Apparet etiam [sect. 20] ex his verissimam esse opinionem Angeli in repeti. l. 1. colum. 19. C. de iudic. contendentis per legem vel statutum effici posse, vt per interuentum praescriptionis perimatur non solum ciuilis, sed etiam naturalis obligatio in personalibus actionibus, quamuis contrarium, & minus recte tenuerint Bald. in d. authenti. adhaec. colum. 3. C. de vsuris. & Franciscus Balb. vbi supra, q. 10. Idem Bald. in cap. si quis per tringinta, si de feudo fuerit controuersia. Ioan. Imol. in l. sequitur. ยง. si viam. ff. de vsucapion. Quinimmo (vt hoc Angelo addamus) non solum potest, sed etiam in dubio id actum videtur per legem, vel statutum, vt obligatio personalis tam ciuilis, quam naturalis per interuentum praescriptionis perimatur, etiam si per tale statutum tempus praescribendi coangustetur, nam quae ratio est in triginta annis, eadem ratio (quod attinet hanc ad rem) in aliquantulum breuiore tempore erit, quia quae differunt tanquam plus & minus, non differunt in specie. leg. fin. ff. de fundo instrumen. vt plene ex superioribus rationibus deducitur, quas non expedit repetere.