QVo ad sextum, [*] an præscriptio actionum tollat & perimat vtranque obligationem, an alteram tantùm, vehementer controuersum est, & sunt variæ nostrorũ sententiæ. Sunt enim qui velint, quod sola ciuilis obligatio perimitur, naturalis verò, neque perimitur neque vlla ex parte eneruatur. ita Bald. in auth. ad hæc C. de vsuris, col. 3. qui hanc esse communem opinionem testatur, quem sequitur Franciscus Balbus de præscrip. in 2. par. 3. par. princ. q. 10. vbi ait se mirari de doctoribus contrarium tenentibus, Idem tenet ipsemet Balbus in 1. par. q. 6. ad fi. & Pet. Philippus. Corneus consilio 251. in hac consultatione. colum. 2. lib. 3. moti quia leges ciuiles, quæ præscriptionis induxerunt, vt duximus suprà in 3. illa q. conclusioneq́ue quo iure esse inducta præscriptio, non potuerunt perimere iura naturalia. l. eas causas. ff. dé capitis dimi. l. iura sanguinis, vbi multa per Decium & Cagno. ff. de regu. iu. §. sed naturalia. Inst. de iust. & iure. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. minus ergo. Inst. de hære. quæ abintesta. [*] Nec dubium est quin naturalis obligatio ex iure gentium primæuo, ꝙ ẽt ius naturale appellatur, oriatur. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit. §. per traditionem. Inst. de rerum diui. ibi, nihil tam æquitati naturali conuenit. l. non minorem. C. de transc. l. 1. ff. de const. pecu. [*] Et tale ius gentium primæuum, quo suadet, docetq́ue pactiones ac conuentiones custodiri esse, & dici ius naturale respectu humani generis, duximus suprà c. 16. num. 11. lib. 1. ergo talis obligatio naturalis ex hoc iure gentium primæuo, & sic naturali orta per ius ciuile perimi non est possibile, & sic nec per præscriptiones eo iure ciuili ortæ, idem tenet Andreas Tiraquell. de præscri. §. 1. Glo. 2. ad finem, & vide infrà. c. 74. nu. 3. Sed sanæ hæc ratio, quæ his patribus tam immobilis peremptoria inexpugnabilisq́; visa fuit, nullius (iudice me) momẽti est, nā ꝙ naturalis obligatio sit iuris, naturalis secundũ superiorem declarationem ingenuè fatemur: quodq́ue naturalia iura per solum ius ciuile perimi nequeant, similiter agnoscimus, quòd autem in specie nostra per solùm ius ciuile ea naturalis obligatio fuerit oppugnata vel expugnata, id omninò negamus: quinimmò per ipsum ius naturale vel gentium expugnata ex legis interpretatione intelligitur: Nam si sciebas me tibi centum debere, & per longissimum tempus triginta annorum tacuisti, petereq́ue supersedisti, iustissimè ius ciuile interpretatur [*] te habuisse animum voluntatemq́ue istius debiti vel iuris remittendi, aut pro derelicto habendi. Nam (quod longè plus est) etiam post vnius duntaxat anni præteritionem hanc remittendi interpretationem aliàs lex facit, vt in §. fin. Instit. de iniurijs, & ius possessionis negligi & abijci, vel pro derelicto haberi per negligentiam decennij lex interpretatur, vt est communis opinio, quam tenent Glo. & Paulus Castrensis in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui. poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. eod. tit. & idem Ias. in l. 1. colum. fina. C. de seruis fugiti. [*] & post decennalem annuam præstationem lex incipit præsumere obligationem, & animum in posterũ aliquid annum præstandi. l. cùm de in rem verso. ff. de vsuris. quid ergo mirum aut nouum, si post scientiam & patientiam longissimi temporis incipiat lex ciuilis præsumere annum debiti remittendi. [*] Cum longè facilius quis remittat plura quàm denuò dedat aut donet, vel cōcedat pauca, vt diximus de succ. crea. lib. 2. §. 18. num. 16. versic. tertia ratio, per Paulum Castren. in l. pacta que contra. C. de pact. & hac ratione improbatur pactum legis commissoriæ in pignoribus. l. fin. C. de pact. pig. & improbatur eadem ratione renunciatio futurorum alimentorum, vt in d. num. 16. declaramus, vbi etiā diximus, eadem ratione improbari pactum de non succedendo factum inter patrem & filium, & tradit Ias. in l. pactum dotali. C. de collati. harum enim rerum ratio ea est, quòd facilius quis remittit plura quàm donet pauca, vt naturaliter fieri videmus. Quid ergo mirum aut nouum, si lex per longissimi temporis taciturnitatem præsumat debiti remissionem, cum etiam obligationem post breuius tempus præsumere soleat, & remissionem etiam aliàs per vnius solius anni transcursum, vt diximus. Quinimò [*] etiam cōcessionem per longi temporis transcursum alibi præsumit, quale est in terminis. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. de cuius intellectu agemus, latè infrà declarantes, quod vt debitor cum scientia iuris alieni potest longissimo tempore per creditoris scientiam & patientiam præscribere, quia ex tali taciturnitate pręsumitur remissio, vt in specie nostra, ita in terminis, d. l. si quis diuturno, per scientiam & patientiam domini rei consentientis me tignum in parietem suum immissum lōgo tempore habere acquiro & præscribo ius seruitutis, ergo longè facilius id cōtinget, ac iustius in specie nostra, tum quòd hic adest longissimum tempus, ibi longum duntaxat, tum etiam quòd ibi est noua seruitutis acquisitio, quæ odiosa est, hic liberatio ab obligatione, quæ fauorabilior est. l. Arrianus. ff. de actio. & obliga. iuncta. l. altius. C. de seruit. cùm ibi notatis, cum ijs, quæ scripsimus infrà §. 82. numero 13. & infrà c. 83. scripsimus plenè de intellectu, d. l. si quis diuturno. Pro nobis tex. egregius in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem fortè aut per patientiam. ff. de publici. in rem actio. vbi scientia & patientia habet vim traditionis: ergo multo facilius habebit vim remissionis quandoquidem facilius quis remiitit quàm donet, aut tradat, vt suprà ostendimus. Neq; ad rem pertinere debebit, si quis obiecerit hanc legis interpretationem non esse ęquam vt possit perimere iura naturalia, ne sic in effectu iura naturalia perimi videantur, nam id omninò negatur, sed potius ipso quoque iure naturali contrario perimi: omnis enim res naturaliter per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res, de regu. iur. licet nihil tam naturale. ff. eod. tit. §. sin. & per totum tit. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga. Modò sic [*] tibi centum promisi, solus Deus certò scit, an id fecerim animo obligandi me, an verò loci vel ostentationis causa, vel fortè causa comitatis vt beneuolus erga te viderer. l. diuus. ff. de mil. testamen. §. plenè. Insti. eod. titul. l. Labeo. ff. de sup. lega. l. an inutilis. ff. de accep. l. non solũ. ff. de actio. & obliga. nihilominus tamen lex interpretatur me tibi obligatum videri, sentiens ex animo me promisisse obligandi me ipsum, quasi voluntatis nostræ certius signum nullum sit quàm verborum. d. l. Labeo. sicq́ue obligamur ex consensu & voluntate nostra à lege ciuili coniecturata, non tamen infallibiliter cognita, sic ergo & per contrarium ea obligatio ex animo nostro contrario perimi naturaliter potest & debet, quamuis animus ille coniecturis tantùm non etiam certa scientia lege ciuili percipiatur. & vt lex quò ad ortum obligationis fidem adhibuit verbis promittentis, ita & quoad ipsius obligationis resolutionem fidem adhibet taciturnitati & patientiæ longissimi temporis, & aliquando longè breuioris, vt diximus. Nec dicatur obligationem personalem inseparabilem esse ab ossibus obligati: arg. l. nemo potest. ff. de lega. 1. cum ibi traditis per Barthol. colum. 1. vbi per omnes repetentes. nam quòd semel personali obligatione deberi cœpit certis modis à lege definitis deberi desinit. l. obligationum ferè. §. placet. ff. de actio. & oblig. per totum titulum Instit. quib. mod. tollitur oblig. & vt illos modos perimendarum obligationum ipso iure lex adinuenit & induxit, ita quoq; alios modos, vt constat, inducere potest quotidiè, id quod fecit in nostra materia iubendo vt plenissima securitas & obligationis liberatio contingeret per ipsius præscriptionem longissimi temporis, id quod expressius induci non potuit aut iuberi quàm inducitur si verba earum legum nō calumnientur & exterminentur ac turpiter violentur per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præsc. 30. annorum. l. si pupillos, in fin. ff. de admi. tutorum, iuncto pri. Inst. quib. mod. tolli. obl. & c. ad aures, de præscrip. & l. 1. cum Glo. C. si aduer. creditorem.