Apparet etiam [*] ex his verissimam esse opinionem Angeli in repeti. l. 1. colum. 19. C. de iudic. contendentis per legem vel statutum effici posse, vt per interuentum præscriptionis perimatur non solùm ciuilis, sed etiam naturalis obligatio in personalibus actionibus, quamuis contrarium, & minus rectè tenuerint Bald. in d. authenti. adhæc. colum. 3. C. de vsuris. & Franciscus Balb. vbi suprà, q. 10. Idem Bald. in cap. si quis per tringinta, si de feudo fuerit controuersia. Ioan. Imol. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. Quinimmò (vt hoc Angelo addamus) nō solùm potest, sed etiam in dubio id actum videtur per legem, vel statutum, vt obligatio personalis tam ciuilis, quàm naturalis per interuentum præscriptionis perimatur, etiam si per tale statutum tempus præscribendi coangustetur, nam quæ ratio est in triginta annis, eadem ratio (quod attinet hanc ad rem) in aliquantulum breuiore tempore erit, quia quæ differunt tanquàm plus & minus, non differunt in specie. leg. fin. ff. de fundo instrumen. vt plenè ex superioribus rationibus deducitur, quas non expedit repetere.