Sed & in præscriptione actionis personalis[*] idem esset, tenent Bar. Ioannes Imo. Panormit. & Pet. Philip. Corneus, vbi suprà, & hanc esse communem opinionem affirmat Balb. in d. q. 10. qui tamen contrarium tenet, firmans locum habere denunciationem Euangelicam, id quod tenet Pet. Philip. Corn. sibi contrarius consi. 251. in hac consultatione. colu. 2. lib. 3. Ioannis Imolensis sibi contrarius in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Antonius Butrius in d. c. fin. Bald. in auth. adhæc. colum. 3. de vsuris mouentur hanc partem tenentes: quia longa, inquiunt, est differentia inter ius reale præscriptum & ius personale, nam iura realia facilè migrant de persona in personam. l. fi. C. de lega. l. fin. §. sed quia, cum §. seq. C. com. de leg. l. cum pater. §. surdo. ff. de leg. 2. l. à Titio. ff. de furt. l. si tibi homo. §. cum seruus. l. legaturus. §. fin. ff. de lega. 1. l. 1. 2. & ferè per totum. ff. de in diem addi. l. quoties, & ferè per totũ. C. de donati. quæ sub modo. l. 1. 2. & ferè per totum. ff. de lege cōmiss. Diuersum est in actionibus personalibus, quæ immobiliter inhærẽt ossibus obligati. l. nemo potest: vbi Bar. col. 1. & alij omnes ff. de leg. 1. sicq́; per interuentũ præscriptionis in re vel iure reali dominium eradicatur à primo domino, & migrat in præscribentem, sicq́ue pręscriptione completa nihil alienum reperitur possidere quod restituere per denunciationem Euangelicam cogatur, cùm iam non tam alienũ quàm suum denuo effectum possidere inueniatur. Sed præscripta actione personali adhuc, inquiunt, debitor remanet naturaliter obligatus, neque alieni iuris debitor adhuc superest, per hocq́ue poterit per Euangelicam denunciationem cogi ad soluendum. Sed hæc ratio (iudice me) nullius momenti est. primùm quia tam facilè fuit legi inducere & disponere quòd obligatio personalis extingueretur præscriptione quàm vt dominium obligatioúe realis transferretur in præscribentem, vt ex dictis suprà per hoc & per superius caput edocemur. Deinde quia non est verum, superesse obligationem naturalem post præscriptionẽ, quinimò vtranque perimi iam edocti sumus. Ergo penes præscribentem nihil reperitur alienum, quod per denunciationem Euangelicam restituere cogatur. Nec ad rem pertinet, quod cum mala fide nec iure ciuili nec canonico procedat præscriptio (id quod potissimùm decepit eos, qui partem affirmatiuam tuentur) nam id ingenuè fatemur, sed negamus debitorem in mala fide constitutum censeri, eo quòd sciat se debere, secundum quod suprà exposuimus, in quo contrarium tenentes decepti fuerunt, qui etiam apertè æquiuocant aut hallucinantur, nam primùm negant contingere præscriptionem cum mala fide, postea verò dicunt, quod qui mala fide præscripsit per denunciationem Euangelicam, cogitur soluere. ergo cùm talis mala fide præscriptio vt contingat non sit possibile, restat vt talis denunciatio Euangelica locum habebit nunquam.