptissima opinio est non posse, si quidem sumus in praescriptione rei vel iuris corporalis, vt plene resoluit Franciscus Balbus de praescri. 2. par. 3. partis princ. q. 11. & rursus q. 10. & Bartol. in extrauag. ad reprimendum, in verb. per denunciationem. in versi. sed quid de obligatione quae tollitur praescriptione. Bald. in authen. ad haec. col. 2. & 3. C. de vsuris. Anton. Butr. Ioan. Imo. Panormi. Felinus & alij in c. fin. de praescrip. Pet. Philippus Corneus consi. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. & hanc saepe testatur communem esse opinionem Imol. & saepius Balb. vbi supra.