Sed & in praescriptione actionis personalis[sect. 19] idem esset, tenent Bar. Ioannes Imo. Panormit. & Pet. Philip. Corneus, vbi supra, & hanc esse communem opinionem affirmat Balb. in d. q. 10. qui tamen contrarium tenet, firmans locum habere denunciationem Euangelicam, id quod tenet Pet. Philip. Corn. sibi contrarius consi. 251. in hac consultatione. colu. 2. lib. 3. Ioannis Imolensis sibi contrarius in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Antonius Butrius in d. c. fin. Bald. in auth. adhaec. colum. 3. de vsuris mouentur hanc partem tenentes: quia longa, inquiunt, est differentia inter ius reale praescriptum & ius personale, nam iura realia facile migrant de persona in personam. l. fi. C. de lega. l. fin. §. sed quia, cum §. seq. C. com. de leg. l. cum pater. §. surdo. ff. de leg. 2. l. a Titio. ff. de furt. l. si tibi homo. §. cum seruus. l. legaturus. §. fin. ff. de lega. 1. l. 1. 2. & fere per totum. ff. de in diem addi. l. quoties, & fere per totum. C. de donati. quae sub modo. l. 1. 2. & fere per totum. ff. de lege commiss. Diuersum est in actionibus personalibus, quae immobiliter inhaerent ossibus obligati. l. nemo potest: vbi Bar. col. 1. & alij omnes ff. de leg. 1. sicque per interuentum praescriptionis in re vel iure reali dominium eradicatur a primo domino, & migrat in praescribentem, sicque praescriptione completa nihil alienum reperitur possidere quod restituere per denunciationem Euangelicam cogatur, cum iam non tam alienum quam suum denuo effectum possidere inueniatur. Sed praescripta actione personali adhuc, inquiunt, debitor remanet naturaliter obligatus, neque alieni iuris debitor adhuc superest, per hocque poterit per Euangelicam denunciationem cogi ad soluendum. Sed haec ratio (iudice me) nullius momenti est. primum quia tam facile fuit legi inducere & disponere quod obligatio personalis extingueretur praescriptione quam vt dominium obligatioúe realis transferretur in praescribentem, vt ex dictis supra per hoc & per superius caput edocemur. Deinde quia non est verum, superesse obligationem naturalem post praescriptionem, quinimo vtranque perimi iam edocti sumus. Ergo penes praescribentem nihil reperitur alienum, quod per denunciationem Euangelicam restituere cogatur. Nec ad rem pertinet, quod cum mala fide nec iure ciuili nec canonico procedat praescriptio (id quod potissimum decepit eos, qui partem affirmatiuam tuentur) nam id ingenue fatemur, sed negamus debitorem in mala fide constitutum censeri, eo quod sciat se debere, secundum quod supra exposuimus, in quo contrarium tenentes decepti fuerunt, qui etiam aperte aequiuocant aut hallucinantur, nam primum negant contingere praescriptionem cum mala fide, postea vero dicunt, quod qui mala fide praescripsit per denunciationem Euangelicam, cogitur soluere. ergo cum talis mala fide praescriptio vt contingat non sit possibile, restat vt talis denunciatio Euangelica locum habebit nunquam.