QVo ad sextum, [sect. 1] an praescriptio actionum tollat & perimat vtranque obligationem, an alteram tantum, vehementer controuersum est, & sunt variae nostrorum sententiae. Sunt enim qui velint, quod sola ciuilis obligatio perimitur, naturalis vero, neque perimitur neque vlla ex parte eneruatur. ita Bald. in auth. ad haec C. de vsuris, col. 3. qui hanc esse communem opinionem testatur, quem sequitur Franciscus Balbus de praescrip. in 2. par. 3. par. princ. q. 10. vbi ait se mirari de doctoribus contrarium tenentibus, Idem tenet ipsemet Balbus in 1. par. q. 6. ad fi. & Pet. Philippus. Corneus consilio 251. in hac consultatione. colum. 2. lib. 3. moti quia leges ciuiles, quae praescriptionis induxerunt, vt duximus supra in 3. illa q. conclusioneque quo iure esse inducta praescriptio, non potuerunt perimere iura naturalia. l. eas causas. ff. dé capitis dimi. l. iura sanguinis, vbi multa per Decium & Cagno. ff. de regu. iu. §. sed naturalia. Inst. de iust. & iure. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. minus ergo. Inst. de haere. quae abintesta. [sect. 2] Nec dubium est quin naturalis obligatio ex iure gentium primaeuo, quod etiam ius naturale appellatur, oriatur. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit. §. per traditionem. Inst. de rerum diui. ibi, nihil tam aequitati naturali conuenit. l. non minorem. C. de transc. l. 1. ff. de const. pecu. [sect. 3] Et tale ius gentium primaeuum, quo suadet, docetque pactiones ac conuentiones custodiri esse, & dici ius naturale respectu humani generis, duximus supra c. 16. num. 11. lib. 1. ergo talis obligatio naturalis ex hoc iure gentium primaeuo, & sic naturali orta per ius ciuile perimi non est possibile, & sic nec per praescriptiones eo iure ciuili ortae, idem tenet Andreas Tiraquell. de praescri. §. 1. Glo. 2. ad finem, & vide infra. c. 74. nu. 3. Sed sanae haec ratio, quae his patribus tam immobilis peremptoria inexpugnabilisque visa fuit, nullius (iudice me) momenti est, nam quod naturalis obligatio sit iuris, naturalis secundum superiorem declarationem ingenue fatemur: quodque naturalia iura per solum ius ciuile perimi nequeant, similiter agnoscimus, quod autem in specie nostra per solum ius ciuile ea naturalis obligatio fuerit oppugnata vel expugnata, id omnino negamus: quinimmo per ipsum ius naturale vel gentium expugnata ex legis interpretatione intelligitur: Nam si sciebas me tibi centum debere, & per longissimum tempus triginta annorum tacuisti, petereque supersedisti, iustissime ius ciuile interpretatur [sect. 4] te habuisse animum voluntatemque istius debiti vel iuris remittendi, aut pro derelicto habendi. Nam (quod longe plus est) etiam post vnius duntaxat anni praeteritionem hanc remittendi interpretationem alias lex facit, vt in §. fin. Instit. de iniurijs, & ius possessionis negligi & abijci, vel pro derelicto haberi per negligentiam decennij lex interpretatur, vt est communis opinio, quam tenent Glo. & Paulus Castrensis in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui. poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. eod. tit. & idem Ias. in l. 1. colum. fina. C. de seruis fugiti. [sect. 5] & post decennalem annuam praestationem lex incipit praesumere obligationem, & animum in posterum aliquid annum praestandi. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. quid ergo mirum aut nouum, si post scientiam & patientiam longissimi temporis incipiat lex ciuilis praesumere annum debiti remittendi. [sect. 6] Cum longe facilius quis remittat plura quam denuo dedat aut donet, vel concedat pauca, vt diximus de succ. crea. lib. 2. §. 18. num. 16. versic. tertia ratio, per Paulum Castren. in l. pacta que contra. C. de pact. & hac ratione improbatur pactum legis commissoriae in pignoribus. l. fin. C. de pact. pig. & improbatur eadem ratione renunciatio futurorum alimentorum, vt in d. num. 16. declaramus, vbi etiam diximus, eadem ratione improbari pactum de non succedendo factum inter patrem & filium, & tradit Ias. in l. pactum dotali. C. de collati. harum enim rerum ratio ea est, quod facilius quis remittit plura quam donet pauca, vt naturaliter fieri videmus. Quid ergo mirum aut nouum, si lex per longissimi temporis taciturnitatem praesumat debiti remissionem, cum etiam obligationem post breuius tempus praesumere soleat, & remissionem etiam alias per vnius solius anni transcursum, vt diximus. Quinimo [sect. 7] etiam concessionem per longi temporis transcursum alibi praesumit, quale est in terminis. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. de cuius intellectu agemus, late infra declarantes, quod vt debitor cum scientia iuris alieni potest longissimo tempore per creditoris scientiam & patientiam praescribere, quia ex tali taciturnitate praesumitur remissio, vt in specie nostra, ita in terminis, d. l. si quis diuturno, per scientiam & patientiam domini rei consentientis me tignum in parietem suum immissum longo tempore habere acquiro & praescribo ius seruitutis, ergo longe facilius id continget, ac iustius in specie nostra, tum quod hic adest longissimum tempus, ibi longum duntaxat, tum etiam quod ibi est noua seruitutis acquisitio, quae odiosa est, hic liberatio ab obligatione, quae fauorabilior est. l. Arrianus. ff. de actio. & obliga. iuncta. l. altius. C. de seruit. cum ibi notatis, cum ijs, quae scripsimus infra §. 82. numero 13. & infra c. 83. scripsimus plene de intellectu, d. l. si quis diuturno. Pro nobis tex. egregius in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem forte aut per patientiam. ff. de publici. in rem actio. vbi scientia & patientia habet vim traditionis: ergo multo facilius habebit vim remissionis quandoquidem facilius quis remiitit quam donet, aut tradat, vt supra ostendimus. Neque ad rem pertinere debebit, si quis obiecerit hanc legis interpretationem non esse aequam vt possit perimere iura naturalia, ne sic in effectu iura naturalia perimi videantur, nam id omnino negatur, sed potius ipso quoque iure naturali contrario perimi: omnis enim res naturaliter per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res, de regu. iur. licet nihil tam naturale. ff. eod. tit. §. sin. & per totum tit. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga. Modo sic [sect. 8] tibi centum promisi, solus Deus certo scit, an id fecerim animo obligandi me, an vero loci vel ostentationis causa, vel forte causa comitatis vt beneuolus erga te viderer. l. diuus. ff. de mil. testamen. §. plene. Insti. eod. titul. l. Labeo. ff. de sup. lega. l. an inutilis. ff. de accep. l. non solum. ff. de actio. & obliga. nihilominus tamen lex interpretatur me tibi obligatum videri, sentiens ex animo me promisisse obligandi me ipsum, quasi voluntatis nostrae certius signum nullum sit quam verborum. d. l. Labeo. sicque obligamur ex consensu & voluntate nostra a lege ciuili coniecturata, non tamen infallibiliter cognita, sic ergo & per contrarium ea obligatio ex animo nostro contrario perimi naturaliter potest & debet, quamuis animus ille coniecturis tantum non etiam certa scientia lege ciuili percipiatur. & vt lex quo ad ortum obligationis fidem adhibuit verbis promittentis, ita & quoad ipsius obligationis resolutionem fidem adhibet taciturnitati & patientiae longissimi temporis, & aliquando longe breuioris, vt diximus. Nec dicatur obligationem personalem inseparabilem esse ab ossibus obligati: arg. l. nemo potest. ff. de lega. 1. cum ibi traditis per Barthol. colum. 1. vbi per omnes repetentes. nam quod semel personali obligatione deberi coepit certis modis a lege definitis deberi desinit. l. obligationum fere. §. placet. ff. de actio. & oblig. per totum titulum Instit. quib. mod. tollitur oblig. & vt illos modos perimendarum obligationum ipso iure lex adinuenit & induxit, ita quoque alios modos, vt constat, inducere potest quotidie, id quod fecit in nostra materia iubendo vt plenissima securitas & obligationis liberatio contingeret per ipsius praescriptionem longissimi temporis, id quod expressius induci non potuit aut iuberi quam inducitur si verba earum legum non calumnientur & exterminentur ac turpiter violentur per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de praesc. 30. annorum. l. si pupillos, in fin. ff. de admi. tutorum, iuncto pri. Inst. quib. mod. tolli. obl. & c. ad aures, de praescrip. & l. 1. cum Glo. C. si aduer. creditorem.